|
Et videtur quod sit una tantum.
1. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate, quod processio in
Deo est substantialis. Substantialia autem non multiplicantur in
divinis. Ergo processiones in divinis non sunt plures.
2. Sed dicendum, quod processiones in divinis non distinguuntur per
distinctionem substantiae, quae secundum processionem communicatur,
ratione cuius processiones substantiales dicuntur; sed distinguuntur
seipsis.- Sed contra, quaecumque ab invicem distinguuntur, vel
distinguuntur per divisionem materiae, sicut individua eiusdem
speciei; vel formaliter, sicut ea quae differunt vel genere vel
specie. Processione autem non distinguuntur in divinis ad modum eorum
quae materialiter distinguuntur, cum Deus sit omnino immaterialis.
Relinquitur ergo quod omnis distinctio quae est in divinis, sit ad
modum eorum quae formaliter distinguuntur. Omnis autem formalis
distinctio est per aliquam oppositionem, et maxime eorum quae sunt
unius generis: nam genus dividitur contrariis differentiis, per quas
species distinguuntur, ut dicitur in X Metaph. Oportet ergo, si
processiones distinguantur in divinis, quod hoc sit ratione alicuius
oppositionis. Processiones autem et actiones et motus non habent
oppositionem ad invicem nisi ratione principiorum vel ratione
terminorum, sicut patet de calefactione et infrigidatione, ascensu et
descensu. Ergo impossibile est quod processiones in divinis
distinguantur seipsis: sed si distinguuntur, oportet quod
distinguantur ex parte principii processionis, vel ex parte termini,
id est personae ad quam processio terminatur.
3. Praeterea, ea quae possunt simul esse, non sunt distinctiva
aliquorum: sicut album et dulce non sunt distinctiva duorum
substantivorum, quia possunt eidem inesse; ex hoc enim unumquodque ab
altero distinguitur quod unum eorum alterum esse non potest. Quod
aliqua autem non possint esse simul, hoc contingit ex natura alicuius
oppositionis; ea enim dicuntur esse opposita quae simul esse non
possunt. Nihil igitur distinguitur ab altero nisi ratione alicuius
oppositionis; nam et in divisione quae est secundum materiam,
attenditur oppositio secundum situm, cum eadem divisio sit secundum
quantitatem. Si ergo oppositio processionum esse non potest nisi
ratione terminorum vel principiorum, ut dictum est, impossibile est
quod processiones distinguantur seipsis.
4. Sed dicendum, quod processiones distinguuntur in divinis ex eo
quod una est per modum naturae, scilicet processio filii, et altera
per modum voluntatis, scilicet processio spiritus sancti.- Sed
contra, quod procedit naturaliter, procedit per modum naturae.
Spiritus sanctus autem procedit a patre naturaliter: dicit enim
Athanasius quod est naturalis spiritus patris. Ergo procedit per
modum naturae.
5. Praeterea, voluntas libera est. Quod ergo procedit per modum
voluntatis procedit per modum libertatis. Si ergo spiritus sanctus
procedit per modum voluntatis, oportet quod procedat per modum
libertatis. Quod autem procedit per modum libertatis, potest
procedere et non procedere, et in tantum vel non in tantum procedere;
quia quae libere fiunt, non sunt determinata ad unum, ergo pater
potuit producere spiritum sanctum vel non producere, et dare ei
quamcumque mensuram magnitudinis vellet. Sequitur ergo quod spiritus
sanctus sit ens possibile, et non ens per se necesse esse: et sic non
erit divinae naturae; quod est haeresis Macedonianae.
6. Praeterea, Hilarius dicit, differentiam assignans inter
creaturas et filium, quod omnibus creaturis substantiam Dei voluntas
attulit, filius autem naturali nativitate substantiam a patre accepit.
Si ergo spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, sequitur quod
procedit sicut creatura.
7. Praeterea, natura et voluntas in Deo non differunt nisi secundum
rationem. Si ergo processio filii et spiritus sancti distinguantur ex
eo quod una est per modum naturae, altera vero per modum voluntatis,
sequitur quod processio filii et spiritus sancti non differant nisi
ratione tantum; et ita filius et spiritus sanctus personaliter non
distinguuntur.
