|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Boetius: hoc vere unum est in quo nullus est
numerus. Sed Deus est verissime unus. Ergo in eo nullus est
numerus.
2. Sed dicendum, quod in Deo non est numerus simpliciter, sed
numerus personarum.- Sed contra, semper ad secundum quid sequitur
simpliciter, quando determinatio non est diminuens; sequitur enim:
est homo albus; ergo est homo; sed non sequitur: est homo mortuus;
ergo est homo. Sed hoc quod dicitur numerus personarum, non est
determinatio diminuens, cum persona sit quoddam completissimum. Ergo
sequitur, si est in divinis numerus personarum, quod sit ibi numerus
simpliciter.
3. Praeterea, uni opponitur multitudo, secundum philosophum. Sed
opposita non insunt eidem. Cum ergo in Deo sit summa unitas, non
potest in eo esse aliquis numerus vel aliqua pluralitas.
4. Praeterea, ubicumque est numerus, ibi est pluralitas unitatum.
Ubi autem sunt plures unitates, ibi est multiplex esse: aliud enim
est esse huius unitatis, et aliud illius. Si ergo in Deo est
numerus, oportet quod sit in eo multiplex essentia; quod patet esse
falsum.
5. Sicut unum est indivisum, ita multitudo non est sine divisione.
Sed in Deo non potest esse aliqua divisio, cum non sit ibi aliqua
compositio. Ergo non potest esse in divinis aliquis numerus.
6. Praeterea, omnis numerus habet partes: componitur enim ex
unitatibus. Sed in Deo non sunt aliquae partes, cum non sit ibi
compositio. Ergo in Deo non est numerus.
7. Praeterea, illud per quod creatura differt a Deo, non debet
Deo attribui. Creatura autem differt a Deo per hoc quod in numero
quodam constituta est, secundum illud Sap. cap. XI, 21: omnia
in numero, pondere et mensura constituisti. Numerus ergo non debet
poni in divinis.
8. Praeterea, numerus est species quantitatis. In Deo autem non
est aliqua quantitas; propter quod si aliquid quantitatem significans
in divinam praedicationem venerit, mutatur in substantiam, ut dicit
Boetius. Aut ergo numerus nullo modo est in divinis, aut ad
substantiam pertinet, quod est contra fidem.
9. Praeterea, ubicumque est numerus, ibi sunt numeri passiones, ut
perfectum et diminutum, multiplicatio et divisio, et alia huiusmodi
quae consequuntur numerum. Haec autem in Deo esse non possunt. Ergo
in Deo non potest esse numerus.
10. Praeterea, omnis numerus finitus est. Quod ergo infinitum,
non est numerabile. Ergo cum Deus sit infinitus, in eo non potest
esse numerus.
11. Sed dicendum, quod Deus etsi est infinitus nobis, est tamen
finitus sibi.- Sed contra, verius competit Deo quod competit ei
secundum seipsum quam quod competit ei secundum nos. Si ergo Deus est
finitus sibi, infinitus autem nobis, verius est finitus, quam
infinitus; quod patet esse falsum.
12. Praeterea, secundum philosophum, numerus est multitudo
mensurata per unum. Deus est mensura non mensurata. Ergo in Deo non
est numerus.
13. Praeterea, in omni natura quae non differt a suo supposito,
impossibile est multiplicari supposita illius naturae: propter hoc enim
possibile est esse plures homines in una natura humana, quia hic homo
non est sua humanitas; et ideo multiplicatio individuorum in una natura
humana, consequitur diversitatem principiorum individualium, quae non
sunt de ratione naturae communis. In substantiis autem immaterialibus
in quibus ipsa natura speciei est suppositum subsistens, non est
possibile esse plura individua unius speciei. Sed in Deo est idem
natura et suppositum, quia ipsum esse divinum,- quod est natura
divina,- est subsistens. Impossibile est ergo quod in natura divina
sint plura supposita vel plures personae.
14. Praeterea, persona est nomen rei. Ergo ubi non est numerus
rerum, non est numerus personarum. Sed in Deo non est numerus
rerum; dicit enim Damascenus, quod in divinis pater et filius et
spiritus sanctus re quidem sunt unum, ratione autem et cogitatione
differunt. Ergo in Deo non est numerus personarum.
