|
Et videtur quod non.
1. Persona enim est substantia, ut ex definitione Boetii patet.
Sed substantia non praedicatur pluraliter in divinis. Ergo nec
persona.
2. Praeterea, alia nomina absoluta praedicantur tantum singulariter
in divinis, ut sapiens, bonus et huiusmodi. Sed hoc nomen persona
est nomen absolutum. Ergo non debet praedicari pluraliter in divinis.
3. Item, nomen personae a subsistendo sumi videtur, cum significet
individuum in genere substantiae, et persona dicatur quasi per se una.
Subsistere autem ad essentiam pertinere videtur, quae non
multiplicatur in divinis. Ergo nec nomen personae pluraliter potest
praedicari.
4. Sed dicendum, quod licet subsistere sumatur ab essentia, tamen
dicere possumus quod in divinis sunt tres subsistentes, et similiter
quod tres personae.- Sed contra, ea quae significant essentiam in
divinis, non possunt praedicari pluraliter, nisi sint adiectiva, quae
non trahunt numerum a forma significata, sed a suppositis, cum e
converso sit in substantivis. Unde dicimus, quod in Deo sunt tres
aeterni, si ly aeterni adiective sumatur; si vero substantive, tunc
verum est quod Athanasius dicit in Symb. quod non sunt tres aeterni,
sed unus aeternus. Hoc autem nomen persona est substantivum, non
adiectivum. Ergo non debet praedicari in plurali.
5. Praeterea, licet adiectiva essentialia praedicentur pluraliter in
divinis, tamen formae significatae non praedicantur pluraliter, sed
singulariter tantum. Etsi enim aliquo modo dicamus pluraliter tres
aeternos in divinis, nullo tamen modo dicimus tres aeternitates. Etsi
ergo aliquo modo possit dici quod sint tres personae in divinis, nullo
tamen modo poterit dici quod sint tres personalitates.
6. Praeterea, sicut Deus significat divinitatem habentem, ita
persona divina significat subsistentem in divinitate. Sed sicut
dicimus in divinis tres subsistentes in divinitate, ita tres habentes
divinitatem. Si ergo hac ratione potest dici quod in divinis sint tres
personae, similiter poterit dici quod sint ibi tres dii, quod est
haereticum.
7. Praeterea, Boetius dicit, quod ideo non sunt tres dii, quia
Deus non differt a Deo in divinitate. Sed similiter persona divina
non differt a persona divina aliqua personalitatis differentia, ut
videtur, cum commune sit eis hoc quod est esse personam. Ergo persona
non potest pluraliter praedicari in divinis.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, quod quaerentibus quid
tres essent pater et filius et spiritus sanctus, responsum est, quod
sunt tres personae. Ergo persona pluraliter in divinis praedicatur.
2. Praeterea, Athanasius dicit, ubi Sup., quod alia est persona
patris, alia filii, alia spiritus sancti. Distinctio autem est causa
numeri. Ergo persona pluraliter debet praedicari in divinis.
Respondeo. Dicendum quod nomina substantiva, sicut iam supra dictum
est, trahunt numerum a forma significata, adiectiva vero a
suppositis. Cuius ratio est, quia nomina substantiva significant per
modum substantiae, adiectiva vero per modum accidentis quod
individuatur et multiplicatur per subiectum, substantia vero per
seipsam. Cum ergo hoc nomen persona sit substantivum, oportet ex
forma significata ipsius considerare, utrum possit pluraliter
praedicari. Forma autem significata nomine personae non est natura
absolute: quia sic idem significaretur nomine hominis et nomine
personae humanae, quod patet esse falsum; sed nomine personae
significatur formaliter incommunicabilitas, sive individualitas
subsistentis in natura, sicut ex praemissis patet. Cum ergo
proprietates facientes esse distinctum et incommunicabile in divinis
sint plures, oportet quod nomen personae pluraliter praedicetur in
divinis; sicut etiam in humanis pluraliter praedicatur nomen personae
propter pluralitatem principiorum individuantium.
Ad primum ergo dicendum, quod persona est substantia individua, quae
est hypostasis; et hoc pluraliter praedicatur, sicut patet ex usu
Graecorum.
Ad secundum dicendum, quod nomen personae est absolutum ex modo
significandi; significat tamen relationem, sicut ex praemissis patet.
Ad tertium dicendum, quod nomen personae non designat hoc solum quod
est subsistere, quod videtur ad essentiam pertinere, sed etiam hoc
quod est distinctum esse et incommunicabile, quod est propter
proprietates relativas in divinis.
Ad quartum dicendum, quod forma significata per nomen personae non est
essentia absolute, sed illud quod est principium incommunicabilitatis
sive individuationis; et ideo pluraliter praedicatur, licet sit nomen
substantivum: et propter hoc etiam, quia sunt plures proprietates
distinguentes in divinis, dicuntur esse plures personalitates.
Unde patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod hoc nomen persona significat subsistentem in
natura divina, cum distinctione et incommunicabilitate; hoc autem
nomen Deus significat habentem divinam naturam nihil importans de
distinctione vel incommunicabilitate; ideo non est simile.
Ad septimum dicendum, quod licet Deus a Deo non differat aliqua
differentia divinitatis,- quia non est nisi una divinitas numero,-
persona tamen divina differt a persona divina differentia
personalitatis, quia ad personalitatem pertinet in divinis etiam
proprietas distinguens personas.
|
|