|
Et videtur quod significet aliquid absolutum.
1. Dicit enim Augustinus, quod cum Ioannes dicit: tres sunt qui
testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus; et
quaereretur quid tres essent, responsum est quod sunt tres personae.
Sed quid quaerit de essentia. Ergo hoc nomen persona in divinis
significat essentiam.
2. Praeterea, in eodem Lib. Augustinus dicit, quod idem est Deo
esse quod personam esse. Sed esse in divinis significat essentiam, et
non relationem. Ergo et persona.
3. Praeterea, Augustinus dicit ibidem: ad se proprie dicitur
persona, non ad filium vel spiritum sanctum, sicut ad se dicitur
Deus, et magnus et bonus et iustus. Sed haec omnia essentiam
significant, et non relationem. Ergo et persona.
4. Praeterea, Augustinus ibidem dicit quod, quamvis commune est
illis, scilicet patri et filio et spiritui sancto, nomen essentiae,
ita ut singulus quisque dicatur essentia, tamen illis commune est
personae vocabulum. Sed relatio in divinis non est commune, sed
distinctivum. Ergo persona in divinis non significat relationem.
5. Sed dicendum, quod persona est commune ratione et non re in
divinis.- Sed contra, in divinis non est universale; unde
Augustinus in eodem libro improbat opinionem illorum qui dicebant quod
essentia in divinis est sicut genus vel sicut species; persona vero
sicut species vel individua. Quod autem est commune ratione et non
re, est commune per modum universalis. Ergo persona non est commune
in divinis ratione tantum, sed etiam re; et ita non potest significare
relationem.
6. Praeterea, nullum nomen significat res diversorum generum, nisi
aequivoce: acutum enim aequivoce dicitur in saporibus et
magnitudinibus. Manifestum est autem quod persona in Angelis et
hominibus non significat relationem, sed aliquid absolutum. Si ergo
in Deo significet relationem, erit aequivoce dictum.
7. Praeterea, quod accidit rei significatae per nomen, est extra
significationem nominis; sicut extra significationem hominis est
album, quod accidit homini. Res autem significata per hoc nomen
persona est substantia individua rationalis naturae; quia ratio quam
significat nomen, est definitio, secundum philosophum, in IV
Metaph.: substantiae autem tali accidit ad aliud referri. Relatio
ergo est extra significationem huius nominis persona.
8. Praeterea, nullum nomen potest intelligi de aliquo vere
praedicari, cui non intelligitur convenire res significata per nomen;
sicut non potest intelligi esse homo quod intelligitur non esse animal
rationale mortale. Iudaei autem et Pagani confitentur Deum esse
personam; non tamen confitentur in eo relationes, quas nos ponimus
secundum fidem. Ergo hoc nomen persona in divinis non significat
huiusmodi relationes.
9. Sed dicendum, quod Iudaei et Pagani erroneam habent opinionem
de Deo; unde ex eorum opinione non potest accipi argumentum.- Sed
contra, error opinionis non variat nominis significationem, nec etiam
veritas. Si ergo apud errantes de Deo nomen persona non significat
relationem, nec etiam significabit apud recte sentientes de Deo.
10. Praeterea, voces, secundum philosophum, sunt signa
intellectuum: intellectus enim qui concipitur ex hoc nomine persona est
in intellectu substantiae primae. Ergo hoc nomen persona significat
substantiam primam, qua nihil est magis absolutum, cum sit per se
existens; ergo hoc nomen persona non significat relationem, sed
aliquid absolutum.
11. Sed dicendum, quod hoc nomen persona significat relationem per
modum substantiae.- Sed contra, haec propositio est immediata:
nulla relatio est substantia, sicut et haec: nulla quantitas est
substantia, sicut patet per philosophum. Si ergo hoc nomen persona
significat substantiam, ut probatum est, impossibile est quod
significatum eius sit relatio.
12. Praeterea, opposita non possunt verificari de eodem. Sed esse
per se et esse ad aliud, sunt opposita. Si ergo quod significatur
nomine personae est substantia, quae est ens per se, impossibile est
quod sit ad aliquid.
13. Praeterea, omne nomen significans relationem, refertur ad
aliquid quod consignificat, sicut dominus et servus. Sed patet quod
hoc nomen persona non refertur ad aliud. Ergo non significat
relationem, sed aliquid absolutum.