15. Praeterea, impossibile est in aliquo uno esse rerum
pluralitatem absque rerum compositione: Deus autem unus est. Si ergo
in Deo sunt plures personae, quod est esse plures res, sequitur quod
in eo sit compositio; quod simplicitati divinae repugnat.
16. Praeterea, absolutum perfectius est quam relatum. Sed
proprietates absolutae, idest attributa essentialia, ut sapientia,
iustitia et huiusmodi, non constituunt in Deo plures personas. Ergo
nec proprietates relativae, ut paternitas et filiatio.
17. Praeterea, ea quibus aliqua ab invicem distinguuntur,
comparantur ad ipsa sicut differentiae constitutivae ipsorum. Si ergo
personae in divinis relationibus distinguuntur, oportet quod relationes
sint quasi differentiae constitutivae personarum; et ita in personis
divinis erit aliqua compositio, cum differentia adveniens generi
constituat speciem.
18. Praeterea, ea quae distinguuntur per formas specie
differentes, necesse est specie differre; sicut homo et equus
differunt specie sicut rationale et irrationale. Paternitas autem et
filiatio sunt relationes specie differentes. Ergo si personae divinae
solis relationibus distinguuntur, necesse est quod specie differant;
et ita non erunt unius naturae, quod est contra fidem.
19. Praeterea, non est intelligibile quod aliqua sint supposita
diversa, quorum est unum esse. Sed in divinis non est nisi unum
esse. Ergo impossibile est quod sint ibi plura supposita vel plures
personae.
20. Praeterea, cum creatio sit proprie actio Dei, oportet quod
procedat a quolibet supposito divinae naturae. Impossibile est autem
quod haec actio, cum sit una, proveniat a pluribus suppositis, quia
una actio non est nisi ab uno agente. Ergo impossibile est quod
divinae naturae sint plura supposita sive plures personae.
21. Praeterea, diversitas proprietatum non facit diversa supposita
in istis inferioribus: non enim per hoc quod hic est albus et ille
niger, est hoc suppositum humanae naturae aliud ab illo. Sed per
diversitatem materiae individualis, quae est substantia individuorum,
hoc suppositum est aliud ab illo. Si ergo in divinis non est
distinctio nisi per proprietates relativas, impossibile est quod sit
ibi pluralitas suppositorum vel personarum.
22. Praeterea, supremae creaturae sunt Deo similiores quam
infimae. In infimis autem creaturis sunt plura supposita in una
natura, non autem in supremis sicut in corporibus caelestibus. Ergo
nec in Deo sunt plures personae in una natura.
23. Praeterea, quando tota perfectio speciei invenitur in uno
supposito, non sunt plura supposita illius naturae, sicut philosophus
probat, quod est unus tantum mundus, quia constat ex tota sua
materia. Tota autem perfectio divinae naturae invenitur in uno
supposito. Non ergo sunt plura supposita vel personae in una natura.
24. Sed dicendum, quod ad plenitudinem gaudii requiritur quod sit
consortium plurium in divina natura, quia nullius rei sine consortio
potest esse iucunda possessio, ut dicit Boetius. Oportet etiam ad
perfectionem amoris ut unus diligat alterum quantum seipsum.- Sed
contra, plenitudinem gaudii et amoris habere in alio, est eius qui non
habet bonitatis sufficientiam in seipso. Unde philosophus dicit, quod
mali, qui non habent delectabile in seipsis, quaerunt cum aliis
conversari; boni autem quaerunt conversari secum, quasi in seipsis
causam iucunditatis habentes. Divina autem natura non potest esse
absque omni sufficientia bonitatis. Ergo cum unum suppositum divinae
naturae habeat in se omnem plenitudinem gaudii et amoris, non propter
hoc oportet ponere in divinis plura supposita vel plures personas.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Ioan. cap. V, 7: tres
sunt qui testimonium dant in caelo: pater, verbum et spiritus
sanctus.
2. Praeterea, Athanasius dicit in symbolo: totae tres personae
aeternae sibi sunt et coaequales. Ergo est in divinis numerus
personarum.
