|
Et videtur quod non.
1. Omne enim quod procedit ab aliquo, distat ab eo. Sed divinarum
personarum non est aliqua distantia ab invicem: dicit enim filius,
Ioan. XIV, 10: ego in patre et pater in me est; et idem dici
potest de spiritu sancto, quod scilicet sit in patre et filio, et e
converso. Ergo in divinis una persona non procedit ab alia.
2. Praeterea, nihil quod ad motum pertinet, Deo proprie attribui
potest, sicut nec aliquid quod materiam importat. Processio autem
significat quemdam motum. Ergo non proprie potest dici in divinis.
3. Praeterea, omne procedens praeintelligitur processioni: nam
procedens est processionis subiectum: sed in divinis non potest esse
aliquid procedens processioni praeintellectum: essentia enim divina non
est procedens, sicut nec genita; relatio autem non praeintelligitur
processioni, sed e converso, sicut iam dictum est. Non ergo potest
esse processio in divinis.
4. Praeterea, omne procedens sicut ab aliquo procedit, ita oportet
quod procedat in aliquid. Quod autem in aliquid procedit, non est per
se subsistens. Cum ergo personae divinae sint per se subsistentes,
non videtur eis competere quod procedant.
5. Praeterea, cum creaturae nobiliores sint etiam Deo similiores,
quod invenitur in inferioribus creaturis, non autem in superioribus,
nec etiam in Deo invenitur sicut quantitas dimensiva, materia, et
alia huiusmodi. Processio autem invenitur in inferioribus creaturis,
in quibus unum individuum generat aliud eiusdem speciei; quod non
contingit in creaturis superioribus. Ergo neque in Deo processio
invenitur.
6. Praeterea, illud quod derogat divinae dignitati, nullo modo est
Deo attribuendum. In hoc autem maxime consideratur divina dignitas,
quod est prima causa essendi non habens ab alio esse, cui videtur
repugnare processio: nam omne procedens quodammodo ab alio est. Non
ergo dicendum est quod aliquid sit procedens in divinis.
7. Praeterea, persona est hypostasis proprietate distincta ad
dignitatem pertinente. Accipere autem ab alio (quod importat
processio), non videtur ad dignitatem pertinere. Non ergo processio
debet attribui divinis personis sicut aliqua personalis proprietas.
8. Praeterea, illud a quo aliquid procedit, oportet esse aliquo
modo causam illius. Sed una persona non potest esse causa alterius:
neque enim esse potest una alterius causa intrinseca, formalis scilicet
vel materialis, cum in divinis non sit compositio formae et materiae;
nec iterum causa extrinseca, cum una persona sit in alia. Non ergo
est processio in divinis.
9. Praeterea, omne procedens procedit ab aliquo sicut a principio.
Una autem persona non potest dici alterius principium, quia,- cum
principium ad principiatum dicatur,- oportet aliquam personam
principiatam dici, quod videtur solis creaturis competere. Non ergo
est processio in divinis.
10. Praeterea, nomen principii a prioritate sumptum esse videtur.
Sed in personis divinis nihil est prius et posterius, ut Athanasius
dicit. Non est ergo una persona principium alterius; et sic non debet
dici una procedens ab alia.
11. Praeterea, omne principium est operativum vel factivum. Sed
una persona non est factiva alterius nec operativa, alioquin in divinis
personis esset aliquid factum vel creatum. Ergo divina persona non
habet principium, neque est procedens.
12. Praeterea, quandocumque est aliquid ab aliquo procedens,
oportet esse aliquid commune utrique, quod scilicet procedenti
communicatur ab eo a quo procedit, et aliquid proprium, per quod
procedens distinguitur ab eo a quo procedit: nihil enim procedit a se
ipso. Ubicumque autem est aliquid et aliquid, ibi est compositio.
Ergo ubicumque est processio, ibi est compositio. In divinis autem
non est compositio. Ergo neque processio.
