|
Videtur quod inconvenienter definiat eam Boetius in Lib. de duabus
naturis dicens quod persona est: rationalis naturae individua
substantia.
1. Nullum enim singulare definitur, ut patet per philosophum. Sed
persona significat singulare in genere substantiae, ut dictum est.
Ergo non potest definiri.
2. Sed dicendum, quod licet id quod est persona sit quoddam
singulare, tamen ratio personae communis est, et pro tanto persona in
communi definiri potest.- Sed contra, id quod est commune omnibus
substantiis individuis rationalis naturae, est intentio
singularitatis, quae quidem non est in genere substantiae. Ergo non
debet in definitione personae poni substantia quasi genus.
3. Sed dicendum, quod hoc nomen persona non significat tantum
intentionem, sed intentionem simul cum subiecto intentionis.- Sed
contra est quod philosophus probat, quod compositum ex subiecto et ex
accidente, non potest definiri,- sequeretur enim nugatio in
definitione,- cum enim in definitione accidentis ponatur subiectum,
sicut nasus in definitione simi, oportebit quod in definitione
compositi ex subiecto et accidente, ponatur bis subiectum: semel pro
se, et semel pro accidente. Si ergo persona significat intentionem et
subiectum, inconveniens est quod definiatur.
4. Praeterea, subiectum huius intentionis communis est aliquod
singulare. Si ergo persona significat simul intentionem et subiectum
intentionis, adhuc sequeretur quod, definita persona, definiatur
singulare; quod est inconveniens.
5. Praeterea, intentio non ponitur in definitione rei, nec accidens
in definitione substantiae. Persona autem est nomen rei et
substantiae. Inconvenienter igitur in definitione personae ponitur
individuum, quod est nomen intentionis et accidentis.
6. Praeterea, illud in cuius definitione ponitur substantia pro
genere, oportet quod sit species substantiae. Sed persona non est
species substantiae, quia condivideretur contra alias substantiae
species. Ergo inconvenienter ponitur substantia in definitione
personae quasi genus.
7. Praeterea, substantia dividitur per primam et secundam. Sed
substantia secunda non potest poni in definitione personae: esset enim
oppositio in adiecto,- cum dicitur substantia individua,- nam
substantia secunda est substantia universalis. Similiter autem neque
substantia prima, nam substantia prima est substantia individua; et
sic esset nugatio cum additur individuum supra substantiam in
definitione personae. Inconvenienter ergo substantia ponitur in
definitione personae.
8. Praeterea, nomen subsistentiae propinquius esse videtur personae
quam substantia: dicimus enim in Deo tres subsistentias, sicut et
tres personas; non autem dicimus tres substantias, sed unam. Magis
ergo debuit persona per subsistentiam quam per substantiam definiri.
9. Praeterea, quod ponitur in definitione tamquam genus,
multiplicato definito multiplicatur, plures enim homines sunt plura
animalia. Sed in Deo sunt tres personae, non autem tres
substantiae. Ergo substantia non debet poni in definitione personae
quasi genus.
10. Praeterea, rationale est differentia animalis. Sed persona
invenitur in his quae non sunt animalia, scilicet in Angelis et in
Deo. Ergo rationale non debuit poni in definitione personae.
11. Praeterea, natura est tantum in rebus mobilibus: est enim
principium motus, ut dicitur in II Phys. Sed essentia est tam in
rebus mobilibus quam in immobilibus. Ergo convenientius fuit in
definitione personae ponere essentiam quam naturam, cum etiam persona
inveniatur tam in rebus mobilibus quam in immobilibus: est enim in
hominibus, in Angelis et in Deo.
12. Praeterea, definitio debet converti cum definito. Non autem
omne quod est rationalis naturae individua substantia, est persona.
Essentia enim divina, secundum quod est essentia, non est persona,
alioquin esset in Deo una persona, sicut est una essentia. Ergo
inconvenienter definitur persona definitione praedicta.