Respondeo. Dicendum quod pluralitas personarum in divinis est de his
quae fidei subiacent, et naturali ratione humana nec investigari nec
sufficienter intelligi potest; sed in patria intelligendum expectatur,
cum Deus per essentiam videbitur visione fidei succedente. Sed tamen
sancti patres propter instantiam eorum qui fidei contradicunt, coacti
sunt et de hoc disserere, et de aliis quae spectant ad fidem, modeste
tamen et reverenter absque comprehendendi praesumptione. Nec talis
inquisitio est inutilis, cum per eam elevetur animus ad aliquid
veritatis capiendum quod sufficiat ad excludendos errores. Unde
Hilarius dicit: hoc credendo, scilicet pluralitatem personarum in
divinis, incipe, percurre, persiste; et si non perventurum me
sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita
prosequitur, etsi non contingat aliquando, tamen proficiet prodeundo.
Ad manifestationem ergo aliqualem huius quaestionis, et praecipue
secundum quod Augustinus eam manifestat, considerandum est quod omne
quod est perfectum in creaturis oportet Deo attribui, secundum id quod
est de ratione illius perfectionis absolute; non secundum modum quo est
in hoc vel in illo. Non enim bonitas est in Deo vel sapientia
secundum aliquod accidens sicut in nobis, quamvis in eo sit summa
bonitas et sapientia perfecta. Nihil autem nobilius et perfectius in
creaturis invenitur quam intelligere; cuius signum est quod inter
ceteras creaturas, intellectuales substantiae sunt nobiliores, et
secundum intellectum ad Dei imaginem factae dicuntur. Oportet ergo
quod intelligere Deo conveniat et omnia quae sunt de ratione eius,
licet alio modo conveniat sibi quam creaturis. De ratione autem eius
quod est intelligere, est quod sit intelligens et intellectum. Id
autem quod est per se intellectum non est res illa cuius notitia per
intellectum habetur, cum illa quandoque sit intellecta in potentia
tantum, et sit extra intelligentem, sicut cum homo intelligit res
materiales, ut lapidem vel animal aut aliud huiusmodi: cum tamen
oporteat quod intellectum sit in intelligente, et unum cum ipso.
Neque etiam intellectum per se est similitudo rei intellectae, per
quam informatur intellectus ad intelligendum: intellectus enim non
potest intelligere nisi secundum quod fit in actu per hanc
similitudinem, sicut nihil aliud potest operari secundum quod est in
potentia, sed secundum quod fit actu per aliquam formam. Haec ergo
similitudo se habet in intelligendo sicut intelligendi principium, ut
calor est principium calefactionis, non sicut intelligendi terminus.
Hoc ergo est primo et per se intellectum, quod intellectus in seipso
concipit de re intellecta, sive illud sit definitio, sive enuntiatio,
secundum quod ponuntur duae operationes intellectus, in III de
anima. Hoc autem sic ab intellectu conceptum dicitur verbum interius,
hoc enim est quod significatur per vocem; non enim vox exterior
significat ipsum intellectum, aut formam ipsius intelligibilem, aut
ipsum intelligere, sed conceptum intellectus quo mediante significat
rem: ut cum dico, homo vel homo est animal. Et quantum ad hoc non
differt utrum intellectus intelligat se, vel intelligat aliud a se.
Sicut enim cum intelligit aliud a se, format conceptum illius rei quae
voce significatur, ita cum intelligit se ipsum, format conceptum sui,
quod voce etiam potest exprimere. Cum ergo in Deo sit intelligere,
et intelligendo seipsum intelligat omnia alia, oportet quod ponatur in
ipso esse conceptio intellectus, quae est absolute de ratione eius quod
est intelligere. Si autem possemus comprehendere intelligere divinum
quid et quomodo est sicut comprehendimus intelligere nostrum, non esset
supra rationem conceptio verbi divini, sicut neque conceptio verbi
humani. Possumus tamen scire quid non sit et quomodo non sit illud
intelligere; per quod possumus scire differentiam verbi concepti a
Deo, et verbi concepti ab intellectu nostro. Scimus enim primo quod
in Deo est tantum unum intelligere, non multiplex sicut in nobis:
aliud enim est intelligere nostrum quo intelligimus lapidem et quo
intelligimus plantam; sed unum est Dei intelligere, quo Deus
intelligit et se et omnia alia. Et ideo intellectus noster concipit
multa verba, sed verbum conceptum a Deo est unum tantum. Iterum
intellectus noster imperfecte plerumque intelligit et seipsum et alia;
intelligere autem divinum non potest esse imperfectum. Unde verbum
divinum est perfectum, perfecte omnia repraesentans: verbum autem
nostrum frequenter est imperfectum. Iterum in intellectu nostro aliud
est intelligere et aliud est esse; et ideo verbum conceptum in
intellectu nostro, cum procedat ab intellectu in quantum est
intellectus, non unitur ei in natura, sed solum in intelligere.
