|
Et videtur quod omnino sint idem.
1. Dicit enim Augustinus in VII de Trin., quod idem
intelligunt Graeci cum confitentur in Deo tres hypostases, et Latini
cum confitentur tres personas. Ergo hypostasis et persona significant
idem.
2. Sed dicendum, quod persona differt ab hypostasi in hoc quod
hypostasis significat individuum cuiuscumque naturae in genere
substantiae, persona vero solum individuum rationalis naturae.- Sed
contra est quod Boetius dicit, quod Graeci utuntur hoc nomine
hypostasis solum pro individuo rationalis naturae. Si ergo persona
significat individuum rationalis naturae, omnino sunt idem hypostasis
et persona.
3. Praeterea, nomina imponuntur a rationibus rerum quas
significant. Sed eadem ratio individuationis est in his quae sunt
rationalis naturae, et in aliis substantiis. Ergo individuum
rationalis naturae non debet habere speciale nomen prae aliis individuis
in genere substantiae, ut per hoc sit differentia inter hypostasim et
personam.
4. Praeterea, nomen subsistentiae a subsistendo sumitur. Nihil
autem subsistit nisi individua in genere substantiae, in quibus sunt et
accidentia et secundae substantiae, quae sunt genera et species, ut
dicitur in praedicamentis. Sola ergo individua in genere substantiae
sunt subsistentiae. Individuum autem in genere substantiae est
hypostasis vel persona. Ergo idem est subsistentia quod hypostasis et
persona.
5. Sed dicendum, quod genera et species in genere substantiae
subsistunt, eo quod eorum est subsistere, ut Boetius dicit, in
Lib. de duabus naturis.- Sed contra, subsistere nihil aliud est
quam per se existere. Quod ergo existit solum in alio, non
subsistit. Sed genera et species sunt solum in alio: sunt enim solum
in primis substantiis, quibus interemptis, impossibile est aliquid
aliorum remanere, ut dicitur in praedicamentis. Non est ergo
subsistere, generum et specierum, sed solum individuorum in genere
substantiae; et sic remanet quod subsistentia sit idem quod
hypostasis.
6. Praeterea, Boetius dicit, quod ousia id est essentia,
significat compositum ex materia et forma. Hoc autem oportet esse
individuum: nam materia est individuationis principium. Ergo essentia
significat individuum; et sic idem est persona, hypostasis,
essentia, et subsistentia.
7. Praeterea, essentia est quam significat definitio, cum per
definitionem sciatur quid est res. Definitio autem rei naturalis,
quae est ex materia et forma composita, non solum continet formam, sed
etiam materiam, ut patet per philosophum. Ergo essentia est aliquid
compositum ex materia et forma.
8. Sed dicendum, quod essentia significat naturam communem, alia
vero tria, scilicet subsistentia, hypostasis et persona, significant
individuum in genere substantiae.- Sed contra universale et
particulare inveniuntur in quolibet genere. In aliis autem generibus
non distinguitur nomen particularis et universalis: eodem enim nomine
nominatur qualitas aut quantitas, sive sit universalis sive sit
particularis. Ergo nec in genere substantiae debent esse distincta
nomina ad significandum substantiam universalem et particularem: et sic
videtur quod praedicta nomina non differant.
1. Sed contra. Est quod Boetius dicit in commento praedicamentorum
quod ousia id est essentia, significat compositum ex materia et forma;
ousiosis id est subsistentia, significat formam; hypostasis vero
materiam. Ergo praedicta differunt.
2. Praeterea, idem videtur ex hoc quod idem auctor assignat
praedictorum nominum differentiam in Lib. de duobus naturis.
Respondeo. Dicendum quod philosophus ponit substantiam dupliciter
dici: dicitur enim uno modo substantia ipsum subiectum ultimum, quod
non praedicatur de alio: et hoc est particulare in genere substantiae;
alio modo dicitur substantia forma vel natura subiecti. Huius autem
distinctionis ratio est, quia inveniuntur plura subiecta in una natura
convenire, sicut plures homines in una natura hominis. Unde oportuit
distingui quod est unum, ab eo quod multiplicatur: natura enim
communis est quam significat definitio indicans quid est res; unde ipsa
natura communis, essentia vel quidditas dicitur. Quidquid ergo est in
re ad naturam communem pertinens, sub significatione essentiae
continetur, non autem quidquid est in substantia particulari, est
huiusmodi. Si enim quidquid est in substantia particulari ad naturam
communem pertineret, non posset esse distinctio inter substantias
particulares eiusdem naturae. Hoc autem quod est in substantia
particulari praeter naturam communem, est materia individualis quae est
singularitatis principium, et per consequens accidentia individualia
quae materiam praedictam determinant. Comparatur ergo essentia ad
substantiam particularem ut pars formalis ipsius, ut humanitas ad
Socratem. Et ideo in rebus, ex materia et forma compositis,
essentia non est omnino idem quod subiectum; unde non praedicatur de
subiecto: non enim dicitur quod Socrates sit una humanitas. In
substantiis vero simplicibus, nulla est differentia essentiae et
subiecti, cum non sit in eis materia individualis naturam communem
individuans, sed ipsa essentia in eis est subsistentia. Et hoc patet
per philosophum et per Avicennam, qui dicit, in sua metaphysica,
quod quidditas simplicis est ipsum simplex. Substantia vero quae est
subiectum, duo habet propria: quorum primum est quod non indiget
extrinseco fundamento in quo sustentetur, sed sustentatur in seipso;
et ideo dicitur subsistere, quasi per se et non in alio existens.
