|
Et videtur quod sic.
1. Quia, secundum philosophum, unum in substantia facit idem,
multitudo autem in substantia facit diversum. In divinis autem est
multitudo secundum substantiam, dicit enim Hilarius, quod pater et
filius et spiritus sanctus sunt per substantiam tria, per consonantiam
vero unum. Ergo in divinis est diversitas.
2. Praeterea, secundum philosophum, diversum dicitur absolute,
differens vero relative; unde omne differens est diversum, non autem
omne diversum est differens. Sed in divinis conceditur esse
differentia; dicit enim Damascenus: differentiam personarum in tribus
proprietatibus, id est paternali et filiali et processibili
recognoscimus. Ergo in divinis est diversitas.
3. Praeterea, differentia accidentalis facit alterum solum;
differentia vero substantialis facit aliud, idest diversum. Cum ergo
in divinis sit differentia, et non possit ibi esse accidentalis
differentia,- et per consequens oportet quod sit differentia
substantialis,- oportet quod sit ibi diversitas.
4. Praeterea, multitudo causatur ex divisione, sicut iam dictum
est. Ubi autem est divisio sequitur diversitas. Ergo in divinis cum
sit multitudo, erit ibi diversitas.
5. Praeterea, idem et diversum sufficienter dividunt ens. Sed
pater non est idem filio: non enim conceditur quod pater generando
filium, generet se Deum. Ergo filius est diversus a patre.
1. Sed contra. Est quod Hilarius dicit: nihil in divinis novum,
nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile.
2. Praeterea, Ambrosius dicit: pater et filius divinitate unum
sunt, nec est ibi substantiae differentia, nec ulla diversitas.
Respondeo. Dicendum quod, sicut dicit Hieronymus, ex verbis
inordinate prolatis, incurritur haeresis. Et ideo sic loquendum est
de divinis ut nulla errori occasio praebeatur. Fuerunt autem circa
divina duo errores, praecipue cavendi ab illis qui de unitate et
Trinitate in divinis loquuntur: scilicet error Arii, qui unitatem
essentiae negavit, ponens aliam essentiam esse patris et aliam filii.
Alius error est Sabelli, qui negavit pluralitatem personarum dicens,
eumdem esse patrem qui est filius. Ad evitandum ergo errorem Arii
sunt nobis quatuor cavenda in fidei confessione: primo diversitas per
quam tollitur unitas essentiae, quam confitemur dicendo esse unum
Deum; secundo divisio, quae obviat divinae simplicitati; tertio
disparitas, quae repugnat aequalitati divinarum personarum; quarto ut
non confiteamur filium esse alienum a patre, per quod tollitur
similitudo. Similiter contra errorem Sabelli sunt quatuor cavenda.
Primo singularitas, per quam tollitur naturae divinae
communicabilitas; secundo nomen unici, per quod tollitur realis
distinctio personarum; tertio confusio, per quam tollitur ordo qui est
in divinis personis; quarto solitudo, per quam tollitur consociatio
divinarum personarum. Confitemur autem contra diversitatem, unitatem
essentiae; contra divisionem, simplicitatem; contra disparitatem,
aequalitatem; contra alienum, similitudinem; contra singularitatem
personarum, pluralitatem; contra unicum, distinctionem; contra
confusionem, discretionem; contra solitarium, consonantiam et
connexionem amoris.
Ad primum ergo dicendum, quod substantia accipitur ibi pro hypostasi,
non pro essentia, cuius multitudo faceret diversitatem.
Ad secundum dicendum quod, licet a quibusdam doctoribus Ecclesiae
inveniatur nomen differentiae circa divina, non tamen est communiter
utendum, nec ampliandum, quia differentia importat distinctionem
aliquam secundum formam, quae non potest esse in divinis, cum forma
Dei sit divina natura, ut Augustinus dicit. Sed exponenda est
differentia, ut ponatur pro distinctione, quae minimum distinctionis
importat; cum etiam secundum relationes vel secundum solam rationem
aliqua distingui dicantur. Sic etiam exponendum est, si inveniatur
diversitas in divinis; utpote si dicatur quod diversa est persona
patris a persona filii, accipiendum est diversum pro distincto. Magis
tamen cavendum est nomen diversitatis in divinis quam differentiae;
quia diversitas magis pertinet ad essentialem divisionem, nam
qualiscumque formarum multitudo facit differentiam; diversitas autem
fit solum per formas substantiales.
Ad tertium dicendum quod, licet in divinis non sit accidens, est
tamen ibi relatio, cuius oppositio distinctionem facit in divinis, non
autem diversitatem.
Ad quartum dicendum quod, licet in divinis non sit proprie loquendo
divisio, est tamen ibi distinctio per relationes, quae sufficit ad
numerum personarum.
Ad quintum dicendum quod filius est idem Deus cum patre; non tamen
potest dici quod pater se Deum genuerit, filium generando: quia ly
se, cum sit reciprocum, refert idem suppositum: pater autem et filius
sunt duo supposita in divinis.
|
|