8. Sed dicendum quod vis spirativa et generativa in patre differunt
ratione tantum, et tamen haec est distinctio realis in filio et spiritu
sancto; et similiter natura et voluntas possunt realem distinctionem in
processionibus et procedentibus constituere, licet differant ratione
tantum.- Sed contra, filius et spiritus sanctus distinguuntur per ea
quae in eis sunt. Vis autem generativa non est in filio, nec
spirativa in spiritu sancto. Ergo per haec filius et spiritus sanctus
non distinguuntur.
9. Praeterea, ex hoc ostenditur quod generatio, quae est processio
per modum naturae, est in divinis, quod eius similitudo creaturae
communicatur, ut patet Is., LXVI, 9: numquid ego qui
(...) generationem aliis tribuo sterilis ero? Processio autem
quae est per modum voluntatis non communicatur creaturae, non enim
invenitur in creaturis aliquid quod naturam accipiat nisi per modum
generationis. Non est ergo aliqua processio in divinis personis per
modum voluntatis.
10. Praeterea, modus aliquid adiicit rei et per consequens
compositionem facit; et multo magis, si sit modorum pluralitas. Sed
in divinis est omnimoda simplicitas. Ergo non est ibi modorum
pluralitas, ut possit dici, quod filius procedit uno modo, scilicet
per modum naturae, et spiritus sanctus alio modo, scilicet per modum
voluntatis.
11. Praeterea, in divinis voluntas non plus differt a natura quam
intellectus. Sed non est alia processio in divinis per modum
intellectus ab ea quae est per modum naturae. Ergo etiam non est alia
processio quae est per modum voluntatis, ab ea quae est per modum
naturae.
12. Sed dicendum, quod processio spiritus sancti differt a
processione filii, ex eo quod processio filii est a non procedente
tantum, scilicet a patre; processio autem spiritus sancti est a non
procedente et procedente, et simul, scilicet a patre et filio.- Sed
contra, si ponantur duae processiones in divinis, oportet quod
differant numero tantum aut specie. Si numero tantum, sequitur quod
utraque processio debeat dici generatio vel nativitas, et uterque
procedens debeat dici filius; si autem differant specie, oportet quod
natura per processionem communicata specie differat: sic enim specie
differt processio hominis et equi a suo principio, non autem processio
Socratis et Platonis. Cum ergo una tantum sit natura divina, non
possunt esse plures processiones specie differentes, per hoc quod una
est a procedente, alia vero non.
13. Praeterea, filius et spiritus sanctus non distinguuntur ad
modum eorum quae specie differunt in creaturis: sunt enim unius naturae
hypostases. Processiones autem quibus procedunt aliqua quae sunt
specie unum, numero vero differentia, non differunt secundum speciem,
sicut generatio Socratis et generatio Platonis. Ergo processio filii
et processio spiritus sancti non sunt distinctae processiones secundum
speciem.
14. Praeterea, sicut aliquid potest esse procedens a procedente,
ita potest esse aliquis natus a nato, ut patet in hominibus, in quibus
qui nascitur ab uno habet alium de se natum. Si ergo in divinis sunt
duae processiones per hoc quod a procedente alius procedit, pari
ratione poterunt esse duae generationes per hoc quod a genito alius
generatur.
15. Praeterea, si processio spiritus sancti distinguitur a
processione filii per hoc quod spiritus sanctus procedit a non
procedente et procedente, id est a patre et filio, aut procedit ab eis
in quantum sunt unum, aut in quantum sunt plures. Si in quantum sunt
plures sequitur quod spiritus sanctus sit compositus: nam processio
unius simplicis non potest esse nisi ab uno sicut a principio. Si
autem procedit ab eis in quantum sunt unum, nihil differt quod procedit
a pluribus, aut quod procedit ab uno solo. Non ergo potest processio
spiritus sancti distingui a processione filii per hoc quod filius
procedit ab uno solo, sed spiritus sanctus a duobus.
16. Praeterea, processio condividitur paternitati et filiationi:
dicuntur enim tres esse proprietates personales. Sed in divinis est
tantum una paternitas et una filiatio. Ergo etiam tantum una
processio.
17. Praeterea, in creaturis non invenitur nisi unus processionis
modus per quem communicetur natura, propter quod Commentator dicit,
quod non sunt eadem specie animalia quae generantur ex semine, et quae
generantur sine semine per putrefactionem. Natura autem divina est una
tantum. Ergo non potest communicari nisi per unum modum processionis:
non sunt ergo plures processiones in divinis.
