|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim dicit Boetius nomen personae sumitur a personando,
quia homines larvati personae dicebantur, quia in comoediis vel
tragoediis aliquid personabant. Sed esse larvatum non competit Deo,
nisi forte metaphorice. Ergo nomen personae non potest dici de Deo,
nisi forte metaphorice.
2. Praeterea, sicut dicit Damascenus, de nullo eorum quae dicuntur
de Deo, possumus scire quid est, prout ei conveniunt. Sed de
persona scimus quid est, per definitionem praemissam. Ergo persona
non competit Deo, ad minus secundum definitionem praedictam.
3. Praeterea, Deus non est in aliquo genere; cum enim sit
infinitus, sub nullius generis terminis comprehendi potest. Persona
autem significat aliquid quod est in genere substantiae. Ergo persona
Deo non convenit.
4. Praeterea, in Deo nulla est compositio. Sed persona significat
aliquid compositum; singulare enim humanae naturae, quod est persona,
est maximae compositionis; partes etiam definitionis personae
demonstrant personam esse compositam. Non est ergo in Deo persona.
5. Praeterea, in Deo nulla est materia. Principium autem
individuationis materia est. Cum ergo persona sit substantia
individua, non potest Deo convenire.
6. Praeterea, omnis persona est subsistentia. Sed Deus non potest
dici subsistentia, quia non existit sub aliquo. Ergo non est
persona.
7. Praeterea, persona sub hypostasi continetur. Sed in Deo non
potest esse hypostasis, quia non est in eo aliquod accidens, cum
hypostasis dicat subiectum accidentis, ut supra dictum est. Ergo in
Deo non est persona.
Sed contrarium, apparet per Athanasium in symbolo quicumque vult,
etc., et per Augustinum in VII de Trinit., et per communem
Ecclesiae usum, quae a spiritu sancto edocta non potest errare.
Respondeo. Dicendum quod persona, sicut dictum est, significat
quamdam naturam cum quodam modo existendi. Natura autem, quam persona
in sua significatione includit, est omnium naturarum dignissima,
scilicet natura intellectualis secundum genus suum. Similiter etiam
modus existendi quem importat persona est dignissimus, ut scilicet
aliquid sit per se existens. Cum ergo omne quod est dignissimum in
creaturis, Deo sit attribuendum, convenienter nomen personae Deo
attribui potest, sicut et alia nomina quae proprie dicuntur de Deo.
Ad primum ergo dicendum quod in nomine aliquo est duo considerare:
scilicet, illud ad quod significandum nomen imponitur, et illud a quo
imponitur ad significandum. Frequenter enim imponitur nomen aliquod ad
significandum rem aliquam, ab aliquo accidente aut actu aut effectu
illius rei; quae tamen non sunt principaliter significata per illud
nomen, sed potius ipsa rei substantia, vel natura sicut hoc nomen
lapis sumitur a laesione pedis, quam tamen non significat, sed potius
corpus quoddam in quo tale accidens frequenter invenitur. Unde laesio
pedis magis pertinet ad etymologiam huius nominis lapis, quam ad eius
significationem. Quando ergo illud ad quod significandum nomen
imponitur, Deo non competit,- sed aliqua proprietas eius secundum
similitudinem quamdam,- tunc illud nomen de Deo metaphorice dicitur:
sicut Deus nominatur leo, non quia natura illius animalis Deo
conveniat, sed propter fortitudinem quae in leone invenitur. Quando
vero res significata per nomen Deo convenit, tunc illud nomen proprie
de Deo dicitur, sicut bonum, sapiens et huiusmodi; licet etiam
quandoque illud a quo tale nomen imponitur, non conveniat Deo. Sic
ergo licet personare ad modum larvati hominis a quo impositum fuit nomen
personae, Deo non conveniat, tamen illud quod significatur per
nomen, scilicet subsistens in natura intellectuali, competit Deo; et
propter hoc nomen personae proprie sumitur in divinis.
Ad secundum dicendum quod tam nomen personae quam definitio de persona
data, si recte intelligatur, convenit Deo: non tamen ita quod sit
definitio eius, quia plus est in Deo quam significetur per nomen.
Unde id quod Dei est, per rationem nominis non definitur.
Ad tertium dicendum quod, licet Deus non sit in genere substantiae
tamquam species, pertinet tamen ad genus substantiae sicut generis
principium.
Ad quartum dicendum quod accidit personae, in quantum huiusmodi, quod
sit composita, ex hoc quod complementum vel perfectio, quae requiritur
ad rationem personae, non invenitur statim in uno simplici, sed
requirit adunationem multorum, sicut in hominibus patet. In Deo
autem, cum summa simplicitate est summa perfectio; et ideo est ibi
persona absque compositione. Partes vero positae in definitione
personae non ostendunt aliquam compositionem personae, nisi in
substantiis materialibus: individuum autem cum sit negatio, per hoc
quod substantiae additur, nulla compositio importatur. Unde remanet
ibi sola compositio individuae substantiae, id est hypostasis ad
naturam: quae duo, in substantiis immaterialibus, secundum rem, sunt
idem omnino.
Ad quintum dicendum quod rebus materialibus, in quibus formae non sunt
per se subsistentes, sed materiae inhaerentes, oportet quod principium
individuationis sit ex materia: formae vero immateriales, cum sint per
se subsistentes, ex seipsis individuantur; ex hoc enim quod aliquid
est subsistens, habet quod de pluribus praedicari non potest: et ideo
nihil prohibet in rebus immaterialibus substantiam individuam et
personam inveniri.
Ad sextum dicendum quod, licet in Deo non sit compositio, ut in eo
aliquid sub alio intelligi possit, tamen secundum intellectum nostrum,
seorsum accipimus esse eius et substantiam ipsius sub esse eius
existentem, ut huic subsistens dicatur. Vel dicendum, quod licet
subesse,- a quo imponitur vocabulum subsistendi,- Deo non
conveniat, tamen per se esse,- ad quod significandum imponitur,-
competit ei.
Ad septimum dicendum quod, licet in Deo non sint accidentia, sunt
tamen in eo proprietates personales, quibus hypostases substant.
|
|