14. Praeterea, persona dicitur quasi per se una. Unitas autem in
divinis pertinet ad essentiam. Ergo hoc nomen persona significat
essentiam, et non relationem.
15. Sed dicendum, quod hoc nomen significat unum distinctum, et
quia distinctio in divinis est per relationem, ideo significat
relationem.- Sed contra, filius et spiritus sanctus dicuntur
distingui in divinis secundum modum originis: nam filius procedit per
modum intellectus, ut verbum, sed spiritus sanctus per modum
voluntatis, ut amor. Non ergo per solas relationes est distinctio in
divinis; et sic non oportet quod persona relationem significet.
16. Praeterea, si relatio in divinis est distinguens; persona
autem est quid distinctum, non distinguens; non significabit
relationem nomen personae.
17. Praeterea, relationes in divinis dicuntur esse proprietates.
Persona autem significat aliquid substans proprietati. Non ergo
significat relationem.
18. Praeterea, quatuor sunt relationes in divinis: scilicet
paternitas, filiatio, processio, communis spiratio: innascibilitas
enim, quae est quinta notio, non est relatio. Sed hoc nomen persona
nullam harum significat. Si enim significaret paternitatem, non
diceretur de filio; si filiationem, non diceretur de patre; si autem
processione spiritus sancti, non diceretur neque de patre neque de
filio; si vero communem spirationem, non diceretur de spiritu sancto.
Non ergo significat relationem hoc nomen persona.
1. Sed contra. Boetius dicit, quod omne nomen, ad personas
pertinens, relationem significat. Sed nullum nomen magis pertinet ad
personas quam hoc nomen persona. Ergo hoc nomen persona relationem
significat.
2. Praeterea, sub persona in divinis continentur pater et filius et
spiritus sanctus. Sed haec nomina relationem significant. Ergo et
nomen personae.
3. Praeterea, nullum absolutum distinguitur in divinis. Sed
persona distinguitur. Ergo non est absolutum, sed relativum.
Respondeo. Dicendum quod hoc nomen persona habet commune cum
nominibus absolutis in divinis quod de qualibet persona praedicatur,
nec secundum nomen ad aliud defertur; cum nominibus vero relationem
significantibus, quod distinguitur, et pluraliter praedicatur. Et
ideo videtur quod utraque significatio et relativi et absoluti pertineat
ad personam. Qualiter autem utraque significatio ad nomen personae
pertineat est diversimode a diversis assignatum. Dicunt enim quidam
quod persona significat utrumque, sed per modum aequivocationis.
Dicunt enim quod hoc nomen persona, quantum est de se, absolute
significat essentiam, tam in singulari quam in plurali, sicut hoc
nomen Deus, aut bonus, aut magnus: sed propter insufficientiam
nominum ad loquendum de Deo, accommodatum est hoc nomen persona a
sanctis patribus in Nicaeno Concilio, ut quandoque possit sumi pro
relativo, et praecipue in plurali, cum dicimus quod pater et filius et
spiritus sanctus sunt tres personae, vel cum termino partitivo
adiuncto, ut cum dicitur: alia est persona patris, alia filii; vel
cum dicitur: filius est alius a patre in persona. In singulari autem
cum absolute praedicatur, potest indifferenter significare essentiam
vel personam, ut cum dicitur: pater est persona, vel filius est
persona.- Et haec videtur esse opinio Magistri in I sententiarum.
