|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Dionysius, quod filius et spiritus sanctus sunt sicut
flores deigenae divinitatis. Flos autem non est a flore. Ergo
spiritus sanctus non est a filio.
2. Praeterea, si filius est principium spiritus sancti, aut hoc
habet a se, aut ab alio. A se non habet: non enim filio in quantum
filius est, convenit esse principium, sed magis esse a principio. Si
autem habet a patre, oportet quod hoc modo sit principium sicut pater.
Pater autem est principium per generationem. Ergo filius erit
principium spiritus sancti per generationem; et ita spiritus sanctus
erit filius filii.
3. Praeterea, quidquid est commune patri et filio, similiter
convenit utrique. Si ergo esse principium est commune patri et filio,
filius erit principium eo modo quo pater. Pater autem est principium
per generationem. Ergo et filius; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, filius ideo filius est, quia procedit a patre et est
verbum ipsius; spiritus autem sanctus dicitur verbum filii, secundum
Basilium, qui hoc accipit ex eo quod apostolus dicit Hebr. I, 3,
quod filius portat omnia verbo virtutis suae. Si ergo spiritus sanctus
procedit a filio, oportet quod sit filius filii.
5. Praeterea, licet secundum rem paternitas et filiatio per prius
sit in Deo quam in nobis, secundum illud apostoli ad Ephes. III,
15: ex quo, scilicet Deo patre, omnis paternitas in caelo et in
terra nominatur; tamen secundum nominis impositionem haec nomina
translata sunt ab humanis ad divina. Sed in humanis procedens a filio
vocatur nepos. Si ergo spiritus sanctus procedit a filio, erit nepos
patris; quod est absurdum.
6. Praeterea, proprietas filii est in accipiendo: ex hoc enim
filius dicitur quod accipit naturam patris per generationem. Si ergo
filius ex se emittat spiritum sanctum, erunt in filio proprietates
contrariae; quod est inconveniens.
7. Praeterea, quidquid est in divinis, aut est commune, aut
proprium. Emittere autem spiritum sanctum non est commune toti
Trinitati: non enim convenit spiritui sancto. Ergo est proprium
patris, et sic non convenit filio.
8. Praeterea, spiritus sanctus amor est, ut Augustinus probat in
Lib. de Trinit. Amor autem patris in filium gratuitus est; non
enim amat filium quasi aliquid ab eo accipiens, sed solum quasi aliquid
ei dans. Amor autem filii in patrem, est amor debitus; sic enim amat
patrem quasi aliquid ab eo accipiens. Amor autem debitus est alius ab
amore gratuito. Si ergo spiritus sanctus sit amor a patre et filio
procedens, sequitur quod sit alius a seipso.
9. Praeterea, spiritus sanctus est amor gratuitus; unde et ab eo
profluunt divisiones gratiarum, secundum illud I Cor. XII, 4:
divisiones gratiarum sunt, idem vero spiritus. Si ergo amor filii in
patrem non est amor gratuitus, spiritus sanctus non erit amor filii;
non ergo procedit a filio.
10. Praeterea, si spiritus sanctus procedit a filio ut amor, cum
filius amet patrem sicut mater filium, oportebit quod spiritus sanctus
sicut procedit a patre in filium, ita procedat a filio in patrem. Hoc
autem est impossibile, ut videtur; sequeretur enim quod pater aliquid
a filio reciperet, quod penitus esse non potest.
11. Praeterea, sicut pater et filius diligunt se, ita filius et
spiritus sanctus, vel pater et spiritus sanctus. Si ergo spiritus
sanctus procedit a patre et filio, quia pater et filius diligunt se;
pari ratione quia pater et spiritus sanctus diligunt se, procedit
spiritus sanctus a seipso, quod est impossibile.
12. Praeterea, Dionysius dicit: universaliter non est audendum
dicere aliquid nec etiam cogitare de supersubstantiali occulta
divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt
expressa. In Scriptura autem sacra non exprimitur quod spiritus
sanctus procedat a filio, sed solum quod procedat a patre, secundum
illud Ioan. XV, 26: cum venerit Paraclitus quem ego mittam
vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit. Non ergo
dicendum est nec cogitandum quod spiritus sanctus procedit a filio.
