|
Et videtur quod processio secundum intellectum sit prior relatione in
divinis.
1. Dicit enim Magister in XXVII distinct. I Lib.
Sentent., quod pater semper est pater, quia semper genuit filium.
Generatio autem processionem significat, pater autem relationem.
Ergo processio secundum intellectum praecedit relationes in divinis.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod relationes ex actionibus
nascuntur, vel ex quantitatibus. Constat autem quod relationes
divinae non innascuntur ex quantitate. Ergo secundum modum
intelligendi consequitur ex actione. Processiones autem in divinis
personis significantur per modum personalium actionum. Ergo
processiones in divinis praecedunt secundum intellectum relationes.
3. Praeterea, absolutum est prius relativo, sicut unum est prius
quam multa. Sed actiones magis ad absoluta accedunt quam relationes.
Ergo priores sunt secundum intellectum.
4. Praeterea, omne relativum ad aliud dicitur. Non autem potest
esse aliud ubi non est distinctio. Ergo relatio distinctionem
praesupponit. Distinctio autem in divinis personis est secundum
originem, prout scilicet unus procedit ab alio. Ergo processiones
secundum intellectum praecedunt relationes in divinis.
5. Praeterea, omnis processio praecedit secundum intellectum
processionis terminum. Filiatio autem quae est relatio filii, est
terminus nativitatis, quae est eiusdem filii processio. Ergo
processio filii praecedit filiationem. Sed filiatio et paternitas sunt
simul non solum natura et tempore, sed etiam intellectu; quia unum
relativorum est de intellectu alterius. Nativitas ergo filii praecedit
paternitatem secundum intellectum, et multo magis generatio, quae est
actus patris. Processiones ergo simpliciter relationes praecedunt
secundum intellectum in divinis.
1. Sed contra. Prius secundum intellectum est persona quam actio
personalis. Relationes autem sunt constitutivae personarum,
processiones autem sunt quasi personales actiones. Ergo prius secundum
intellectum sunt relationes quam processiones.
2. Praeterea, processio oportet quod sit alicuius ab alio; sicut
enim nulla res generat seipsam ut sit, ut Augustinus dicit, ita nulla
res a seipsa procedit. Processio ergo distinctionem in divinis
requirit. Distinctio autem non est in divinis nisi per relationes.
Ergo processiones in divinis praesupponunt relationes.
Respondeo. Dicendum quod ordo absque distinctione non est. Unde ubi
non est distinctio secundum rem, sed solum secundum modum
intelligendi, ibi non potest esse ordo nisi secundum modum
intelligendi. Distinctio autem secundum rem in divinis non est, nisi
personarum ad invicem, et oppositarum relationum; unde in divinis non
est ordo realis nisi quantum ad personas, inter quas est ordo naturae,
secundum Augustinum, prout est alter ex altero, non quod alter sit
prior altero. Processiones autem et relationes non distinguuntur in
divinis secundum rem, sed solum secundum modum intelligendi. Unde et
Augustinus dicit quod proprium patris est quod genuit filium. In quo
datur intelligi, quod generare filium sit proprietas patris; nec est
alia proprietas quam paternitas, quae dicitur esse patris proprietas
personalis. Non est ergo inter processionem et relationem in divinis
quaerendus ordo secundum rem, sed secundum modum intelligendi tantum.
Sicut autem relatio et processio in divinis sunt idem secundum rem, et
differunt secundum rationem tantum, ita et ipsa relatio, quamvis sit
una secundum rem, est tamen multiplex secundum modum intelligendi.
Intelligimus enim ipsam relationem ut constitutivam personae; quod
quidem non habet in quantum est relatio. Quod ex hoc patet, quia
relationes in rebus humanis non constituunt personas, cum relationes
sint accidentia; persona vero est aliquid subsistens in genere
substantiae; substantia autem per accidens constitui non potest. Sed
habet hoc relatio in divinis quod personam constituat in quantum est
divina relatio; ex hoc enim habet quod sit idem cum divina essentia,
cum in Deo nullum accidens esse possit: relatio enim, quia secundum
rem est ipsa natura divina, hypostasim divinam constituere potest.
Est ergo alius modus intelligendi quo intelligitur relatio ut
constitutiva divinae personae, et alius quo intelligitur relatio ut
relatio est. Unde nihil prohibet quod quantum ad unum modum
intelligendi, relatio praesupponat processionem, quantum vero ad alium
sit e converso. Sic ergo dicendum est, quod si consideretur relatio
ut relatio est, praesupponit processionis intellectum; si autem
consideretur ut est constitutiva personae, sic relatio quae est
constitutiva personae, a qua est processio, est prior secundum
intellectum quam processio; sicut paternitas in quantum est
constitutiva personae patris, est prior secundum intellectum quam
generatio. Relatio autem quae est constitutiva personae procedentis
etiam in quantum est constitutiva personae, est posterior secundum
intellectum quam processio, sicut filiatio quam nativitas; et hoc ideo
quia persona procedens intelligitur ut terminus processionis.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister loquitur de paternitate
considerata secundum quod relatio est.
Et similiter dicendum ad secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod in rebus in quibus relationes sunt
accidentia, oportet quod relatio praesupponat distinctionem; in
divinis autem relationes constituunt tres personas distinctas.
Ad quintum dicendum, quod paternitas est de intellectu filiationis,
et e converso, secundum quod utrumque consideratur ut relatio quaedam.
Sic autem dicimus, quod relationes sequuntur processiones ordine
intellectus.
Aliae duae rationes procedunt de relationibus secundum quod sunt
constitutivae personarum.
|
|