|
Et videtur quod positive.
1. Si enim nihil ponunt in divinis, tunc qui dicit tres personas,
nihil dicit quod sit in Deo. Ergo et qui negat tres personas, nihil
negat de Deo quod sit in ipso. Non ergo contra veritatem loquitur,
et ita non est haereticus.
2. Praeterea, secundum Dionysium in Lib. de Divin. Nom.,
tribus modis dicitur aliquid de Deo: scilicet per negationem, per
eminentiam et per causam. Quocumque autem istorum modorum termini
numerales praedicentur in divinis, oportet quod aliquid ponant. Quod
quidem manifestum est, si quidem praedicentur per eminentiam vel per
causam similiter autem et si praedicentur negative. Non enim sic
aliqua negantur de Deo, ut idem Dionysius dicit, quasi omnino ei
desint, sed quia non eodem modo ei conveniunt sicut et nobis. Oportet
ergo omnibus modis quod termini numerales aliquid ponant.
3. Praeterea, quidquid praedicatur de Deo et creaturis, nobiliori
modo de Deo quam de creaturis praedicatur. Termini autem numerales de
creaturis praedicantur positive. Ergo multo magis de Deo.
4. Praeterea, multitudo et unitas importata per terminos numerales,
secundum quod praedicatur de Deo, non sunt in intellectu tantum: quia
sic non essent tres personae in Deo nisi secundum intellectum; quod
pertinet ad haeresim Sabellianam. Ergo oportet quod sint aliquid in
ipso Deo secundum rem; et ita positive de Deo dicuntur.
5. Praeterea, sicut unum est in genere quantitatis, ita bonum est
in genere qualitatis; in Deo autem nec est quantitas nec qualitas nec
aliquod accidens; et tamen bonum non praedicatur de Deo remotive sed
positive. Ergo similiter unum, et per consequens multitudo, quam
constituit unum.
6. Praeterea, quatuor prima entia dicuntur, scilicet ens, unum,
verum et bonum. Sed tria eorum, scilicet ens, verum et bonum,
dicuntur de Deo positive. Ergo et unum, et per consequens
multitudo.
7. Praeterea, multitudo et magnitudo pertinent ad duas species
quantitatis, quae sunt discreta quantitas et continua. Sed magnitudo
praedicatur de Deo positive, cum dicitur Ps. CXLVI, 5:
magnus dominus et magna virtus eius. Ergo et multitudo et unum.
8. Praeterea, creaturae Dei similitudinem praeferunt, secundum
quod in eis vestigium divinitatis apparet. Sed secundum Augustinum,
quaelibet creatura vestigium quoddam divinae Trinitatis in se habet,
in quantum est aliquid unum et specie formatur et ordinem aliquem
habet. Ergo creatura est una ad similitudinem Dei. Sed unum
praedicatur de creatura positive: ergo et de Deo.
9. Praeterea, si unum praedicatur de Deo privative, oportet quod
aliquid removeat, et non nisi multitudinem. Multitudinem autem non
removet; non enim sequitur, si est una persona, quod non sint
plures. Unum ergo non dicitur remotive de Deo, et per consequens nec
multitudo.
10. Praeterea, privatio nihil constituit. Unum autem constituit
multitudinem. Non ergo dicitur privative.
11. Praeterea, nulla privatio est in Deo, quia privatio omnis
pertinet ad defectum. Unum autem praedicatur de Deo. Ergo non
significat privationem.
12. Praeterea, Augustinus dicit, quod quidquid praedicatur de
Deo, praedicatur secundum substantiam, vel secundum relationem. Et
Boetius etiam dicit, quod omnia quae veniunt in divinam
praedicationem, mutantur in substantiam praeter ad aliquid. Si ergo
termini numerales praedicantur de Deo, oportet quod significent
substantiam vel relationem; et ita oportet quod positive de Deo
praedicentur.