Intelligere autem Dei est esse eius; unde verbum quod procedit a Deo
in quantum est intelligens, procedit ab eo in quantum est existens; et
propter hoc verbum conceptum habet eamdem essentiam et naturam quam
intellectus concipiens. Et quia quod recipit naturam in rebus
viventibus dicitur genitum et filius, verbum divinum dicitur genitus et
filius. Verbum autem nostrum non potest dici genitum ab intellectu
nostro nec filius eius, nisi metaphorice. Sic ergo relinquitur quod
cum verbum intellectus nostri ab intellectu differat in duobus, in hoc
scilicet et quod est ab eo, et est alterius naturae, subtracta a
divino verbo naturae differentia, ut ostensum est, relinquitur quod
sit differentia secundum hoc solum quod est ab alio. Cum ergo
differentia causet numerum, relinquitur quod in Deo sit solum numerus
relationum. Relationes autem in divinis non sunt accidentia, sed
unaquaeque earum est realiter divina essentia. Unde et unaquaeque
earum est subsistens, sicut divina essentia; et sicut divinitas est
idem quod Deus, ita paternitas est idem quod pater, et per hoc pater
idem quod Deus. Numerus ergo relationum est numerus rerum
subsistentium in divina natura. Res autem subsistentes in divina
natura sunt divinae personae, ut ex praecedenti articulo patet. Et
propter hoc ponimus personarum numerum in divinis.
Ad primum ergo dicendum, quod Boetius per verba illa intendit
excludere numerum a divina essentia; de hoc enim agit.
Ad secundum dicendum quod, licet personae, in quantum sunt
subsistentes, non habeant quod diminuant de ratione numeri, habent hoc
tamen in quantum sunt relationes; nam distinctio secundum relationes
est minima, sicut et relatio minimum habent de ente inter omnia
genera.
Ad tertium dicendum, quod unitas et pluralitas attribuuntur Deo non
secundum idem, sed unitas secundum essentiam, pluralitas secundum
personas; vel unitas secundum absoluta, pluralitas secundum
relationes.
Ad quartum dicendum, quod cum pluralitas unitatum ex aliqua
distinctione causetur, ubi est distinctio secundum esse, oportet quod
unitates secundum esse differant; ubi autem est distinctio secundum
relationes, oportet quod unitates ex quibus consistit pluralitas,
solum relationibus ab invicem distinguantur.
Ad quintum dicendum, quod quaelibet distinctio sufficit ad
pluralitatem similem constituendam. Unde, sicut in Deo non est
divisio secundum absoluta,- quae sine compositione esse non potest,-
sed solum distinctio relationum; ita non est in Deo pluralitas quantum
ad absoluta, sed solum quantum ad relationes, ut iam dictum est.
Ad sextum dicendum, quod unitates semper sunt partes numeri, si
loquamur de numero absoluto quo numeramus; si autem loquamur de numero
qui est in rebus, tunc non est ratio totius et partis in numero, nisi
sicut invenitur totum et pars in rebus numeratis. Diversae autem
relationes in divinis non sunt partes, sicut paternitas et filiatio non
sunt partes Socratis, quamvis sit pater et filius diversorum. Unde
nec unitates relationum comparantur ad numerum relationum ut partes.
Ad septimum dicendum, quod creatura differt a Deo in hoc quod
producitur in numero essentialium principiorum. Talis autem non est
numerus personarum.