18. Praeterea, filius procedit a patre ut splendor, secundum illud
Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae; et hoc ideo, quia
filius procedit a patre ut coaeternus ei, sicut splendor a sole vel ab
igne. Sed similiter spiritus sanctus procedit a patre coaeternus ei.
Ergo procedit ab eo eodem modo sicut filius; et ita non sunt plures
processiones in divinis.
19. Praeterea, processio aeterna divinae personae est ratio et
causa temporalis processionis creaturae et eius quod in creatura est.
Unde Augustinus super Genesim ad litteram, sic exponit illud quod
dicit Genes. I: dixit et factum est; id est: verbum genuit, in
quo erat ut fieret. Filius autem est perfecte ratio et causa
productionis creaturae. Non ergo oportet esse aliam processionem
divinae personae praeter processionem filii.
20. Praeterea, quanto natura est perfectior, tanto per pauciora
operatur. Sed natura divina est perfectissima. Cum ergo natura
creata una non communicetur nisi per unum modum processionis, nec
divina natura communicari poterit nisi per unum processionis modum.
21. Praeterea, ab uno simplici non potest esse nisi unum. Sed
pater est unum simplex. Ergo ab eo non potest esse nisi processio
una; non sunt ergo processiones plures in divinis.
22. Praeterea, unumquodque ex hoc generari dicitur quod accipit
formam; nam generatio in rebus creatis est mutatio ad formam. Sed
spiritus sanctus sua processione accipit formam, id est essentiam
divinam, de qua dicitur Philipp. II, 6: cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Ergo
processio spiritus sancti est generatio; et ita non differt a
generatione filii.
23. Praeterea, nativitas est via in naturam, sicut ipsum nomen
demonstrat. Sed per processionem spiritus sancti communicatur ei
divina natura. Ergo processio spiritus sancti est nativitas; non ergo
differt a processione filii; et ita non sunt duae processiones in
divinis.
24. Videtur quod sint in divinis plures processiones quam duae.
Est enim processio per modum naturae, secundum quam filius nominatur,
et processio per modum intellectus, secundum quod nominatur verbum, et
processio per modum voluntatis, secundum quam nominatur in divinis amor
procedens. Sunt ergo in divinis tres processiones.
25. Sed dicendum, quod una et eadem est processio in divinis quae
est per modum naturae et quae est per modum intellectus; nam idem est
filius et verbum.- Sed contra, processiones creaturarum exemplatae
sunt a processionibus divinarum personarum; unde dicitur Ephes.
III, 15, de Deo patre, quod ex eo omnis paternitas in caelo et
in terra nominatur. Sed in creaturis alia est processio naturae,
secundum quam homo generat hominem; et alia processio intellectus,
secundum quam intellectus producit verbum. Ergo nec etiam in divinis
est una processio quae est per modum intellectus et quae est per modum
naturae.
26. Praeterea, secundum Dionysium, ad divinam bonitatem pertinet
ut procedat. Sed pater est summe bonus. Ergo procedit. Sunt ergo
in divinis tres processiones: una qua procedit pater, et alia qua
procedit filius, et tertia qua procedit spiritus sanctus.
Sed contra, videtur quod in divinis sint duae tantum processiones.
Dicit enim Augustinus in V de Trinit., quod processio filii,
genitura vel nativitas est, processio autem spiritus sancti, nativitas
non est; utraque tamen ineffabilis est. Sunt ergo in divinis duae
tantum differentes processiones.
Respondeo. Dicendum quod haereticorum instantia coegit antiquos fidei
doctores de his quae sunt fidei disputare. Arius enim aestimavit quod
esse ab alio, divinae repugnaret naturae; unde posuit quod filius et
spiritus sanctus, qui in Scripturis sanctis ab alio esse dicuntur,
sint creaturae. Ad cuius erroris destructionem necessarium fuit
sanctis patribus manifestare quod non est impossibile esse aliquid
procedens a Deo patre quod sit ei coessentiale, in quantum accipit ab
eo eamdem naturam quam pater habet. Sed quia filius ex eo quod accipit
a patre eius naturam, dicitur ab eo natus vel genitus, spiritus
sanctus autem non dicitur in Scripturis natus vel generatus, et tamen
dicitur esse a Deo, aestimavit Macedonius quod spiritus sanctus non
sit coessentialis patri, sed sit eius creatura; non enim credebat quod
aliquis possit ab alio naturam eius accipere nisi ab eo nasceretur et
eius filius esset. Unde aestimavit infallibiliter sequi, si spiritus
sanctus accipit a patre naturam et essentiam eius, quod sit genitus et
filius. Et ideo ad huius erroris exclusionem necessarium fuit quod
doctores nostri manifestarent quod divina natura potest communicari
duplici processione; quarum una est generatio vel nativitas, alia vero
non; et hoc est quaerere processionum distinctionem in divinis.