13. Praeterea, unum et ens convertuntur et videntur esse synonyma.
Sed ens praedicatur de Deo positive. Ergo et unum, et per
consequens multitudo.
14. Praeterea, si unum praedicatur de Deo remotive, oportet quod
removeat multitudinem tamquam sibi oppositam. Hoc autem non potest
esse, cum multitudo constituatur ex unitatibus; unum autem oppositorum
non constituitur ex alio. Ergo unum non praedicatur de Deo remotive.
15. Praeterea, si unum dicitur per remotionem multitudinis,
oportet quod unum opponatur multitudini, sicut privatio habitui.
Habitus autem est naturaliter prior privatione, et etiam secundum
rationem, quia privatio non potest definiri nisi per habitum. Ergo
multitudo erit prior uno secundum naturam et secundum rationem; quod
videtur inconveniens.
16. Praeterea, si unum et multa in divinis praedicantur remotive,
oportet quod unum removeat multitudinem et multitudo removeat unitatem.
Hoc autem est inconveniens, quia sequeretur circulus unius et multi,
ut dicatur, quod unum est quod non est multa, et multa sunt quae non
sunt unum; et sic per ista nihil fieret notum. Non est ergo
dicendum, quod unum et multa in Deo dicantur privative.
17. Praeterea, unum et multa cum se habeant ut mensura et
mensuratum, videntur opponi ad invicem relative. In relative autem
oppositis utrumque dicitur positive. Ergo tam unum quam multa positive
praedicantur de Deo.
1. Sed contra. Dionysius dicit, IV de Divin. nominibus:
unitas laudata et Trinitas, quae est super omnia divinitas, non est
neque unitas neque Trinitas quae a nobis aut alio quodam existentium
sit cognita. Videtur ergo quod termini numerales per remotionem
dicantur de Deo.
2. Praeterea, Augustinus dicit: quaesivit humana inopia quid tria
diceret, et dixit substantias sive personas. Quibus nominibus non
diversitatem intelligi voluit sed singularitatem noluit. Sunt ergo
huiusmodi termini numerales introducti in divinis magis ad removendum
quam ad ponendum.
3. Praeterea, unum et multitudo, sive numerus, sunt in genere
quantitatis. In Deo autem non potest esse aliqua quantitas, cum
quantitas sit accidens et dispositio materiae. Termini ergo numerales
in Deo nihil ponunt.
4. Sed dicendum, quod licet quantitas secundum rationem sui
generis, vel secundum rationem accidentis, non possit esse in Deo,
tamen secundum rationem speciei aliqua quantitas potest praedicari de
Deo, sicut aliqua qualitas, ut scientia vel iustitia.- Sed
contra, illae solae species qualitatis in divinam praedicationem
assumuntur quae secundum rationem suae speciei nullam imperfectionem
important, sicut scientia, iustitia et aequitas; non autem ignorantia
nec albedo. Omnis autem quantitas secundum rationem suae speciei
imperfectionem importat: cum enim quantum sit quod est indivisibile,
species quantitatis distinguuntur secundum diversos modos divisionis;
sicut pluralitas est quae divisibilis est in non continua, linea autem
quae est divisibilis secundum unam dimensionem, superficies autem
secundum duas, corpus vero secundum tres. Divisio autem perfectioni
divinae simplicitatis repugnat. Nulla ergo quantitas secundum rationem
suae speciei potest praedicari de Deo.
5. Sed dicendum, quod distinctio per relationes quae facit numerum
personarum in divinis, non importat imperfectionem in Deo.- Sed
contra, omnis divisio vel distinctio aliquam multitudinem causat. Non
autem omnis multitudo est numerus qui est species quantitatis: cum
multitudo et unum circumeant omnia genera. Non ergo omnis divisio vel
distinctio sufficit ad constituendum numerum qui est species
quantitatis, sed sola illa divisio quae est secundum quantitatem,
qualis non est distinctio relationum.