Aliud vero est quod est fundamentum accidentibus substentans ipsa; et
pro tanto dicitur substare. Sic ergo substantia quae est subiectum,
in quantum subsistit, dicitur ousiosis vel subsistentia; in quantum
vero substat, dicitur hypostasis secundum Graecos, vel substantia
prima secundum Latinos. Patet ergo quod hypostasis et substantia
differunt ratione, sed sunt idem re. Essentia vero in substantiis
quidem materialibus non est idem cum eis secundum rem, neque penitus
diversum, cum se habeat ut pars formalis; in substantiis vero
immaterialibus est omnino idem secundum rem, sed differens ratione.
Persona vero addit supra hypostasim determinatam naturam: nihil enim
est aliud quam hypostasis rationalis naturae.
Ad primum ergo dicendum quod, ex quo persona non addit supra
hypostasim nisi rationalem naturam, oportet quod hypostasis et persona
in rationali natura sint penitus idem; sicut cum homo addat supra
animal, rationale, oportet quod animal rationale sit homo; et ideo
verum est quod Augustinus dicit, quod idem significant Graeci cum
confitentur in Deo tres hypostases, et Latini cum confitentur tres
personas.
Ad secundum dicendum, quod hoc nomen hypostasis, in Graeco ex
proprietate significationis habet quod significet individuam substantiam
cuiuscumque naturae; sed ex usu loquentium habet quod significet
individuum rationalis naturae tantum.
Ad tertium dicendum, quod sicut substantia individua proprium habet
quod per se existat, ita proprium habet quod per se agat: nihil enim
agit nisi ens actu; et propter hoc calor sicut non per se est, ita non
per se agit; sed calidum per calorem calefacit. Hoc autem quod est
per se agere, excellentiori modo convenit substantiis rationalis
naturae quam aliis. Nam solae substantiae rationales habent dominium
sui actus, ita quod in eis est agere et non agere; aliae vero
substantiae magis aguntur quam agant. Et ideo conveniens fuit ut
substantia individua rationalis naturae, speciale nomen haberet.
Ad quartum dicendum, quod quamvis nihil subsistat nisi individua
substantia, quae hypostasis dicitur, tamen non eadem ratione dicitur
subsistere et substare: sed subsistere in quantum non est in alio;
substare vero in quantum alia insunt ei. Unde si aliqua substantia
esset quae per se existeret, non tamen esset alicuius accidentis
subiectum, posset proprie dici subsistentia, sed non substantia.
Ad quintum dicendum, quod Boetius loquitur secundum opinionem
Platonis, qui posuit genera et species esse quasdam formas separatas
subsistentes, ab accidentibus denudatas; et secundum hoc poterant dici
subsistentiae, sed non hypostases. Vel dicendum, quod subsistere
attribuitur generibus et speciebus, non quia subsistant, sed quia
individua in eorum naturis subsistunt, etiam omnibus accidentibus
remotis.
Ad sextum dicendum, quod essentia in substantiis materialibus
significat compositum ex materia et forma, non tamen ex materia
individuali, sed ex materia communi: definitio enim hominis quae
significat eius essentiam, continet quidem carnes et ossa, sed non has
carnes vel haec ossa. Sed materia individualis comprehenditur in
significatione hypostasis et subsistentiae in rebus materialibus.
Et per hoc patet solutio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod accidentia non individuantur nisi ex suis
subiectis. Sola autem substantia per seipsam individuatur, et per
propria principia; et ideo convenienter in solo genere substantiae
particulare habet proprium nomen.
Rationes quae sunt in oppositum, concedimus; tamen sciendum, quod
Boetius aliter accipit ista nomina in commento praedicamentorum, quam
sit communis usus eorum, prout exponit ea in Lib. de duabus naturis.
Attribuit enim nomen hypostasis materiae quasi primo principio
substandi, ex qua habet substantia prima quod substet accidenti: nam
forma simplex subiectum esse non potest, ut dicit idem Boetius in
Lib. de Trinit. Nomen autem ousiosis vel subsistentiae attribuit
formae quasi essendi principio, per ipsam enim est res in actu; nomen
autem ousia vel essentiae attribuit composito. Unde ostendit quod in
substantiis materialibus tam forma quam materia sunt essentialia
principia.
|
|