Sed non videtur sufficienter dici: non enim absque ratione ex propria
significatione nominis sumpta, sancti patres divinitus inspirati, hoc
nomen invenerunt ad confessionem verae fidei exprimendam; et praecipue
quia dedissent occasionem erroris dicendo tres personas, si hoc nomen
persona significat essentiam absolute. Et ideo alii dixerunt quod
simul significat essentiam, et relationem, sed non aequaliter; sed
unum in recto, et aliud in obliquo. Quorum quidam dixerunt, quod
significat essentiam in recto, et relationem in obliquo; quidam e
converso. Sed neutri dubitationem solvunt: quia si essentiam in recto
significant, non deberet pluraliter praedicari; si vero relationem,
non deberet ad se dici, nec de singulis praedicari. Et ideo alii
dixerunt quod significat utrumque in recto. Quorum quidam dixerunt,
quod significat essentiam et relationem ex aequo, et neutrum circa
aliud ponitur. Sed hoc non est intelligibile: quia quod non
significat unum nihil significat. Unde omne nomen significat unum in
una acceptione, ut dicit philosophus in IV Metaph. Et ideo alii
dixerunt quod relatio ponitur circa absolutum. Quod quidem difficile
est videre, cum relationes non determinent essentiam in divinis. Et
ideo alii dixerunt quod non significat absolutum, sive substantiam quae
est essentia, sed quae est hypostasis: hoc enim relatione
determinatur. Quod quidem verum est, sed per hoc dictum nihil nobis
manifestatur. Minus enim est nobis manifestum nomen hypostasis vel
subsistentiae, quam nomen personae. Et ideo ad evidentiam huius
quaestionis sciendum, quod propria ratio nominis est quam significat
nomen, secundum philosophum. Id autem cui attribuitur nomen, si sit
recte sumptum sub re significata per nomen, sicut determinatum sub
indeterminato, dicitur supponi per nomen; si autem non sit recte
sumptum sub re nominis, dicitur copulari per nomen; sicut hoc nomen
animal significat substantiam animatam sensibilem, et album significat
colorem disgregativum visus: homo vero recte sumitur sub ratione
animalis, sicut determinatum sub indeterminato. Est enim homo
substantia animata sensibilis tali anima, scilicet rationali; sub albo
vero, quod est extra essentiam eius, non directe sumitur. Unde homo
supponitur nomine animalis, copulatur vero nomine albi. Et quia
inferius quod supponitur per nomen commune, se habet ad commune sicut
determinatum ad indeterminatum: id quod erat suppositum, fit
significatum, determinatione apposita ad commune: animal enim
rationale significat hominem. Sed sciendum, quod aliquid significat
dupliciter: uno modo formaliter, et alio modo materialiter.
Formaliter quidem significatur per nomen ad id quod significandum nomen
est principaliter impositum, quod est ratio nominis; sicut hoc nomen
homo significat aliquid compositum ex corpore et anima rationali.
Materialiter vero significatur per nomen, illud in quo talis ratio
salvatur; sicut hoc nomen homo significat aliquid habens cor et
cerebrum et huiusmodi partes, sine quibus non potest esse corpus
animatum anima rationali. Secundum hoc ergo dicendum est, quod hoc
nomen persona communiter sumpta nihil aliud significat quam substantiam
individuam rationalis naturae. Et quia sub substantia individua
rationalis naturae continetur substantia individua,- id est
incommunicabilis et ab aliis distincta, tam Dei quam hominis quam
etiam Angeli,- oportet quod persona divina significet subsistens
distinctum in natura divina, sicut persona humana significat subsistens
distinctum in natura humana; et haec est formalis significatio tam
personae divinae quam personae humanae. Sed quia distinctum subsistens
in natura humana non est nisi aliquid per individualem materiam
individuatum et ab aliis diversum, ideo oportet quod hoc sit
materialiter significatum, cum dicitur persona humana. Distinctum
vero incommunicabile in natura divina non potest esse nisi relatio,
quia omne absolutum est commune et indistinctum in divinis. Relatio
autem in Deo est idem secundum rem quod eius essentia. Et sicut
essentia in Deo idem est et habens esse essentiam, ut deitas et
Deus: ita idem est relatio et quod per relationem refertur. Unde
sequitur quod idem sit relatio et distinctum in natura divina
subsistens. Patet ergo quod persona, communiter sumpta, significat
substantiam individuam rationalis naturae; persona vero divina,
formali significatione, significat distinctum subsistens in natura
divina. Et quia hoc non potest esse nisi relatio vel relativum, ideo
materiali significatione significat relationem vel relativum. Et
propter hoc potest dici, quod significat relationem per modum
substantiae, non quae est essentia, sed quae est hypostasis; sicut et
relationem significat non ut relationem, sed ut relativum, idest ut
significatur hoc nomine pater, non ut significatur hoc nomine
paternitas. Sic enim relatio significata includitur oblique in
significatione personae divinae, quae nihil aliud est quam distinctum
relatione subsistens in essentia divina.