Quidam ergo dixerunt, quod processiones in divinis distinguuntur
seipsis; et ratio huius positionis fuit, quia ponebant quod relationes
non distinguunt divinas hypostases, sed earum distinctionem manifestant
tantum, aestimantes quod relationes in divinis essent ad modum
proprietatum individualium in rebus creatis, quae distinctionem
individuorum non causant, sed manifestant tantum. Dicunt ergo quod
hypostases in divinis distinguuntur solum per originem. Et quia ea
quibus primo aliqua distinguuntur, oportet quod seipsis distinguantur,
sicut differentiae oppositae, quibus species differunt, distinguuntur
seipsis,- ne in infinitum procedatur,- ideo dicunt, quod
processiones in divinis distinguuntur se ipsis. Hoc autem non potest
esse verum: nam unumquodque distinguitur ab alio secundum speciem per
id a quo speciem habet, et secundum numerum per id a quo individuatur.
Differentia autem inter processiones divinas oportet quod sit non solum
sicut ea quae differunt numero tantum, sed etiam sicut ea quae
differunt specie, cum una sit generatio, alia vero non. Relinquitur
ergo quod processiones divinae distinguantur secundum id a quo speciem
habent. Nulla autem processio nec operatio nec motus habet speciem a
se, sed sortitur speciem a termino vel a principio. Unde nihil est
dictu, quod processiones aliquae distinguantur seipsis; sed oportet
quod distinguantur penes principia vel penes terminos. Et ideo
dixerunt quidam, quod processiones in divinis distinguuntur penes
principia; secundum hoc, dico, quod una processio est per modum
naturae vel intellectus, alia vero per modum voluntatis; nomina enim
intellectus et voluntatis significare videntur quaedam operationum et
processionum principia. Sed, si quis diligenter consideret, de
facili videre potest quod hoc non sufficit ad divinarum processionum
distinctionem, nisi aliud addatur. Cum enim oporteat in procedente
inveniri similitudinem eius quod est processionis principium, sicut in
rebus creatis similitudinem formae generantis necesse est esse in
genito; oportet, quod si processiones in divinis distinguuntur per hoc
quod principium unius est natura vel intellectus, alterius vero
voluntas, quod in procedente secundum unam processionem inveniatur
tantum id quod naturae est vel intellectus; in altero vero id quod est
voluntatis tantum; quod patet esse falsum. Nam per unam
processionem, quae est filii a patre, communicat pater filio quidquid
habet, et naturam et intellectum et potentiam et voluntatem, et
quidquid absolute dicitur: ut sicut filius est verbum, id est
sapientia genita, ita posset dici natura vel voluntas vel potentia
genita, idest per generationem accepta, vel magis huiusmodi per
generationem accipiens. Unde patet quod ex quo omnia attributa
essentialia concurrunt in unam processionem filii, non possit
processionum differentia inveniri secundum rationes attributorum
diversas; ita quod per unam processionem attendatur communicatio unius
attributi, et per aliam communicatio alterius. Cum autem processionis
terminus sit habere (cum ad hoc procedat persona divina ut habeat quod
accipit procedendo) processiones autem secundum terminos
distinguantur, necesse est ut sicut habens distinguitur in divinis,
ita distinguatur et procedens. Habens autem non distinguitur in
divinis ab habente per hoc quod hic habeat haec attributa, ille vero
alia; sed per hoc quod eadem unus habet ab alio. Nam omnia quae habet
pater habet filius; sed in hoc distinguitur filius a patre, quia
filius habet ea a patre. Sic ergo procedens ab alio procedente
distinguitur non quia unus haec procedendo accipiat, alius illa, sed
quia unus eorum ab alio accipit. Quidquid ergo invenitur in
processione divina quod statim in una processione potest intelligi,
nulla alia praeintellecta, unius tantum processionis est; ibi vero
statim alia processio inveniri potest, ubi eadem quae per prima
processionem sunt accepta, iterum derivantur in aliam. Et sic solus
ordo processionum qui attenditur secundum originem processionis,
multiplicat in divinis. Unde convenienter dixerunt qui posuerunt unam
processionem esse per modum naturae et intellectus, aliam per modum
voluntatis, quantum ad id quod processio quae est secundum naturam vel
intellectum non praeexigit aliam processionem; processio autem quae est
per modum voluntatis, aliam processionem praeexigit: nam amor alicuius
rei non potest a voluntate procedere nisi praeintelligatur processisse
ab intellectu illius rei verbum conceptum; bonum enim intellectum est
obiectum voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod processio in divinis dicitur esse
substantialis quia non secundum aliquod accidens attenditur; sed per
eam, substantiam recipit persona procedens.