13. Praeterea, omne procedens ab alio, recipit aliquid ab eo.
Quod autem recipit aliquid, est indigentis naturae: nisi enim
indigeret, non reciperet; propter quod etiam in rebus naturalibus
receptibilitas attribuitur materiae. Ergo omne procedens est
indigentis naturae. In divinis autem non est aliqua indigentia, sed
summa perfectio. Ergo non est ibi processio.
14. Sed dices, quod recipiens quando praeexistit receptioni, est
indigens, quando vero iam recipit, habet et non est indigens; filius
autem et spiritus sanctus recipiunt quidem a Deo patre, non tamen
praeexistunt receptioni; et sic in eis nulla est indigentia.- Sed
contra, creatura quaelibet est indigentis naturae, et tamen non
praeexistit receptioni qua recipit esse a Deo. Non ergo excludit
indigentiam a recipiente hoc quod receptioni non praeexistit.
15. Praeterea, omne quod non habet aliquid nisi secundum quod
recipit illud ab alio, in se consideratum caret illo; sicut aer in se
consideratus caret lumine, quod ab alio recipit. Si ergo filius et
spiritus sanctus non habent esse nisi per hoc quod recipiunt a patre
(quod oportet dicere, si a patre procedunt), necesse est quod si in
se considerentur, nihil sint. Quod autem in se consideratum nihil
est, si habeat esse ab alio, oportet quod ex nihilo est, et ita quod
sit creatura. Si ergo filius et spiritus sanctus procedunt a patre,
oportet quod sint creaturae; quod est Arianae impietatis. Non ergo
est processio in divinis personis.
16. Praeterea, quod procedit ab aliquo, ad hoc procedit ut sit.
Quod autem procedit ut sit, non semper fuit; sicut quod procedit ad
locum, non semper fuit in loco illo. Personae autem divinae sunt
sempiternae. Ergo nulla persona divina est procedens.
17. Praeterea, principium a quo aliquid procedit, habet aliquam
auctoritatem respectu illius quod procedit a principio. Si ergo aliqua
persona divina procedit ab alia, utpote filius et spiritus sanctus a
patre, oportet quod in patre sit aliqua auctoritas respectu filii et
spiritus sancti: et ita, cum auctoritas sit quaedam dignitas, aliqua
dignitas erit in patre quae non est in filio et spiritu sancto; et sic
erit inaequalitas in divinis personis: quod est contra Athanasium
dicentem quod in Trinitate nihil est prius et posterius; nihil maius
aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Non ergo est processio in divinis personis.
1. Sed contra. Est quod dicit filius Ioan. cap. VIII,
42: ego ex Deo processi et veni.
2. Praeterea, Ioan. XV, 26, dicitur, quod spiritus
veritatis, qui a patre procedit. Est ergo processio in divinis
personis.
Respondeo. Dicendum quod cognitio intellectiva in nobis sumit
principium a phantasia et sensu, quae ultra continuum se non
extendunt; et inde est quod ex his quae in continuo inveniuntur,
transumimus nomina ad omnia quae capimus intellectu; sicut patet in
nomine distantiae, quae primo invenitur in loco, et exinde transumitur
ad quamcumque formarum differentiam, propter quod omnia contraria, in
quocumque sint genere, dicuntur esse maxime distantia, licet distantia
primo inveniatur in ubi, ut philosophus dicit in X Metaph.