6. Sed dicendum, quod omnis multitudo est species quantitatis, et
omnis divisio sufficit ad constituendam speciem quantitatis.- Sed
contra, ad positionem substantiae non sequitur positio quantitatis,
cum substantia possit esse sine accidente. Sed positis solis formis
substantialibus, sequitur distinctio in substantiis. Ergo non
quaelibet distinctio constituit multitudinem quae est accidens et
species quantitatis.
7. Praeterea, discretio quae constituit numerum, quae est species
quantitatis, opponitur continuo. Discretio autem continuo opposita
est, quae consistit in divisione continui. Ergo sola divisio
continui, quae non competit Deo, causat numerum qui est species
quantitatis; et ita non potest praedicari de Deo numerus qui est
species quantitatis.
8. Praeterea, quaelibet substantia dicitur una. Aut ergo est una
per essentiam suam, aut per aliquid aliud. Si per aliquid aliud, cum
et illud oporteat esse unum, necesse est quod et illud per se sit
unum, vel per aliquid aliud, et illud iterum per aliud. Impossibile
est autem quod hoc procedat in infinitum. Ergo statur alicubi.
Melius est ergo quod stetur in primo, ut scilicet substantia per
seipsam sit una. Non ergo unum est aliquid additum substantiae; et
ita non videtur significare aliquid positive.
9. Sed dicendum, quod substantia non est una per seipsam, sed per
unitatem ei accidentem; unitas autem est per se una; prima enim
denominant seipsa, sicut bonitas est bona, veritas est vera, et
similiter unitas est una.- Sed contra, huiusmodi seipsa denominant
propter hoc quod sunt primae formae, nam secundae formae non denominant
seipsas, sicut albedo non est alba. Quae autem se habent ex additione
ad aliud, non sunt prima. Ergo unitas et bonitas non se habent ex
additione ad substantiam.
10. Praeterea, secundum philosophum, omnia dicuntur unum in
quantum non dividuntur. Hoc autem quod est non dividi, non ponit
aliquid, sed solum removet. Ergo unum non praedicatur positive sed
remotive in divinis; et per consequens multitudo, quae constituitur ex
unis.
Respondeo. Dicendum quod de uno et multo diversa inveniuntur, quae
etiam apud philosophos fuerunt occasio diversa sentiendi. Invenitur
enim de uno, quod est principium numeri, et quod convertitur cum
ente; similiter invenitur de multo, quod pertinet ad quamdam speciem
quantitatis, quae dicitur numerus, et iterum quod circuit omne genus,
sicut et unum, cui videtur multitudo opponi. Fuerunt ergo aliqui
inter philosophos qui non distinxerunt inter unum quod convertitur cum
ente, et unum quod est principium numeri, aestimantes quod neutro modo
dictum unum aliquid super substantiam adderet; sed unum quolibet modo
dictum significaret substantiam rei. Ex quo sequebatur quod numerus,
qui ex unis componitur, sit substantia omnium rerum secundum opinionem
Pythagorae et Platonis. Quidam vero non distinguentes inter unum
quod convertitur cum ente, et unum quod est principium numeri,
crediderunt e contrario, quod utrolibet modo dictum unum, adderet
aliquod esse accidentale supra substantiam; et per consequens omnis
multitudo oportet quod sit aliquod accidens pertinens ad genus
quantitatis. Et haec fuit positio Avicennae, quam quidem videntur
secuti fuisse omnes antiqui doctores. Non enim intellexerunt per unum
et multa nisi aliquod pertinens ad genus quantitatis discretae. Quidam
vero fuerunt qui attendentes quod in Deo nulla quantitas esse potest,
posuerunt quod termini significantes unum vel multa de Deo non ponunt
aliquid, sed removeant tantum. Non enim possunt ponere nisi quod
significant, scilicet quantitatem discretam, quae nullo modo potest
esse in Deo. Sic ergo secundum eos unum dicitur de Deo ad removendum
multitudinem quantitatis discretae; termini vero significantes
pluralitatem, dicuntur de Deo ad removendum unitatem, quae est
principium quantitatis discretae. Et haec videtur fuisse opinio
Magistri, quae ponitur in 24 dist. I sententiarum. Quae quidem,
supposita suae opinionis radice, scilicet quod omnis multitudo