13. Praeterea, in gestis I Ephesinae synodi sic dicitur, quod
perlecto symbolo Nicenae synodi decrevit sancta synodus aliam fidem
nulli licere proferre vel conscribere vel componere, praeter definitam
a sanctis patribus, qui in Nicaea congregati sunt cum spiritu sancto;
praesumentes autem aut componere fidem alteram aut protendere aut
proferre volentibus converti ad notitiam veritatis vel ex Paganitate
vel ex Iudaismo, vel ex haeresi aliqua; hos, si quidem sint episcopi
aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a
clericatu; si vero sint laici, anathematizari. Et similiter in
gestis Chalcedonensis synodi, post recitatam determinationem
Conciliorum subditur: eos autem qui ausi sunt componere fidem
alteram, aut proferre aut docere aut tradere alterum symbolum
volentibus vel ex gentilitate ad cognitionem veritatis, vel Iudaeis,
vel ex haeresi quacumque converti; hoc, si episcopi fuerint aut
clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero;
si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari. In praemissa autem
Concilii determinatione non habetur quod spiritus sanctus procedit a
filio, sed solum quod procedat a patre. Legitur etiam in symbolo
Constantinopolitanae synodi: credimus in spiritum sanctum dominum et
vivificantem, ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum et
conglorificandum. Nullo ergo modo debuit addi in symbolo fidei quod
spiritus sanctus procedat a filio.
14. Praeterea, si spiritus sanctus dicitur a filio procedere, aut
hoc dicitur propter aliquam auctoritatem Scripturae, aut propter
aliquam rationem. Auctoritas quidem sacrae Scripturae ad hoc
ostendendum nulla videtur esse sufficiens; habetur siquidem in sacris
Scripturis, quod spiritus sanctus sit filii; sicut dicitur Galat.
IV, 6: misit Deus spiritum filii sui in corda vestra; et Rom.
VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius.
Habetur etiam quod spiritus sanctus sit missus a filio: dicit enim
Christus, Ioan. XVI, 7: si enim non abiero, Paraclitus non
veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. Non autem
sequitur quod spiritus sanctus procedat a filio ex eo quod est filii,
quia hoc huius multipliciter dicitur, secundum philosophum. Similiter
etiam neque ex eo quod spiritus sanctus dicitur missus a filio; quia
licet filius non sit a spiritu sancto dicitur tamen a spiritu sancto
missus, secundum illud Is. XLVIII, 16, ex persona
Christi: et nunc misit me dominus Deus, et spiritus eius; et
Is., LXI, 1: spiritus domini super me (...) ad
evangelizandum mansuetis misit me: quod in se dicit Christum esse
completum.- Similiter etiam non potest per rationem efficaciter
probari. Licet enim spiritus sanctus non sit a filio, adhuc tamen,
ut videtur, distincti ad invicem remanebunt: differunt enim suis
proprietatibus personalibus. Nihil ergo videtur cogere ad dicendum
spiritum sanctum procedere a filio.
15. Praeterea, omne quod procedit ab aliquo, habet aliquid ab eo.
Si ergo spiritus sanctus procedit a duobus, scilicet a patre et
filio, oportet quod a duobus accipiat; et sic videtur sequi quod sit
compositus.
16. Praeterea, de ratione principii est quod non sit ab alio,
secundum philosophum. Sed filius est ab alio, scilicet a patre.
Ergo filius non est principium spiritus sancti.
17. Praeterea, voluntas movet intellectum ad operandum, homo enim
intelligit quando vult. Sed spiritus sanctus procedit per modum
voluntatis ut amor, filius autem per modum intellectus ut verbum. Non
ergo videtur quod spiritus procedat a filio, sed magis e converso.
18. Praeterea, nihil procedit ab eo in quo quiescit. Sed spiritus
sanctus a patre procedit et in filio quiescit, ut scribitur in passione
beati Andreae. Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.