Secundum et tertium concedimus.
Ad quartum dicendum est, quod nihil prohibet a voluntate aliquid
naturaliter procedere. Voluntas enim naturaliter tendit in ultimum
finem, sicut et quaelibet alia potentia naturaliter operatur ad suum
obiectum; et inde est quod homo naturaliter appetit felicitatem; et
eodem modo Deus naturaliter amat suam bonitatem, sicut etiam
naturaliter intelligit suam veritatem. Sicut ergo filius naturaliter
procedit a patre ut verbum, ita spiritus sanctus naturaliter procedit
ab eo ut amor. Nec tamen spiritus sanctus procedit per modum naturae:
hoc enim procedere dicitur in divinis per modum naturae quod procedit
sicut ea quae in creaturis a natura producuntur, et non a voluntate.
Sic ergo differt naturaliter produci, et produci per modum naturae;
dicitur enim aliquid produci naturaliter propter naturalem habitudinem
quam habet ad suum principium: per modum vero naturae produci dicitur
quod producitur ab aliquo principio sic producente sicut natura
producit.
Ad quintum dicendum, quod naturalis necessitas secundum quam voluntas
aliquid ex necessitate velle dicitur, ut felicitatem, libertati
voluntatis non repugnat, ut Augustinus docet. Libertas enim
voluntatis violentiae vel coactioni opponitur. Non est autem violentia
vel coactio in hoc quod aliquid secundum ordinem suae naturae movetur,
sed magis in hoc quod naturalis motus impeditur: sicut cum impeditur
grave ne descendat ad medium; unde voluntas libere appetit
felicitatem, licet necessario appetat illam. Sic autem et Deus sua
voluntate libere amat seipsum, licet de necessitate amet seipsum. Et
necessarium est quod tantum amet seipsum quantum bonus est, sicut
tantum intelligit seipsum quantum est. Libere ergo spiritus sanctus
procedit a patre, non tamen possibiliter, sed ex necessitate. Nec
possibile fuit ipsum procedere minorem patre; sed necessarium fuit
ipsum patri esse aequalem, sicut et filium, qui est verbum patris.
Ad sextum dicendum, quod creatura non procedit a voluntate divina
naturaliter neque ex necessitate; licet enim Deus sua voluntate
naturaliter et ex necessitate amet suam bonitatem, et talis amor
procedens sit spiritus sanctus; non tamen naturaliter aut ex
necessitate vult creaturas produci, sed gratis. Non enim creaturae
sunt ultimus finis voluntatis divinae, neque ab eis dependet bonitas
Dei, qui est ultimus finis, cum ex creaturis divinae bonitati nihil
accrescat; sicut etiam homo ex necessitate vult felicitatem, non tamen
ea quae ad felicitatem ordinantur.
Ad septimum dicendum, quod licet natura et voluntas in Deo non
differant re, sed ratione tantum, tamen ille qui procedit per modum
voluntatis, oportet quod realiter differat ab eo qui procedit per modum
naturae, et una processio realiter ab alia differat. Dictum est
enim, quod processio per modum naturae intelligitur quando aliquid
procedit ab aliquo sicut illud quod procedit a natura; et similiter per
modum voluntatis quando procedit sicut id quod procedit a voluntate.