significaret quantitatem discretam, et omne unum esset eiusdem
quantitatis principium, inter omnes rationabilior invenitur. Nam et
Dionysius dicit, quod negationes sunt maxime verae in Deo;
affirmationes vero sunt incompactae. Non enim scimus de Deo quid
est, sed magis quid non est, ut Damascenus dicit. Unde et Rabbi
Moyses omnia quae affirmative videntur dici de Deo, dicit magis esse
introducta ad removendum quam ad aliquid ponendum. Dicimus enim Deum
esse vivum ad removendum ab eo illum modum essendi quem habent res quae
apud nos non vivunt, non ad ponendum vitam in ipso, cum vita et omnia
huiusmodi nomina sint imposita ad significandum quasdam formas et
perfectiones creaturarum quae longe absunt a Deo; quamvis hoc non sit
usquequaque verum, nam, sicut dicit Dionysius, sapientia et vita et
alia huiusmodi non removentur a Deo quasi ei desint, sed quia
excellentius habet ea quam intellectus humanus capere, vel sermo
significare possit; et ex illa perfectione divina descendunt
perfectiones creatae, secundum quamdam similitudinem imperfectam. Et
ideo de Deo, secundum Dionysium, non solum dicitur aliquid per modum
negationis et per modum causae, sed etiam per modum eminentiae. Sed
quidquid sit de spiritualibus perfectionibus, certum est quod
materiales dispositiones removentur omnino a Deo. Unde cum quantitas
sit dispositio materiae, si termini numerales non significant nisi quod
est in genere quantitatis, necesse est quod de Deo non dicatur nisi ad
removendum quae significant, sicut Magister posuit, loc. cit. Nec
sequitur ex eius positione circulus,- dum unitas removet
multitudinem, multitudo unitatem,- quia removentur a Deo unitas et
multitudo, quae sunt in genere quantitatis, quorum neutrum de Deo
dicitur. Et sic unitas dicta de Deo, quae removet multitudinem, non
removetur, sed alia unitas, quae de Deo dici non potest. Quidam
vero, non intelligentes quod nomina affirmativa ad removendum possint
in praedicationem divinam induci, nec iterum ponentes unum et multa,-
nisi quod est in genere quantitatis discretae, quam in Deo ponere non
audebant,- dixerunt quod termini numerales non praedicantur de Deo
quasi dictiones significantes aliquam rem conceptam sed quasi dictiones
officiales, exercentes aliquid in divinis, scilicet distinctionem ad
modum syncategorematicae distinctionis. Quod quidem fatuum apparet,
cum nihil tale ex horum terminorum significatione possit haberi. Et
ideo alii dixerunt, quod praedicti termini aliquid positive ponunt in
Deo, licet supponant quod unum et multa sunt solum in genere
quantitatis; dicunt enim quod non est inconveniens aliquam speciem
quantitatis Deo attribui, licet genus removeatur a Deo; sicut et
aliquae species qualitatis, ut sapientia et iustitia, dicuntur de Deo
positive, licet in Deo qualitas esse non possit. Sed illud non est
simile, ut in obiiciendo est tactum, nam omnes species quantitatis ex
ratione suae speciei habent imperfectionem, non autem omnes species
qualitatis. Et praeterea quantitas proprie est dispositio materiae;
unde omnes species quantitatis sunt mathematica quaedam, quae secundum
esse non possunt a materia sensibili separari, nisi tempus et locus
quae sunt naturalia, et magis materiae sensibili annexa. Unde patet
quod nulla species quantitatis potest in rebus spiritualibus convenire,
nisi secundum metaphoram. Qualitas autem sequitur formam, unde
quaedam qualitates sunt omnino immateriales, quae attribui possunt
rebus spiritualibus. Hae igitur opiniones processerunt, supposito
quod idem sit unum quod convertitur cum ente et quod est principium
numeri, et quod non sit aliqua multitudo nisi numerus qui est species
quantitatis. Quod quidem patet esse falsum: nam cum divisio
multitudinem causet, indivisio vero unitatem, oportet secundum
rationem divisionis de uno et multo iudicium sumi. Est autem quaedam
divisio quae omnino genus quantitatis excedit, quae scilicet est per
aliquam oppositionem formalem, quae nullam quantitatem concernit.