19. Praeterea, simplex non potest procedere a duobus, quia
effectus esset simplicior et prior quam causa. Sed spiritus sanctus
est simplex. Non ergo procedit a duobus, scilicet a patre et filio.
20. Praeterea, si aliquid perfecte procedit ab uno, superfluum est
quod procedat a duobus. Sed spiritus sanctus perfecte procedit a
patre. Ergo superfluum esset quod procederet a patre et filio simul.
21. Praeterea, sicut pater et filius sunt unum in substantia et
natura, ita pater et spiritus sanctus. Sed spiritus sanctus non
convenit cum patre in generatione filii. Ergo nec filius convenit cum
patre in emissione spiritus sancti.
22. Praeterea, filius est radius patris, ut patet per Dionysium.
Spiritus autem sanctus est splendor. Splendor autem non est a radio.
Ergo nec spiritus sanctus est a filio.
23. Praeterea, filius est quoddam lumen patris, cum sit verbum
eius. Spiritus autem sanctus est sicut calor, est enim amor quidam;
unde et super apostolos in specie ignis apparuit. Calor autem non est
a lumine. Ergo nec spiritus sanctus a filio.
24. Praeterea, Damascenus dicit, quod spiritus sanctus dicitur
esse filii, sed non a filio.
1. Sed contra. Est quod Athanasius dicit: spiritus sanctus a
patre et filio non factus nec creatus nec genitus, sed procedens.
2. Praeterea, spiritus sanctus dicitur tertia in Trinitate
persona, secunda filius, prima pater. Ternarius autem procedit ab
unitate mediante binario. Ergo spiritus sanctus procedit a patre
mediante filio.
3. Praeterea, cum inter divinas personas sit summa convenientia,
quaelibet divinarum personarum ad aliam habet immediatam germanitatem.
Hoc autem non esset, si spiritus sanctus non esset a filio; tunc enim
filius et spiritus sanctus non haberent germanitatem ad invicem
immediate, sed solum mediante patre, in quantum ambo sunt ab uno.
Ergo spiritus sanctus est a filio.
4. Praeterea, divinae personae non distinguuntur ab invicem nisi
secundum originem. Si ergo spiritus sanctus non esset a filio, non
distingueretur ab eo, quod est inconveniens.
Respondeo. Dicendum quod, secundum ea quae supra determinata sunt,
necesse est spiritum sanctum a filio procedere; oportet enim, si
filius et spiritus sanctus sunt duae personae, quod alia sit processio
unius et alia alterius. Ostensum autem est supra, quod non possunt
esse duae processiones in divinis nisi secundum ordinem processionum,
ut scilicet a procedente secundum unam processionem sit alia processio.
Necesse est ergo quod spiritus sanctus sit a filio. Sed praeter hanc
rationem etiam ex aliis rationibus de necessitate probatur quod spiritus
sanctus sit a filio. Oportet enim quod omnis differentia aliquorum
sequatur ex prima radice distinctionis ipsorum; nisi forte sit
differentia per accidens, sicut ambulans differt a sedente; et hoc
ideo quia quaecumque per se insunt alicui, vel sunt de essentia eius,
vel consequuntur essentialia principia, ex quibus est prima radix
distinctionis rerum. In divinis autem non potest esse aliquid per
accidens; quia omne quod inest alicui per accidens, cum sit extraneum
a natura eius, oportet quod conveniat ei ex aliqua exteriori causa:
quod non potest dici in divinis. Oportet ergo quod omnis differentia
divinarum personarum ad invicem sequatur ex prima radice distinctionis
earum. Prima autem radix distinctionis patris et filii, est ex
paternitate et filiatione. Oportet ergo quod omnis differentia quae
est inter patrem et filium, sequatur ex hoc quod ipse est pater, et
ille filius. Esse autem principium spiritus sancti non convenit patri
in quantum pater est, ratione paternitatis: sic enim non refertur nisi
ad filium; unde sequeretur quod spiritus sanctus esset filius.