Semper enim voluntas aliquid producit aliqua processione
praesupposita. Non enim voluntas in aliquid tendit nisi praeexistente
productione intellectus aliquid concipientis: cum bonum intellectum
moveat voluntatem. Processio autem quae est a naturali agente, non
praesupponit aliam processionem nisi per accidens, in quantum scilicet
unum naturale agens dependet ab alio naturali agente: sed tamen hoc non
pertinet ad rationem naturae in quantum natura est. Unde illa
processio per modum naturae intelligitur in divinis quae nullam aliam
praesupponit; illa vero per modum voluntatis quae ex praesupposita
processione principium sumit. Et sic oportet processionem esse ex
processione, et procedentem ex procedente; hoc autem facit realem
differentiam in divinis.
Octavum concedimus.
Ad nonum dicendum, quod utriusque processionis similitudinem Deus
indidit creaturis: sed tamen per processionem quae est per modum
naturae, natura in rebus creatis communicari potest: effectus enim est
similis agenti in quantum est agens; unde per actionem cuius natura est
principium, effectus naturam recipere potest; sed per actionem cuius
voluntas est principium, effectus non potest recipere nisi
similitudinem eius quod est in voluntate, sicut finis vel formae, ut
in artificialibus patet. Quidquid autem est in Deo, est divina
natura; unde oportet quod per utramque processionem natura
communicetur.
Ad decimum dicendum, quod cum dicitur in divinis processio per modum
naturae vel voluntatis, non ponitur in Deo modus qui sit qualitas
divinae substantiae superaddita, sed ostenditur similitudinis cuiusdam
comparatio inter processiones divinas et processiones quae sunt in rebus
creatis.
Ad undecimum dicendum, quod in divinis processio quae est per modum
intellectus, non distinguitur a processione quae est per modum
naturae; distinguitur autem ab utraque processio quae est per modum
voluntatis. Et hoc propter tria: primo quidem, quia sicut processio
quae est per modum naturae, non praeexigit aliam processionem, ita nec
processio quae est per modum intellectus; processio autem quae est per
modum voluntatis, de necessitate praeexigit processionem quae est per
modum intellectus. Secundo, quia sicut natura producit aliquid in
similitudinem sui, ita et intellectus tam intra quam extra; intra
quidem, sicut verbum est similitudo rei intellectae, et intellectus
intelligentis seipsum; extra autem, sicut forma intellecta inducitur
in artificiatum. Voluntas autem non producit suam similitudinem nec
intus, nec extra. Intus quidem non, quia amor, qui est intranea
processio voluntatis, non est similitudo aliqua voluntatis vel voliti,
sed quaedam impressio relicta ex volito in voluntate, aut quaedam unio
unius ad alterum. Extra autem non, quia voluntas imprimit in
artificiatum formam intellectam prius quam volitam secundum ordinem
rationis; unde principaliter est similitudo intellectus, licet
secundario voluntatis. Tertio, quia processio naturae est tantum ab
uno sicut ab agente, si sit perfectum agens. Nec obstat quod in
animalibus generatur aliquid ex duobus, scilicet ex patre et matre;
nam solus pater est agens in generatione, mater vero patiens.
Similiter autem processio intellectus est ab uno solo; sed amicitia,
quae est amor mutuus, procedit ex duobus ad invicem se amantibus.
Ad duodecimum dicendum quod, licet in divinis non proprie dicatur
genus et species, vel universale et particulare, tamen,- ut de
divinis secundum quamdam similitudinem creaturarum loquamur,- pater et
filius et spiritus sanctus distinguuntur sicut plura individua unius
speciei, ut etiam Damascenus dicit. Sed attendendum est, quod in
aliquo individuo in genere substantiae possumus speciem dupliciter
considerare: uno modo speciem hypostasis ipsius; alio modo speciem
proprietatis individualis. Dato enim quod Socrates sit albus et
Plato sit niger, et posito quod albedo et nigredo sint proprietates
individuantes Socratem et Platonem, verum erit dicere, quod
Socrates et Plato sunt unum specie, sub qua specie hypostases
continentur. Conveniunt enim in humanitate, sed distinguuntur
secundum speciem proprietatis; albedo enim et nigredo specie
differunt; et similiter est in patre et filio. Considerantur enim ut
unum specie, cuius istae hypostases sunt supposita, in quantum
conveniunt in una natura deitatis; sed secundum speciem proprietatis
personalis inveniuntur differre; paternitas enim et filiatio sunt
relationes secundum speciem diversae. Sciendum est etiam, quod
generatio in rebus creatis per se ordinatur ad speciem: natura enim
intendit generare hominem; unde et natura speciei per generationem
multiplicatur in rebus creatis. Processio autem in divinis est ad
multiplicationem hypostasum, in quibus natura divina una numero
invenitur: unde processiones in divinis sunt differentes quasi secundum
speciem, propter differentiam proprietatum personalium, licet in
procedentibus sit una natura communis.