13. Praeterea, humana natura in Christo est rationalis naturae
individua substantia: neque enim est accidens, neque universalis
substantia, neque irrationalis naturae; non tamen humana natura in
Christo est persona: sequeretur enim quod persona divina quae
assumpsit humanam naturam, assumpsisset humanam personam; et sic
essent in Christo duae personae, scilicet divina assumens, et humana
assumpta; quod est haeresis Nestorianae. Non ergo omnis individua
substantia rationalis naturae est persona.
14. Praeterea, anima separata a corpore per mortem, non dicitur
esse persona; et tamen est rationalis naturae individua substantia.
Non ergo haec est conveniens definitio personae.
Respondeo. Dicendum quod rationabiliter, individuum in genere
substantiae speciale nomen sortitur: quia substantia ex propriis
principiis individuatur,- et non ex alio extraneo,- sicut accidens
ex subiecto. Inter individua etiam substantiarum rationabiliter
individuum in rationali natura, speciali nomine nominatur, quia ipsius
est proprie et vere per se agere, sicut supra dictum est. Sicut ergo
hoc nomen hypostasis, secundum Graecos, vel substantia prima secundum
Latinos, est speciale nomen individui in genere substantiae; ita hoc
nomen persona, est speciale nomen individui rationalis naturae.
Utraque ergo specialitas sub nomine personae continetur. Et ideo ad
ostendendum quod est specialiter individuum in genere substantiae,
dicitur quod est substantia individua; ad ostendendum vero quod est
specialiter in rationali natura, additur rationalis naturae. Per hoc
ergo quod dicitur substantia, excluduntur a ratione personae accidentia
quorum nullum potest dici persona. Per hoc vero quod dicitur
individua, excluduntur genera et species in genere substantiae quae
etiam personae dici non possunt; per hoc vero quod additur rationalis
naturae, excluduntur inanimata corpora, plantae et bruta quae personae
non sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod in substantia particulari, est tria
considerare: quorum unum est natura generis et speciei in singularibus
existens; secundum est modus existendi talis naturae, quia in
singulari substantia existit natura generis et speciei, ut propria huic
individuo, et non ut multis communis; tertium est principium ex quo
causatur talis modus existendi. Sicut autem natura in se considerata
communis est, ita et modus existendi naturae; non enim invenitur
natura hominis existens in rebus nisi aliquo singulari individuata: non
enim est homo qui non sit aliquis homo, nisi secundum opinionem
Platonis, qui ponebat universalia separata. Sed principium talis
modi existendi quod est principium individuationis, non est commune;
sed aliud est in isto, et aliud in illo; hoc enim singulare
individuatur per hanc materiam, et illud per illam. Sicut ergo nomen
quod significat naturam, est commune et definibile,- ut homo vel
animal,- ita nomen quod significat naturam cum tali modo existendi,
ut hypostasis vel persona. Illud vero nomen quod in sua significatione
includit determinatum individuationis principium, non est commune nec
definibile, ut Socrates et Plato.
Ad secundum dicendum, quod non solum intentio singularitatis est
communis omnibus individuis substantiis, sed etiam natura generis cum
tali modo existendi; et hoc modo significat hoc nomen hypostasis
naturam generis substantiae ut individuatam; hoc autem nomen persona
solum naturam rationalem sub tali modo existendi. Et propter hoc neque
hypostasis neque persona est nomen intentionis, sicut singulare vel
individuum, sed nomen rei tantum; non autem rei et intentionis simul.
Unde patet solutio ad tertium et quartum.
Ad quintum dicendum quod, quia essentiales rerum differentiae sunt
ignotae frequenter et innominatae, oportet interdum uti accidentalibus
differentiis ad substantiales differentias designandas, sicut docet
philosophus, et hoc modo individuum ponitur in definitione personae,
ad designandum individualem modum essendi.
Ad sextum dicendum quod, cum dividitur substantia in primam et
secundam, non est divisio generis in species,- cum nihil contineatur
sub secunda substantia quod non sit in prima,- sed est divisio generis
secundum diversos modos essendi. Nam secunda substantia significat
naturam generis secundum se absolutam; prima vero substantia significat
eam ut individualiter subsistentem. Unde magis est divisio analogi
quam generis. Sic ergo persona continetur quidem in genere
substantiae, licet non ut species, sed ut specialem modum existendi
determinans.