Unde oportet quod multitudo hanc divisionem consequens, et unum quod
hanc divisionem privat, sint maioris communitatis et ambitus quam genus
quantitatis. Est autem et alia divisio secundum quantitatem quae genus
quantitatis non transcendit. Unde et multitudo consequens hanc
divisionem, et unitas eam privans, sunt in genere quantitatis. Quod
quidem unum, aliquid accidentale addit supra id de quo dicitur, quod
habet rationem mensurae; alias numerus ex unitate constitutus, non
esset aliquod accidens, nec alicuius generis species. Unum vero quod
convertitur cum ente, non addit supra ens nisi negationem divisionis,
non quod significet ipsam indivisionem tantum, sed substantiam eius cum
ipsa: est enim unum idem quod ens indivisum. Et similiter multitudo
correspondens uni nihil addit supra res multas nisi distinctionem, quae
in hoc attenditur quod una earum non est alia; quod quidem non habent
ex aliquo superaddito, sed ex propriis formis. Patet ergo quod unum
quod convertitur cum ente, ponit quidem ipsum ens, sed nihil
superaddit nisi negationem divisionis. Multitudo autem ei
correspondens addit supra res, quae dicuntur multae, quod unaquaeque
earum sit una, et quod una earum non sit altera, in quo consistit
ratio distinctionis. Et sic, cum unum addat supra ens unam
negationem,- secundum quod aliquid est indivisum in se,- multitudo
addit duas negationes, prout scilicet aliquid est in se indivisum, et
prout est ab alio divisum. Quod quidem dividi est unum eorum non esse
alterum. Dico ergo, quod in divinis non praedicantur unum et multa
quae pertinent ad genus quantitatis, sed unum quod convertitur cum
ente, et multitudo ei correspondens. Unde unum et multa ponunt quidem
in divinis ea de quibus dicuntur; sed non superaddunt nisi
distinctionem et indistinctionem, quod est superaddere negationes, ut
supra expositum est. Unde concedimus, quod quantum ad id quod
superaddunt eis de quibus praedicantur, remotive in Deo accipiuntur;
in quantum autem includunt in sua significatione ea de quibus dicuntur,
positive accipiuntur. Unde ad utrasque rationes respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod qui dicit tres personas, aliquid in
Deo dicit, scilicet distinctionem personarum; quam qui negat,
haereticus est. Ista autem distinctio non addit aliquid supra personas
distinctas.
Ad secundum dicendum quod, licet in remotione quorumdam a Deo, sit
cointelligenda praedicatio eorumdem de Deo per eminentiam et per
causam, tamen quaedam solummodo negantur de Deo et nullo modo
praedicantur; sicut cum dicitur: Deus non est corpus. Et hoc modo
posset dici secundum opinionem Magistri, quod omnino negatur a Deo
quantitas numeralis; et similiter secundum id quod ponimus, omnino
negatur ab eo essentiae divisio, cum dicitur: essentia divina est
una.
Ad tertium dicendum, quod in rebus creatis termini numerales non
ponunt aliquid superadditum rebus de quibus dicuntur, nisi prout
significant id quod est in genere quantitatis discretae, secundum quem
modum non praedicantur de Deo; et hoc pertinet ad perfectionem
ipsius.