Similiter autem nec hoc repugnat rationi filiationis, quia, secundum
filiationem, non refertur ad aliud nisi ad patrem. Non ergo potest
esse differentia inter patrem et filium in hoc quod pater sit principium
spiritus sancti, non autem filius. Item, sicut in libro de synodis
dicitur, creaturae proprium est quod voluntate sua Deus eam
produxerit. Quod Hilarius ex hoc probat quod creatura non est talis
qualis est Deus, sed qualem Deus eam voluit esse. Quia vero filius
est talis qualis est pater, dicitur quod pater genuit filium
naturaliter. Eadem autem ratione spiritus sanctus est a patre
naturaliter, quia est similis et aequalis patri: natura enim producit
sibi simile. Oportet autem quod creatura, quae est a patre secundum
suam voluntatem, sit etiam a filio: quia eadem est voluntas patris et
filii. Similiter autem et eadem est natura utriusque. Oportet ergo
quod sicut spiritus sanctus est a patre, ita sit a filio. Nec tamen
sequitur quod filius vel spiritus sanctus sint a spiritu sancto, licet
et ipse habeat unam naturam cum patre; sicut sequitur quod creatura est
ab eo in quantum habet unam voluntatem cum patre, propter repugnantiam
quae sequeretur, si spiritus sanctus diceretur esse a seipso, vel si
ab eo diceretur esse filius, qui est eius principium. Hoc autem
apparet alio modo: non enim potest esse in divinis personis distinctio
nisi secundum relationes; ea enim quae absolute dicuntur in divinis,
essentiam significant, et communia sunt, ut bonitas, sapientia et
huiusmodi. Relationes autem diversae non possunt facere distinctionem
nisi ratione suae oppositionis; diversae enim relationes possunt esse
unius ad idem: patet enim quod idem eiusdem potest esse filius,
discipulus, aequalis, et quaecumque aliae relationes quae oppositionem
non includunt. Patet autem quod filius distinguitur a patre per hoc
quod aliqua relatione ad ipsum refertur, et similiter spiritus sanctus
a patre distinguitur propter aliquam relationem. Istae ergo relationes
quantumcumque videantur disparatae, nullo modo poterunt distinguere
spiritum sanctum a filio, nisi sint oppositae. Oppositio autem alia
in divinis esse non potest nisi secundum originem, prout scilicet unus
est ab alio. Nullo ergo modo filius et spiritus sanctus poterunt esse
distincti per hoc quod uterque diversimode referatur ad patrem, nisi
unus eorum referatur ad alterum ut ab eo existens. Constat autem quod
filius non est a spiritu sancto: de ratione enim filii est quod non
referatur nisi ad patrem ut ab eo existens. Relinquitur, ergo de
necessitate quod spiritus sanctus sit a filio. Sed quia potest aliquis
dicere, quod ea quae sunt fidei non sunt solum rationibus sed
auctoritatibus confirmanda, restat ostendere per auctoritates sacrae
Scripturae quod spiritus sanctus sit a filio. Habetur enim in
pluribus sacrae Scripturae locis quod spiritus sanctus sit filii;
sicut Rom. VIII, 9: qui spiritum Christi non habet, hic non
est eius; et Galat., IV, 6: misit Deus spiritum filii sui in
corda vestra; et Act. XVI, 7: tentabant ire Bithyniam, et non
permisit eos spiritus Iesu. Non enim potest intelligi quod spiritus
sanctus sit spiritus Christi solum secundum humanitatem, quasi ipsum
replens, quia spiritus sanctus est alicuius hominis ut habentis, non
autem ut dantis. Filii autem est spiritus sanctus ut dantis ipsum,
secundum illud I Ioan. IV, 13: in hoc cognoscimus quoniam in eo
manemus, et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis; et Act.
V, 32, dicitur, quod dedit spiritum sanctum obedientibus sibi.
Oportet ergo quod dicatur esse spiritus sanctus filii, in quantum est
divina persona. Aut ergo dicitur esse absolute eius, aut dicitur esse
eius ut spiritus eius. Si autem absolute, tunc oportet quod sit
aliqua auctoritas filii respectu spiritus sancti. Apud nos enim potest
dici aliquis esse alterius secundum quid, qui non habet auctoritatem
respectu ipsius, sicut cum dicitur, Petrus est socius Ioannis; sed
non potest dici, Petrus esse Ioannis absolute, nisi sit quaedam
possessio eius, sicut servus, hoc ipsum quod est, dicitur esse
domini. In divinis autem non potest esse aliquid serviens vel
subiectum; sed intelligitur ibi auctoritas secundum solam originem.