Ad primum ergo dicendum, quod quid non solum quaerit de essentia sed
quandoque etiam de supposito, ut: quid natat in mari? Piscis. Et
sic, ad quid respondendum est per nomen persona.
Ad secundum dicendum quod, propter modum significandi huius nominis
persona, dicit Augustinus: idem est Deo esse quod persona esse.
Non enim significat per modum relationis, sicut pater et filius.
Ad tertium dicendum quod hoc provenit ex formali significatione
personae quod ad se dicitur et ad aliud non refertur.
Ad quartum dicendum quod essentia est communis re in divinis, sed
persona secundum rationem tantum, sicut et hoc nomen relatio.
Ad quintum dicendum quod in divinis nihil est diversificatum secundum
esse, cum ibi sit tantum unum esse. Hoc autem est contra rationem
universalis; et ideo non est ibi universale, licet sit ibi unum
secundum rationem, et non secundum rem.
Ad sextum dicendum quod, hoc quod persona aliud significat in Deo et
homine, pertinet ad diversitatem suppositionis magis quam ad diversam
significationem huius communis, quod est persona. Diversa autem
suppositio non facit aequivocationem, sed diversa significatio.
Ad septimum dicendum, quod licet relatio accidat ei quod significatur
communiter per hoc nomen persona, non tamen accidit personae divinae,
sicut ostensum est.
Ad octavum dicendum, quod obiectio illa procedit de formali
significatione nominis, et non de materiali.
Et similiter dicendum ad nonum.
Ad decimum dicendum, quod substantia prima dicitur absoluta, quasi ab
alio non dependens. Relativum autem in divinis non excludit absolutum
quod est ab alio dependens; sed excludit absolutum quod ad aliud non
refertur.
Ad undecimum dicendum, quod ista propositio, nulla relatio est
substantia, est immediata, si accipiatur relatio et substantia quae
sunt in genere. Sed Deus non limitatur terminis alicuius generis,
sed habet in se perfectiones omnium generum. Unde non distinguitur in
eo secundum rem relatio et substantia.
Ad duodecimum dicendum, quod per se existens opponitur ad non per se
existens, non autem ei quod est ad aliquid.
Ad decimumtertium dicendum, quod persona secundum nomen ad aliud non
refertur, propter modum quem significat.
Ad decimumquartum dicendum, quod unum in divinis se habet communiter
ad essentiam et relationem; dicimus enim quod essentia est una, et
quod pater est unus.
Ad decimumquintum dicendum, quod forte modus ille processionis
diversus,- quo dicitur filius procedere per modum intellectus,
spiritus sanctus vero per modum voluntatis,- non sufficit ad
distinguendum personaliter spiritum sanctum a filio, cum voluntas et
intellectus non distinguantur personaliter in divinis. Si tamen
concedatur quod hoc ad eorum distinctionem sufficiat, manifestum est
quod uterque a patre per relationem distinguitur, prout unus eorum
procedit a patre ut genitus, alius ut spiratus; et hae relationes
constituunt eorum personas.
Ad decimumsextum dicendum, quod sicut relatio significat ut
distinguens in divinis, ita relatum significatur ut distinctum. In
Deo autem non est aliud relatio et relatum, sicut nec essentia et quod
est; et ideo nec distinguens et distinctum in Deo differunt.
Ad decimumseptimum dicendum, quod proprietas in divinis non est
accidentalis, sed est idem secundum rem ei cuius est proprietas; sed
differt secundum modum intelligendi. Persona ergo non significat
relationem prout est proprietas, sed prout est proprietati et essentiae
subsistens.
Ad decimumoctavum dicendum, quod licet universale non possit esse
praeter singularia, potest tamen intelligi, et per consequens
significari. Et propter hoc sequitur, si non est aliquod
singularium, quod non sit universale. Non tamen sequitur, si non
intelligitur aut significatur aliquod singularium, quod non
intelligatur vel significetur universale: hoc enim nomen homo non
significat aliquem singularium hominum, sed solum hominem in communi;
et similiter hoc nomen persona, etsi non significet paternitatem neque
filiationem neque communem spirationem aut processionem, tamen
significat relationem in communi, per modum iam dictum, sicut et hoc
nomen relatio suo modo.
|
|