Ad octavum dicendum, quod numerus qui est species quantitatis,
causatur ex divisione continui; unde sicut quantitas continua est quid
mathematicum,- quia est separata a materia sensibili secundum
rationem, et non secundum esse,- ita et numerus qui est species
quantitatis, qui est etiam subiectum arithmeticae, cuius principium
est unum quod est prima mensura quantitatis. Unde patet quod hic
numerus non potest esse in rebus immaterialibus, sed est in eis
multitudo, quae opponitur uni quod convertitur cum ente; quae quidem
causatur ex divisione formali, quae est per quasdam formas oppositas,
vel absolutas vel relativas. Et talis numerus est in divinis.
Ad nonum dicendum, quod illae passiones consequuntur numerum qui est
species quantitatis, qui non competit in divinis, ut dictum est.
Ad decimum dicendum, quod Deus est infinitus secundum perfectionem
magnitudinis et sapientiae et huiusmodi: unde in Ps. CXLVI,
5, dicitur, quod sapientiae eius non est numerus; sed processio in
divinis, secundum quam multiplicantur personae divinae, non est in
infinitum; non enim est immoderata divina generatio, ut Augustinus
dicit in Lib. de Trinit.; et ideo nec personarum numerus est
infinitus.
Ad undecimum dicendum, quod Deus dicitur esse finitus sibi, non quia
cognoscat se esse finitum, sed quia ita comparatur ad se sicut ad nos
comparantur finita, in quantum comprehendit seipsum.
Ad duodecimum dicendum, quod illa definitio datur de numero secundum
quod est in genere quantitatis, ad quod pertinet ratio mensurae.
Ad decimumtertium dicendum, quod in rebus creatis principia
individuantia duo habent: quorum unum est quod sunt principium
subsistendi (natura enim communis de se non subsistit nisi in
singularibus); aliud est quod per principia individuantia supposita
naturae communis ab invicem distinguuntur. In divinis autem
proprietates personales hoc solum habent quod supposita divinae naturae
ab invicem distinguuntur, non autem sunt principium subsistendi divinae
essentiae: ipsa enim divina essentia est secundum se subsistens; sed e
converso proprietates personales habent quod subsistant ab essentia: ex
eo enim paternitas habet quod sit res subsistens, quia essentia
divina, cui est idem secundum rem, est res subsistens; ut inde
sequatur quod sicut essentia divina est Deus, ita paternitas est
pater. Et ex hoc est etiam quod essentia divina non multiplicatur
secundum numerum ex pluralitate suorum suppositorum, sicut accidit in
istis inferioribus. Nam ex eo aliquid secundum numerum multiplicatur,
ex quo subsistentiam habet. Licet autem divina essentia secundum
seipsam, ut ita dicam, individuetur, quantum ad hoc quod est per se
subsistere, tamen, ipsa una existente secundum numerum, sunt in
divinis plura supposita ab invicem distincta per relationes
subsistentes.
Ad decimumquartum dicendum, quod si pater et filius et spiritus
sanctus non re, sed solum ratione differunt, nihil prohibet unum de
altero praedicari: sicut vestis et tunica de se invicem praedicantur;
et similiter pater esset filius, et e converso; quod est haeresis
Sabellianae. Unde dicendum est, quod pater et filius et spiritus
sanctus sunt tres res, ut Augustinus dicit in Lib. I de Doctr.
Christ., si tamen res pro re relativa accipiatur; si enim sumatur
pro absoluto, sic sunt una res, ut idem Augustinus dicit. Et hoc
modo sumendum est quod Damascenus dicit, quod sunt unum re. Quod
autem dicit, quod ratione tantum distinguuntur, communiter exponitur,
id est relatione. Nam relatio etsi per comparationem ad relationem
oppositam, distinctionem realem faciat in divinis, tamen ab essentia
divina non differt nisi ratione; cum hoc etiam relatio inter omnia
genera debiliori modo res est.