Ad quartum dicendum, quod unitas et multitudo quae significantur per
terminos numerales dictos de Deo, non sunt solum in intellectu
nostro, sed sunt in Deo secundum rem; non tamen propter hoc
significatur aliquid positive praeter intellectum eorum quibus ista
attribuuntur.
Ad quintum dicendum quod bonum quod est in genere qualitatis, non est
bonum quod convertitur cum ente, quod nullam rem supra ens addit;
bonum autem quod est in genere qualitatis, addit aliquam qualitatem qua
homo dicitur bonus; et simile est de uno, sicut ex dictis patet. Sed
in hoc differt quod bonum utroque modo acceptum potest venire in divinam
praedicationem, non autem unum: non enim est eadem ratio de quantitate
et qualitate, sicut ex dictis patet.
Ad sextum dicendum, quod inter ista quatuor prima, maxime primum est
ens: et ideo oportet quod positive praedicetur; negatio enim vel
privatio non potest esse primum quod intellectu concipitur, cum semper
quod negatur vel privatur sit de intellectu negationis vel privationis.
Oportet autem quod alia tria super ens addant aliquid quod ens non
contrahat; si enim contraherent ens, iam non essent prima. Hoc autem
esse non potest nisi addant aliquid secundum rationem tantum; hoc autem
est vel negatio, quam addit unum (ut dictum est), vel relatio ad
aliquid quod natum sit referri universaliter ad ens; et hoc est vel
intellectus, ad quem importat relationem verum, aut appetitus, ad
quem importat relationem bonum; nam bonum est quod omnia appetunt, ut
dicitur in I Ethic.
Ad septimum dicendum, quod secundum philosophum, multum dicitur
dupliciter: uno modo absolute, et sic dicitur per oppositum ad unum;
alio modo dicitur comparative, prout importat excessum quemdam respectu
minoris numeri, et sic multum opponitur pauco. Similiter autem et
magnum potest dupliciter dici: uno modo absolute, prout importat
quantitatem continuam quae dicitur magnitudo; alio modo comparative,
prout importat excessum respectu minoris quantitatis. Primo ergo modo
magnum non praedicatur de Deo; sed secundo, ut importetur eius
eminentia super omnem creaturam.
Ad octavum dicendum, quod unum quod pertinet ad vestigium Dei in
creaturis, est unum quod convertitur cum ente, quod quidem ponit
aliquid, in quantum ponit ipsum ens, cui solam negationem superaddit,
ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod unum oppositorum non excludit aliud, nisi ab
eo de quo praedicatur. Non enim sequitur, si Socrates est albus,
quod nihil sit nigrum: sed quod ipse non est niger. Sic ergo sequitur
quod si patris persona est una, patris personae non sunt plures; non
autem sequitur quod non sint plures personae in divinis.
Ad decimum dicendum, quod unum non constituit multitudinem ex parte
privationis, sed ex parte illa qua ponit ens.
Ad undecimum dicendum, quod sicut dicitur in V Metaph., privatio
tribus modis dicitur: uno modo proprie, quando removetur ab aliquo
quod natum est habere, et in quo tempore natum est habere; sicut
carere visu est privatio visus in homine. Alio modo communiter,
quando removetur ab aliquo quod ipsum quidem non est natum habere, sed
genus eius; sicut si non habere visum dicatur esse privatio visus in
talpa. Tertio modo communissime, quando removetur ab aliquo id quod a
quocumque alio natum est haberi, non tamen ab ipso, nec ab alio sui
generis: sicut si non habere visum, dicatur esse privatio visus in
planta. Et haec privatio medium est inter privationem veram et
simplicem negationem, habens commune aliquid cum utroque; cum
privatione quidem vera, in hoc quod est negatio in aliquo subiecto,
unde non competit simpliciter non enti; cum negatione vero simplici,
in hoc quod non requirit aptitudinem in subiecto. Per hunc autem modum
unum privative dicitur, et potest simili modo praedicari in divinis,
sicut et alia quae simili modo praedicantur in divinis, ut invisibilis
et immensus et huiusmodi.