Similiter autem nomen processionis primo est inventum ad significandum
motum localem, secundum quem aliquid ordinate ab uno loco per media
ordinatim in extremum transit; et ex hoc transumitur ad significandum
omne illud in quo est aliquis ordo unius ex alio, vel post aliud; et
inde est quod in omni motu utimur nomine processionis; sicut dicimus,
quod corpus procedit ab albedine in nigredinem, et de parva quantitate
ad magnam et de non esse in esse, et e converso, et similiter utimur
nomine processionis, ubi est aliqua emanatio alicuius ab aliquo; sicut
dicimus quod radius procedit a sole, et omnis operatio ab operante, et
etiam operatum, sicut artificiatum ab artifice, vel genitum a
generante; et universaliter omnium huiusmodi ordinem nomine
processionis significamus. Est autem duplex operatio: quaedam quidem
transiens ab operante in aliquid extrinsecum, sicut calefactio ab igne
in lignum; et haec quidem operatio non est perfectio operantis, sed
operati: non enim aliquid acquiritur igni ex hoc quod est calefaciens,
sed calefactio acquiritur calor. Alia vero est operatio non transiens
in aliquid extrinsecum, sed manens in ipso operante, sicut
intelligere, sentire, velle, et huiusmodi. Hae autem operationes
sunt perfectiones operantis: intellectus enim non est perfectus nisi
per hoc quod est intelligens actu; et similiter nec sensus, nisi per
hoc quod actu sentit. Primum autem operationum genus commune est
viventibus et non viventibus, sed secundum operationum genus est
proprium viventium; unde, si largo modo accipiamus motum pro qualibet
operatione, sicut philosophus accipit in III de anima, ubi
dicitur, quod sentire et intelligere sunt motus quidam, non quidem
motus qui est actus imperfecti, ut definitur III Physic., sed
motus qui est actus perfecti, sic proprium videtur esse viventis, et
in hoc ratio videtur consistere, quod aliquid sit movens se ipsum.
Nam quidquid invenimus per se et in se operari quocumque modo, dicimus
vivere; et per hunc modum Plato posuit, quod primum movens movet se
ipsum. Secundum autem utrumque operationis genus invenitur in
creaturis aliqua processio: nam secundum primum genus dicimus, quod
generatum procedit a generante, et factum a faciente. Quantum autem
ad secundum operationis genus, dicimus, quod verbum procedit a
dicente, et amor ab amante. Huiusmodi autem duplex operationis genus
Deo attribuimus. Genus quidem operationis in aliud extrinsecum
transeuntis Deo attribuimus, in quantum dicimus, quod creat,
conservat et gubernat omnia. Ex quo quidem operationis genere nulla
perfectio Deo advenire significatur, sed magis quod proveniat in
creatura perfectio ex perfectione divina. Aliud vero operationis genus
Deo attribuimus, in quantum ipsum intelligentem et volentem dicimus,
in quo ipsius perfectio significatur. Non enim esset perfectus, nisi
esset intelligens et volens actu; et inde est quod confitemur eum
viventem. Secundum ergo utramque operationem Deo processionem
attribuimus: secundum quidem primum operationis genus dicimus divinam
sapientiam aut bonitatem in creaturas procedere, ut Dionysius dicit,
IX cap. de Divin. Nomin.: et etiam quod creaturae procedunt a
Deo. Secundum vero aliud operationis genus dicimus in divinis
processionem verbi et amoris; et haec est processio personae filii a
patre, qui est verbum ipsius, et spiritus sancti, qui est amor eius
et spiramen vivificum. Unde Athanasius in quodam sermone Nicaeni
Concilii dicit, quod Ariani ponentes filium et spiritum sanctum non
esse coessentiales patri, per consequens videbantur dicere Deum non
viventem et intelligentem, sed mortuum et sine mente.
Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit de processione
quae attenditur secundum operationem in aliquid extrinsecum
transeuntem. Sic autem non procedunt divinae personae, sed magis per
modum processionis quae attenditur secundum operationem in operante
manentem; quod enim sic procedit non distat ab eo a quo procedit;
sicut etiam humanum verbum est in intellectu loquentis, non distans ab
eo.
Ad secundum dicendum, quod processio prout significat motum localem,
non ponitur in divinis personis, sed secundum quod importat quemdam
emanationis ordinem.
