|
Et videtur quod sic.
1. Ea enim quae sunt in creaturis, sunt exemplata ab his quae sunt
in Deo. Sed in humanis, remotis relationibus et proprietatibus
hypostasis, adhuc remanent hypostases. Ergo et similiter in divinis.
2. Praeterea, pater non habet ab eodem quod sit quis et quod sit
pater, cum etiam filius sit quis et non sit pater. Remoto ergo a
patre quod sit pater, remanet quod sit quis. Est autem quis in
quantum est hypostasis. Remota ergo paternitate per intellectum,
adhuc remanet hypostasis patris.
3. Praeterea, cum quaelibet res intelligatur per suam definitionem,
potest unaquaeque res intelligi remoto eo quod in eius definitione non
ponitur. Sed relatio non ponitur in definitione hypostasis. Ergo
remota relatione adhuc intelligitur hypostasis.
4. Praeterea, Iudaei et gentiles intelligunt in Deo hypostasim:
intelligunt enim Deum esse rem quamdam per se subsistentem, nec tamen
intelligunt in eo paternitatem et filiationem, et huiusmodi
relationes. Ergo remotis huiusmodi relationibus per intellectum,
remanent adhuc hypostases in divinis.
5. Praeterea, omne quod se habet ex additione, remota additione,
remanet id cui fit additio; sicut homo addit supra animal rationale:
est enim homo animal rationale; unde remoto rationale, remanet
animal. Sed persona addit proprietatem supra hypostasim: est enim
persona hypostasis proprietate distincta, ad dignitatem pertinente.
Ergo remota proprietate a persona secundum intellectum, remanet
hypostasis.
6. Praeterea, Augustinus dicit, quod verbum est sapientia genita.
Sapientia vero hypostasim supponit, genitum autem proprietatem.
Remoto ergo a verbo quod sit genitum, remanet hypostasis verbi, et
eadem ratione in aliis personis.
7. Praeterea, remota paternitate et filiatione secundum
intellectum, adhuc remanet in divinis qui ab alio, et a quo alius.
Haec autem hypostases designant. Ergo remotis relationibus, adhuc
remanent hypostases in divinis.
8. Praeterea, remota differentia constitutiva, adhuc remanet
genus. Sed proprietates personales, cum constituant personas, sunt
in divinis sicut differentiae constitutivae. Ergo remotis
proprietatibus, remanet genus personae, quod est hypostasis.
9. Praeterea, Augustinus dicit, quod remoto hoc quod est pater,
adhuc remanet ingenitus. Sed ingenitus est quaedam proprietas cuius
suppositum esse non potest nisi hypostasis. Ergo remota paternitate,
adhuc remanet hypostasis patris.
10. Praeterea, sicut relationes sunt proprietates hypostasum, ita
attributa sunt proprietates essentiae. Sed remoto per intellectum
attributo essentiali, adhuc remanet intellectus divinae substantiae.
Boetius enim dicit quod remota bonitate a Deo per intellectum, adhuc
remanet quod sit Deus. Ergo similiter remotis relationibus, adhuc
remanent hypostases in divinis.
11. Praeterea, secundum Boetium, proprium est intellectus,
coniuncta secundum naturam dividere. Proprietas autem et hypostasis
sunt realiter coniuncta in Deo. Ergo intellectus potest ea ab invicem
separare.
12. Praeterea, remoto eo quod est in aliquo, potest intelligi id
in quo est; sicut remoto accidente potest intelligi subiectum. Sed
relationes ponuntur in divinis hypostasibus esse. Ergo remotis
relationibus secundum intellectum, adhuc remanent hypostases.
Sed contra. In divinis distinctio non potest esse nisi secundum
relationes. Sed hypostasis dicit aliquid distinctum. Ergo remotis
relationibus non remanet hypostasis. Cum enim in divinis non ponantur
nisi duo modi praedicandi, scilicet secundum substantiam, et ad
aliquid, remotis relationibus non remanent nisi ea quae ponuntur
secundum substantiam. Haec autem sunt quae pertinent ad essentiam; et
sic non remanent hypostases distinctae.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra dictum est, quidam posuerunt
hypostases in divinis non constitui nec distingui relationibus, sed per
solam originem. Relationes autem dicebant consequi ipsam originem
personarum, sicut originis terminos, quibus complementum originis
designatur, et sic ad quamdam dignitatem pertinent. Unde cum persona
videatur esse nomen dignitatis, intellectis huiusmodi relationibus
supra hypostases, dicebant constitui personas; et sic huiusmodi
relationes dicebant esse constitutivas personarum, sed non hypostasum.
Et pro tanto apud quosdam huiusmodi relationes personalitates
dicuntur; et ideo sicut apud nos, remotis ab aliquo homine his quae ad
dignitatem pertinent, quae faciunt eum esse personam, remanet eius
hypostasis, ita in divinis, remotis per intellectum huiusmodi
relationibus personalibus a personis, dicunt, quod remanebant
hypostases, non tamen personae. Sed quia iam supra ostensum est quod
relationes praedictae et hypostases constituunt et distinguunt, ideo
secundum alios dicendum est, quod remotis per intellectum huiusmodi
relationibus, sicut non remanent personae, ita non remanent
hypostases. Remoto enim eo quod est constitutivum alicuius, non
potest remanere id quod per ipsum constituitur.