Oportebit ergo quod spiritus sanctus habeat originem a filio. Et idem
sequitur, si dicatur spiritus sanctus esse filii ut spiritus eius;
quia spiritus, secundum quod est nomen personale, importat relationem
originis ad spirantem, sicut filius ad generantem. Similiter etiam
invenitur in Scripturis quod filius mittit spiritum sanctum, sicut
supra dictum est. Semper autem mittens videtur habere auctoritatem
supra missum. Auctoritas autem in divinis, ut dictum est, non est
nisi secundum originem. Unde sequitur quod spiritus sanctus originem
habeat a filio. Habetur autem ex sacra Scriptura quod per spiritum
sanctum configuramur filio, secundum illud Rom. VIII, 15:
accepistis spiritum adoptionis filiorum; et Galat. IV, 6:
quoniam estis filii, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.
Nihil autem configuratur alicui nisi per eius proprium characterem.
In naturis etiam creatis ita est quod id quod conformat aliquid
alicui, est ab eo; sicut semen hominis non assimilatur equo, sed
homini a quo est. Spiritus autem sanctus est a filio tamquam proprius
character eius; unde dicitur de Christo, II Cor. I,
21-22: quod signavit nos, et unxit nos et dedit pignus spiritus
in cordibus nostris. Expressius autem filii, de spiritu sancto
dicentis: ille me clarificabit quia de meo accipiet. Constat autem
quod non accipit a filio spiritus sanctus, quasi prius non habens:
quia sic esset mutabilis et indigentis naturae. Constat ergo quod ab
aeterno accipit a filio; nec potuit accipere aliquid quod non sit eius
essentia ab aeterno. Ergo accepit spiritus sanctus essentiam de
filio. Rationem autem quare de filio acceperit spiritus sanctus,
ipsemet filius subiunxit, dicens, Ioan. XVI, 15: omnia
quaecumque habet pater mea sunt. Propterea dixi: quia de meo
accipiet; quasi diceret quia eadem est essentia patris et mea, non
potest spiritus sanctus esse de essentia patris, quin sit de mea
essentia. Traditur etiam in sacra Scriptura quod filius per spiritum
operatur, sicut habetur Rom. XV, 18: per me effecit Christus,
scilicet miracula, et alia bona in spiritu sancto, idest per spiritum
sanctum; et Hebr. IX, 14, dicitur quod per spiritum sanctum
obtulit semetipsum. Quandocumque autem aliquis per aliquem dicitur
operari, oportet quod vel operans det virtutem operativam ei per quem
operatur, sicut rex dicitur operari per praepositum vel ballivum; vel
e converso, sicut cum dicitur ballivus operari per regem. Oportet
ergo, si filius operatur per spiritum sanctum, quod vel spiritus
sanctus det virtutem operativam filio, vel filius spiritui sancto; et
ita quod unus alteri det essentiam, cum virtus operativa utriusque non
sit aliud quam eius essentia. Constat autem quod spiritus sanctus non
dat essentiam filio, cum filius non sit filius nisi patris.
Relinquitur ergo quod spiritus sanctus sit a filio. Ex hac ergo
ratione per ea quae Graeci confitentur, potest idem haberi:
confitentur enim ipsi quod spiritus sanctus est a patre per filium, et
quod pater spirat spiritum sanctum per filium. Semper autem illud per
quod aliquid producitur est principium eius quod producitur. Oportet
ergo quod filius sit principium spiritus sancti. Si autem refugiant
confiteri quod spiritus sanctus sit a filio, quia filius est ab
alio,- et sic non est prima radix originis spiritus sancti,-
manifestum est quod vane moventur; nullus enim refugit dicere lapidem
moveri a baculo, licet baculus moveatur a manu; nec Iacob esse ab
Isaac, licet Isaac sit ab Abraham. Sed adhuc minus est in
proposito refugiendum; est enim una vis productiva patris et filii;
quod non accidit in moventibus et agentibus creatis. Unde sicut
confitendum est quod creaturae sunt a filio, licet filius sit a patre,
ita confitendum est quod spiritus sanctus sit a filio, licet filius sit
a patre. Manifestum est ergo quod dicentes spiritum sanctum esse a
patre per filium, non autem a filio, propriam vocem ignorant, sicut
Aristoteles de Anaxagora dicit: volentes enim esse legis doctores,
non intelligunt neque de quibus loquuntur, neque de quibus affirmant,
ut dicitur I Timoth. cap. I, 7.