Ad tertium dicendum, quod in processione quae est motus localis,
necesse est quod procedens processioni praeintelligatur, cum sit eius
subiectum; sed in processione quae importat originis ordinem procedens
se habet ad processionem ut terminus. Unde si procedens sit ex materia
et forma compositum, et per viam generationis in esse productum,
materia quidem praeexistit processioni ut subiectum, forma vero vel
etiam compositum, sequitur secundum intellectum ad processionem ut
terminus; sicut cum ignis ab igne per generationem procedit. Cum vero
id quod procedit, non est compositum, sed forma tantum, vel etiam per
creationem in esse eductum,- cuius terminus est tota rei
substantia,- tunc nullo modo procedens praeintelligitur processioni,
sed e converso; sicut creatura non praeintelligitur creationi, nec
splendor processioni ipsius a sole, nec verbum processioni eius a
dicente; et similiter nec verbum processioni eius a patre.
Ad quartum dicendum, quod secundum processionem quae importat originis
ordinem, potest aliquid procedere ut in se subsistens, non relatum ad
aliud; quamvis secundum processionem localem procedat aliquid, non ut
simpliciter in se subsistat, sed ut sit in loco. Talis autem
processio non est in divinis personis.
Ad quintum dicendum, quod in intellectualibus substantiis, quae sunt
nobilissimae creaturae, est etiam processio secundum operationem
intellectus et voluntatis; et quantum ad hoc invenitur in eis increatae
Trinitatis imago. Sed verbum et amor in eis non sunt personae
subsistentes: earum enim intelligere et velle non est ipsarum
substantia, sed hoc proprium Dei est; unde verbum et amor procedunt
in Deo ut personae subsistentes, non autem in intellectualibus
creaturis.
Ad sextum dicendum, quod habere originem ab aliquo quod sit in
essentia diversum, derogat dignitati divinae: hoc enim est proprium
creaturae; sed habere originem ab aliquo coessentiali, magis ad
perfectionem divinam pertinet. Non enim esset in divinitate
perfectio, nisi esset ibi intelligere et velle in actu. Quibus
positis necesse est poni verbi et amoris processionem.
Ad septimum dicendum, quod licet accipere, in quantum huiusmodi,
perfectionem non dicat, tamen ex parte eius a quo accipitur,
perfectionem importat, et praecipue in divinis personis, quae
accipiunt plenitudinem deitatis.
Ad octavum dicendum, quod Latini doctores raro vel nunquam ad
significandum originem divinarum personarum, nomine causae utuntur:
tum quia causae apud nos respondet effectus,- unde ne cogamur filium
vel spiritum sanctum factos dicere, patrem non dicimus causam eorum,-
tum quia apud nos nomen causae significat aliquid in essentia diversum;
dicimus enim causam ad quam sequitur aliud; tum etiam quia apud
gentiles philosophos nomen causae dictum de Deo, habitudinem ipsius ad
creaturas designat. Dicunt enim Deum esse primam causam, et
creaturas esse eius causata. Unde ne aliquis filium et spiritum
sanctum inter creaturas secundum essentiam a Deo diversas suspicetur
esse ponendas, nomen causae refugimus in divinis. Graeci tamen
absolutius in divinis utuntur nomine causae, ex ipso solam originem
significantes; et ideo in divinis personis utuntur nomine causae.
Aliquid enim inconvenienter in lingua Latina dicitur quod propter
proprietatem idiomatis convenienter in lingua Graeca dici potest. Non
autem oportet si nomen causae confitemur in divinis secundum Graecos,
quod eodem modo accipiatur sicut cum de creaturis dicitur, prout in
quatuor genera secundum philosophos dividitur.
Ad nonum dicendum, quod inter omnia ad originem spectantia magis
convenit in divinis hoc nomen principium. Quia enim divina comprehendi
a nobis non possunt, convenientius a nobis significantur per nomina
communia quae indefinite aliquid significant, quam per nomina
specialia, quae definite rei species exprimunt; unde hoc nomen qui
est, quod secundum Damascenum significat substantiae pelagus
infinitum, convenientissimum nomen dicitur esse, ut patet Exod.