Ad primum ergo dicendum, quod in hominibus hypostases non
constituuntur neque per relationes neque per proprietates, sicut
constituuntur in divinis, ut ostensum est; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod pater ab eodem habet quod sit quis et quod
sit pater: ab eodem, inquam, secundum rem, et non secundum
rationem, sed differenti secundum rationem, vel sicut differt generale
a speciali, vel commune a proprio: sicut patet quod homo ab eadem
forma substantiali habet quod sit animal et quod sit homo; non enim
sunt unius rei plures formae substantiales secundum rem diversae: et
tamen ab anima, inquantum est anima sensibilis, tantum habet quod sit
animal; inquantum vero est anima sensibilis et rationalis, habet ab ea
quod sit homo. Et propter hoc et equus est animal, sed non est homo,
quia non habet animam sensibilem eamdem numero quam habet homo: et pro
tanto etiam non est idem animal numero. Similiter dico in proposito,
quod pater habet quod sit quis et quod sit pater a relatione; sed quod
sit quis, habet a relatione communiter sumpta; quod autem sit hic
quis, habet ab hac relatione quae est paternitas; et propter hoc etiam
filius, in quo est relatio, sed non haec relatio quae est paternitas,
est quis, sed non est hic quis qui est pater.
Ad tertium dicendum, quod aliquid in relatione alicuius potest poni
dupliciter: scilicet explicite, sive in actu, et implicite sive in
potentia. In ratione enim animalis non ponitur anima rationalis
explicite et in actu, quia sic omne animal haberet animam rationalem;
sed implicite et in potentia, quia animal est substantia animata
sensibilis. Sicut autem sub anima in potentia continetur anima
rationalis, ita sub animato rationale: et ideo quando definitio
animalis actu attribuitur homini, oportet quod rationale sit de
definitione animalis explicite, secundum quod animal est idem homini.
Et similiter est in proposito; hypostasis enim, communiter sumpta,
est substantia distincta: unde cum in divinis non possit esse
distinctio nisi per relationem, cum dico hypostasim divinam, oportet
quod intelligatur relatione distincta. Et ita relatio, quamvis non
cadat in definitione hypostasis quod est homo, cadit tamen in
definitione hypostasis divinae.
Ad quartum dicendum, quod Iudaei et gentiles non intelligunt
essentiam distinctam nisi ab his quae sunt alterius naturae, quae
quidem distinctio fit per ipsam divinam essentiam. Sed apud nos
hypostasis intelligitur ut distincta ab eo quod est eiusdem naturae, a
quo non potest distingui nisi per relationem tantum: et ideo ratio non
procedit.
Ad quintum dicendum, quod alius est modus quo definiuntur accidentia,
et quo definiuntur substantiae. Substantiae enim non definiuntur per
aliquid quod sit extra essentiam eorum: unde id quod primo ponitur in
definitione substantiae est genus, quod praedicatur in eo quod quid de
definito. Accidens vero definitur per aliquid quod est extra essentiam
eius, scilicet per subiectum, a quo secundum suum esse dependet.
Unde id quod ponitur in definitione eius, loco generis, est
subiectum; sicut cum dicitur: simum est nasus curvus. Sicut ergo in
definitionibus substantiarum, remotis differentiis, remanet genus;
ita in definitione accidentium, remoto accidente, quod ponitur loco
differentiae, remanet subiectum; aliter tamen et aliter. Remota enim
differentia remanet genus, sed non idem numero: remoto enim
rationali, non remanet idem numero animal, quod est animal rationale;
sed remoto eo quod ponitur loco differentiae in definitionibus
accidentium, remanet idem subiectum numero: remoto enim curvo vel
concavo, remanet idem nasus numero. Et hoc est, quia accidens non
complet essentiam subiecti sicut differentia complet essentiam generis.
Cum ergo dicitur: persona est hypostasis, proprietate distincta ad
dignitatem pertinente, non ponitur hypostasis in definitione personae
ut subiectum, sed ut genus. Unde remota proprietate ad dignitatem
pertinente, non remanet hypostasis eadem, scilicet numero vel specie,
sed solum secundum genus, prout salvatur in substantiis non
rationalibus.
Ad sextum dicendum, quod cum dicitur: verbum est sapientia genita,
ly sapientia supponit pro hypostasi, non tamen significat hypostasim;
et ideo in significatione eius non clauditur proprietas, sed oportet
quod addatur; sicut si dicam, quod Deus est filius genitus.
Ad septimum dicendum, quod qui ab alio et a quo alius, non differunt
a paternitate et a filiatione, nisi sicut commune a proprio, quia
filius significat eum qui est ab alio per generationem; et pater
significat eum a quo alius per generationem; nisi forte dicamus, quod
a quo alius et qui ab alio, importent originem, et pater et filius
relationes originis consequentes. Sed ex supradictis iam patet quod
per origines non constituuntur hypostases, sed per relationes.
Ad octavum dicendum quod, remota differentia constitutiva, remanet
genus in communi, non in eodem secundum speciem vel numerum.
Ad nonum dicendum, quod intentio Augustini non fuit dicere: quod
Deus pater remaneat ingenitus, remota paternitate, nisi forte prout
ingenitus tunc importaret conditionem naturae, et non proprietatem
personae. Fuit autem eius intentio ostendere quod, remota
paternitate, potest remanere ingenitum in communi. Non enim oportet
quod quidquid est ingenitum, sit pater.
Ad decimum dicendum, quod ratio bonitatis non constituit rationem
essentiae, immo intelligitur bonum ut informativum entis; sed
proprietas constituit hypostasim; et ideo non est simile.
Ad undecimum dicendum, quod licet intellectus possit aliqua coniuncta
dividere, non tamen omnia: non enim potest dividere illa quorum unum
est de ratione alterius; non enim potest dividere animal ab homine.
Proprietas autem est de ratione hypostasis, et ideo ratio non
sequitur.
Ad ultimum dicendum, quod remoto eo quod est in aliquo sicut in
subiecto, vel sicut in loco, remanet id in quo est; non autem remoto
eo quod est in aliquo sicut pars essentiae eius. Non enim remoto
rationali, remanet homo; et similiter nec remota proprietate, remanet
hypostasis.
|
|