Ad duodecimum dicendum, quod termini numerales non addunt aliquid in
divinis supra id de quo praedicantur; et ideo quando praedicantur de
essentialibus, significant essentiam; quando vero de personalibus,
significant relationem.
Ad decimumtertium dicendum, quod unum et ens convertuntur secundum
supposita; sed tamen unum addit secundum rationem, privationem
divisionis; et propter hoc non sunt synonyma, quia synonyma sunt quae
significant idem secundum rationem eamdem.
Ad decimumquartum dicendum, quod unum potest considerari dupliciter:
uno modo quantum ad illud quod ponit, et sic constituit multitudinem;
alio modo quantum ad negationem quam superaddit, et sic opponitur unum
multitudini privative.
Ad decimumquintum dicendum, quod secundum philosophum, multitudo est
prior uno secundum sensum, sicut totum partibus et compositum
simplici; sed unum est prius multitudine naturaliter et secundum
rationem. Hoc autem non videtur sufficere ad hoc quod unum opponatur
multitudini privative. Nam privatio est posterior secundum rationem,
cum in intellectu privationis sit eius oppositum, per quod definitur:
nisi forte hoc referatur solum ad nominis rationem, prout hoc nomen
unum significat privative, nomen vero multitudinis positive; nomina
enim imponuntur a nobis secundum quod cognoscimus res. Unde ad hoc
quod aliquid significetur per nomen ut privatio, sufficit
qualitercumque sit posterius in nostra cognitione; quamvis hoc non
sufficiat ad hoc quod res ipsa sit privativa, nisi sit posterius
secundum rationem. Et ideo potest melius dici, quod divisio est causa
multitudinis, et est prior secundum intellectum quam multitudo; unum
autem dicitur privative respectu divisionis, cum sit ens indivisum,
non autem respectu multitudinis. Unde divisio est prior, secundum
rationem, quam unum; sed multitudo posterius. Quod sic patet:
primum enim quod in intellectum cadit, est ens; secundum vero est
negatio entis; ex his autem duobus sequitur tertio intellectus
divisionis (ex hoc enim quod aliquid intelligitur ens, et intelligitur
non esse hoc ens, sequitur in intellectu quod sit divisum ab eo);
quarto autem sequitur in intellectu ratio unius, prout scilicet
intelligitur hoc ens non esse in se divisum; quinto autem sequitur
intellectus multitudinis, prout scilicet hoc ens intelligitur divisum
ab alio, et utrumque ipsorum esse in se unum. Quantumcumque enim
aliqua intelligantur divisa, non intelligetur multitudo, nisi
quodlibet divisorum intelligatur esse unum. Et sic etiam patet quod
non erit circulus in definitione unius et multitudinis.
Unde patet responsio ad decimumsextum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod unum quod est principium numeri,
comparatur ad multitudinem ut mensura ad mensuratum; quod quidem unum
positive aliquid supra substantiam addit, ut dictum est.
Ad ea quae in oppositum obiiciuntur, secundum praemissa, facile est
respondere considerantibus secundum quid veritatem concludant. Unum
tamen quod in illis obiectionibus tangebatur considerandum est, quod
huiusmodi prima, scilicet essentia, unitas, veritas et bonitas,
denominant seipsa ea ratione, quia unum, verum et bonum consequuntur
ad ens. Cum autem ens sit primum quod in intellectu concipitur oportet
quod quidquid in intellectum cadit, intelligatur ut ens, et per
consequens ut unum, verum et bonum. Unde cum intellectus apprehendat
essentiam, unitatem, veritatem et bonitatem in abstracto, oportet
quod de quolibet eorum praedicetur, ens, et alia tria concreta. Et
inde est quod ista denominant seipsa, non autem alia quae non
convertuntur cum ente.
|
|