Ad decimumquintum dicendum, quod pluralitas rerum in divinis est
pluralitas relationum subsistentium oppositarum, ex quo non sequitur
compositio in divinis. Nam relatio, comparata ad essentiam divinam,
non differt re, sed ratione solum; unde non facit compositionem cum
ipsa, sicut nec bonitas nec aliud essentialium attributorum; sed per
comparationem ad oppositam relationem est pluralitas rerum, non tamen
compositio; quia relationes oppositae, in quantum huiusmodi, ab
invicem distinguuntur. Compositio vero non est ex aliquibus distinctis
in quantum distincta sunt.
Ad decimumsextum dicendum, quod attributa essentialia nullam ad
invicem habent oppositionem sicut relationes; et ideo licet subsistant
sicut relationes, non tamen constituunt pluralitatem suppositorum ab
invicem distinctorum, cum pluralitas distinctionem sequatur;
distinctio vero formalis fit ex aliqua oppositione.
Ad decimumseptimum dicendum, quod in divinis non differt quod
significatur per modum formae et quod significatur per modum suppositi:
ut divinitas et Deus, paternitas et pater; et ideo non oportet quod,
licet proprietates relativae sint quasi differentiae constituentes
personas, faciant compositionem aliquam cum personis constitutis.
Ad decimumoctavum dicendum, quod licet pater et filius non
distinguantur ab invicem nisi paternitate et filiatione, non tamen
oportet quod pater et filius quasi specie differant in divinis: quia
paternitas et filiatio sunt relationes secundum speciem diversae. Non
enim istae relationes se habent ad divinas personas ut speciem dantes,
sed magis ut supposita distinguentes et constituentes. Illud autem
quod se habet ad personas divinas ut speciem dans, est natura divina,
in qua filius est similis patri: nam generans generat sibi similem
secundum speciem, non secundum individuales proprietates. Sicut ergo
Socrates et Plato licet non distinguerentur ad invicem individualiter
nisi albedine et nigredine, quae sunt diversae qualitates secundum
speciem, non tamen specie differrent: quia id quod est species albo et
nigro, non est species Socrati et Platoni; ita nec sequitur quod
pater et filius specie differant propter differentiam paternitatis et
filiationis secundum speciem: licet in divinis non possit proprie dici
aliquid differre secundum speciem, cum non sit ibi species et genus.
Ad decimumnonum dicendum, quod omnino concedendum est quod in divinis
non sit nisi unum esse: cum esse semper ad essentiam pertineat, et
praecipue in Deo, cuius esse est sua essentia. Relationes autem quae
distinguunt supposita in divinis, non addunt aliud esse super esse
essentiae, quia non faciunt compositionem cum essentia, ut dictum
est. Omnis autem forma addens aliquod esse super esse substantiale,
facit compositionem cum substantia, et ipsum esse est accidentale,
sicut esse albi et nigri. Diversitas ergo secundum esse sequitur
pluralitatem suppositorum, sicut et diversitas essentiae, in rebus
creatis. Neutrum autem in divinis.
Ad vicesimum dicendum, quod operatio egreditur ab agente ratione
formae vel virtutis, quae est principium operationis; et ideo nihil
prohibet a tribus personis, quae sunt unius naturae et virtutis, unam
creationem procedere: sicut si trium calidorum esset unus numero
calor, una numero ab eis calefactio proveniret.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod formae individuantes in rebus
creatis non sunt subsistentes sicut in divinis; et ideo non est
simile.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod in rebus creatis ad multitudinem
suppositorum sequitur multiplicatio essentiae, quod non accidit in
divinis; unde ratio non sequitur.
Ad vicesimumtertium dicendum quod, licet tota et perfecta divinitas
sit in qualibet trium personarum secundum proprium modum existendi,
tamen ad perfectionem divinitatis pertinet ut sint plures modi existendi
in divinis ut scilicet sit ibi a quo alius et ipse a nullo, et aliquis
qui est ab alio. Non enim esset omnimoda perfectio in divinis, nisi
esset ibi processio verbi et amoris.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod ratio illa procedit ac si divinae
personae per essentiam distinguerentur. Sic enim plenitudo gaudii quam
habet pater in filio, esset in aliquo extrinseco, et non haberet pater
hoc in seipso; sed quia filius est in patre ut verbum ipsius, non
posset esse patri plenum gaudium de seipso nisi in filio; sicut nec
homo de seipso gaudet nisi per conceptionem quam de seipso habet.
|
|