III, 14. Sicut autem causa communior est quam elementum, quod
significat aliquid primum et simplex in genere causae materialis, ita
etiam principium est communius quam causa; nam prima pars motus vel
lineae dicitur principium sed non causa. In quo patet quod principium
potest dici aliquid quod non est secundum essentiam distinctum, ut
punctum lineae; non autem causa, maxime si loquamur de causa
originante, quae est causa efficiens. Quamvis autem pater dicatur
esse principium filii et spiritus sancti, non tamen videtur
indifferenter dicendum, quod filius sit principiatum, vel etiam
spiritus sanctus, licet etiam hoc modo loquendi Graeci utantur, et
possit apud sane intelligentes concedi; tamen ea quae minorationem
aliquam importare videntur, refugere debemus, ne filio vel spiritui
sancto attribuantur, propter Arianorum errorem vitandum; sicut
Hilarius, etsi concedat patrem esse maiorem filio propter auctoritatem
originis, non tamen concedit quod filius sit minor patre cui est
aequale esse donatum a patre. Et similiter non est extendendum nomen
subauctoritatis vel principiati in filio, licet nomen auctoritatis,
vel principii concedatur in patre.
Ad decimum dicendum quod, licet principium secundum rationem nominis a
prioritate sumatur, non tamen imponitur ad significandum prioritatem
sed originem; sicut etiam hoc nomen lapis non imponitur ad
significandum laesionem pedis, licet ab hoc nomen sumi videatur.
Licet ergo pater non sit prior filio, est tamen eius principium.
Ad undecimum dicendum, quod non omne principium est operativum vel
factivum; neutro enim modo punctum est principium lineae.
Ad duodecimum dicendum, quod non omne est aliquid commune patri,
scilicet essentia; et aliquid per quod a patre distinguitur, scilicet
relatio. Non tamen est ibi compositio, quia relatio est secundum rem
essentia, sicut ex superioribus disputationibus patet.
Ad decimumtertium dicendum quod recipiens, antequam recipiat,
indiget,- ad hoc enim accipit, ut indigentiam repleat,- sed
postquam iam acceperit non indiget, habet enim quo indigebat. Si ergo
aliquid est quod receptioni non praeexistit, sed semper est in
recepisse, hoc nullo modo est indigens. Filius autem non sic accipit
a patre quasi prius non habens et postea accipiens; sed quia hoc ipsum
quod est, habet a patre. Unde non sequitur quod sit indigens.
Ad decimumquartum dicendum, quod creatura accipit a Deo esse
quoddam, quod non esset permanens, nisi divinitus conservaretur; et
ideo etiam postquam esse accepit, indiget divina operatione ut
conservetur in esse, et sic est naturae indigentis. Filius autem
accipit a patre idem numero esse et eamdem naturam numero quam pater
habet; unde non est naturae indigentis.
Ad decimumquintum dicendum, quod filius in se consideratur secundum
illud quod absolute habet, quod est patris essentia; et secundum hoc
non est nihil, sed unum cum patre. Secundum vero quod refertur ad
patrem, consideratur ut recipiens esse a patre: unde nec sic etiam est
nihil; et ita nullo modo filius est nihil. Esset autem in se
consideratus nihil, si esset in eo aliquid absolutum distinctum a
patre, sicut est in creaturis.
Ad decimumsextum dicendum, quod filius ad hoc procedit ut sit; sed
processio eius est aeterna, sicut processio splendoris a sole est ei
coaeva; et propter hoc etiam filius est aeternus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod auctoritas in patre non est aliud
quam relatio principii. Secundum relationem autem non dicitur aliquid
aequale vel inaequale, sed secundum quantitatem, ut Augustinus dicit
et propter hoc filius non est inaequalis patri.
|
|