Ad septimum dicendum, quod quidam dicunt, quod substantia ponitur in
definitione personae prout significat hypostasim, sed cum de ratione
hypostasis sit individuum, secundum quod opponitur communitati
universalis vel parti,- quia nullum universale, nec aliqua pars, ut
manus vel pes, potest dici hypostasis,- ulterius de ratione personae
est individuum, secundum quod opponitur communitati assumptibilis.
Dicunt enim, quod humana natura in Christo est hypostasis, sed non
persona. Et ideo ad excludendum assumptibilitatem additur individuum
in definitione personae. Sed hoc videtur esse contra intentionem
Boetii, qui in Lib. de duabus naturis, per hoc quod dicitur
individuum, excludit universalia a ratione personae. Et ideo melius
est ut dicatur, quod substantia non ponitur in definitione personae pro
hypostasi, sed pro eo quod est commune ad substantiam primam, quae est
hypostasis, et substantiam secundam, et dividitur in utraque. Et sic
illud commune, per hoc quod additur individuum, contrahitur ad
hypostasim, ut idem sit dicere: substantia individua rationalis
naturae, ac si diceretur hypostasis rationalis naturae.
Ad octavum dicendum quod, secundum praedicta, ratio non procedit:
quia substantia accipitur non pro hypostasi, sed pro eo quod est
commune ad omnem substantiae acceptionem. Si tamen acciperetur
substantia pro hypostasi, adhuc ratio non sequeretur: substantia enim
quae est hypostasis, propinquius se habet ad personam quam
subsistentia; cum tamen persona dicat aliquid subiectum, sicut
substantia prima, et non solum sicut subsistens ut subsistentia. Sed
quia nomen substantiae refertur etiam apud Latinos ad significationem
essentiae, ideo ad vitandum errorem non dicimus tres substantias,
sicut tres subsistentias. Graeci vero apud quos est distinctum nomen
hypostasis a nomine ousias indubitanter in Deo tres hypostases
confitentur.
Ad nonum dicendum quod, sicut dicimus in Deo tres personas, ita
possumus dicere tres substantias individuas; unam tamen substantiam
quae est essentia.
Ad decimum dicendum, quod rationale est differentia animalis,
secundum quod ratio, a qua sumitur, significat cognitionem
discursivam, qualis est in hominibus, non autem in Angelis nec in
Deo. Boetius autem sumit rationale communiter pro intellectuali,
quod dicimus convenire Deo et Angelis et hominibus.
Ad undecimum dicendum quod natura in definitione personae non accipitur
prout est principium motus, sicut definitur a philosopho, sed sicut
definitur a Boetio: quod natura est unumquodque informans specifica
differentia. Et quia differentia complet definitionem et determinat
definitum ad speciem, ideo nomen naturae magis competit in definitione
personae,- quae specialiter in quibusdam substantiis invenitur,-
quam nomen essentiae, quod est communissimum.
Ad duodecimum dicendum quod individuum, in definitione personae,
sumitur pro eo quod non praedicatur de pluribus; et secundum hoc
essentia divina non est individua substantia secundum praedicationem,-
cum praedicetur de pluribus personis,- licet sit individua secundum
rem. Richardus tamen de sancto Victore, corrigens definitionem
Boetii, secundum quod persona in divinis accipitur, dixit: quod
persona est divinae naturae incommunicabilis existentia, ut per hoc
quod dicitur incommunicabilis, essentia divina, persona non esse,
ostenderetur.
Ad decimumtertium dicendum quod cum substantia individua sit quoddam
completum per se existens, humana natura in Christo, cum sit assumpta
in personam divinam, non potest dici substantia individua,- quae est
hypostasis,- sicut nec manus nec pes nec aliquid eorum quae non
subsistunt per se ab aliis separata; et propter hoc non sequitur quod
sit persona.
Ad decimumquartum dicendum quod anima separata est pars rationalis
naturae, scilicet humanae, et non tota natura rationalis humana, et
ideo non est persona.
|
|