Et per hoc patet solutio ad decimumtertium et ad decimumquartum.
Ad decimumquintum dicendum, quod spiritus sanctus procedit a patre et
filio in quantum sunt plures, si habeatur respectus ad supposita
spirantia. Cum enim spiritus sanctus sit amor mutuus et nexus duorum,
oportet quod a duobus spiretur. Sed si habetur respectus ad id quo
spirantes spirant, sic procedit ab eis, in quantum sunt unum in natura
divina: non enim potest ab aliquo procedere Deus nisi a Deo.
Ad decimumsextum dicendum est quod processio, quae condividitur
paternitati et filiationi, est proprietas personalis spiritus sancti;
quae licet sit relatio, quia tamen non est nominata, sicut paternitas
et filiatio, significatur nomine processionis, ac si filiatio esset
innominata et significaretur nomine nativitatis, quod est speciale
nomen processionis filii. Processio autem spiritus sancti non habet
speciale nomen, eo quod per talem modum processionis non invenitur in
creaturis aliqua natura communicari, ut iam dictum est. Nomina vero a
creaturis in divina transferimus; unde non sequitur quod processio
communis in divinis sit una tantum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod in creatura quae est accidentium
susceptiva, potest aliquid esse quod non est rei natura; non autem in
Deo: et propter hoc in divinis secundum quemlibet modum processionis
communicatur natura, non autem in creaturis; licet enim sint in eis
processiones diversae, tamen natura non communicatur nisi per unum
modum.
Ad decimumoctavum dicendum, quod procedere a patre secundum modum
coaeternitatis competit processioni filii in quantum est processio
divina: unde convenit etiam processioni spiritus sancti; tamen non
competit processioni filii secundum quod distinguitur a processione
spiritus sancti.
Ad decimumnonum dicendum, quod filius est sufficiens ratio
processionis temporalis creaturae ut verbum et exemplar; sed oportet
quod spiritus sanctus sit ratio processionis creaturae ut amor. Sicut
enim dicitur Sap. IX, 1, quod Deus facit omnia suo verbo, ita
dicitur Sap. XI, 25; quod diligit omnia quae sunt, et nihil
odit eorum quae fecit; et Dionysius dicit, quod divinus amor non
permisit ipsum sine germine esse.
Ad vicesimum dicendum, quod natura perfecta in multas operationes
potest, licet ad unamquamque operationem ei pauca sufficiant.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod a patre uno et solo, est una sola
processio, scilicet filii; a patre autem et a filio simul, est alia
processio, scilicet spiritus sancti.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod processio spiritus sancti est
processio amoris. Per processionem autem amoris non producitur aliquid
ut recipiens formam eius a quo procedit, sive naturam; et ideo
processio amoris non habet rationem generationis vel nativitatis. Sed
quod spiritus sanctus naturam et formam Dei patris recipiat sua
processione, hoc habet in quantum est amor Dei, in quo non est
aliquid quod non sit de natura ipsius.
Et per hoc patet responsio ad vicesimumtertium. Ad ea etiam quibus
ostendebatur quod sunt in divinis plures processiones quam duae,
respondendum est.
Ad quorum primum dicendum, quod in divinis una et eadem est processio
quae est per modum intellectus et quae est per modum naturae, ut
supra, ostensum est.
Ad secundum dicendum quod natura humana materialis est, id est ex
materia et forma composita; et ideo in hominibus processio per modum
naturae non potest esse nisi secundum aliquam transmutationem
naturalem; processio autem quae est per modum intellectus, semper est
immaterialis, secundum quod ipse intellectus immaterialis est; unde in
hominibus non potest esse una et eadem processio quae est per modum
naturae et quae est per modum intellectus; in divinis autem est una et
eadem, eo quod natura divina immaterialis est.
Ad tertium dicendum, quod aliud est procedere in alterum, et aliud
est procedere ab alio; procedere enim in alterum est suam similitudinem
alteri communicare: et per hunc modum est intelligenda divinae
bonitatis processio in creaturas, secundum Dionysium; procedere autem
ab alio est esse ab alio habere; et sic loquimur hic de processione,
secundum quem modum constat quod non convenit patri procedere.
|
|