Ad primum ergo dicendum, quod filius et spiritus sanctus dicuntur
flores deigenae divinitatis, id est paternae, prout uterque a patre
est. Sed quantum ad hoc quod spiritus sanctus a filio est, potest
dici filius esse radix, et spiritus sanctus flos; non enim oportet ut
similitudo rerum corporalium observetur quantum ad omnia in divinis.
Ad secundum dicendum, quod filius hoc habet a patre quod ex se
spiritum sanctum emittat: unde et eodem modo convenit ei sicut et
patri. Sed pater non est principium divinae personae uno modo tantum,
sed duobus, scilicet per generationem et spirationem. Unde non potest
concludi quod filius sit principium spiritus sancti per generationem;
sed est fallacia consequentis, et praecipue cum nec etiam pater sit
principium spiritus sancti per generationem.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod spiritus sanctus non potest dici verbum
proprie, sed communiter, prout omne quod est manifestativum alicuius
verbum ipsius dicitur. Spiritus enim sanctus est manifestativus
filii, secundum quod de spiritu sancto filius dicit Ioan. XVI,
14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Filius autem
proprie dicitur verbum, quasi conceptio intellectus divini.
Ad quintum dicendum, quod in humana origine dicitur nepos qui eodem
modo procedit a filio sicut filius a patre. Spiritus autem sanctus non
procedit in divinis a filio sicut filius a patre; et ideo ratio non
sequitur.
Ad sextum dicendum, quod esse principium non est contrarium ei quod
est esse a principio, nisi intelligatur respectu eiusdem: non enim
potest esse aliquid principium eius a quo est sicut a principio. Unde
non sequitur quod in filio sint contrariae proprietates, si sit a patre
sicut a principio et sit principium spiritus sancti.
Ad septimum dicendum, quod omne quod est in divinis, est commune vel
proprium. Sed proprium dupliciter dicitur: uno modo simpliciter et
absolute, quod uni soli convenit, sicut risibile homini; alio modo
dicitur aliquid proprium non simpliciter, sed ad aliquid; ut si
dicatur, quod rationale est proprium homini in comparatione ad equum,
licet et alii conveniat, scilicet Angelo. Est ergo in divinis
aliquid commune quod convenit tribus personis, ut esse Deum et
huiusmodi; aliquid quod est proprium simpliciter, quod convenit uni
personae tantum; et aliquid quod est proprium quoad aliquid, sicut
spirare spiritum sanctum est proprium patri et filio per respectum ad
spiritum sanctum; tale enim proprium oportet in divinis poni, etiam si
spiritus sanctus non sit a filio; quia esse ab alio, adhuc remanet
proprium filio et spiritui sancto in comparatione ad matrem.
Ad octavum dicendum, quod nomen debiti in personis divinis, si quis
recte diiudicare velit, non omnino recte sonat; quia debitum quamdam
subiectionem et obligationem importat, quae in divinis esse non
possunt. Richardus tamen de sancto Victore, utitur distinctione
amoris gratuiti et debiti; nec intelligit per gratuitum nisi quod non
est ab alio, per debitum vero quod ab alio est; secundum quem modum
nihil prohibet intelligi eumdem amorem esse gratuitum ut est patris,
debitum vero ut est filii; idem est enim amor quo pater et quo filius
amat; sed hunc amorem filius a patre habet, pater vero a nullo.
Ad nonum dicendum, quod spiritus sanctus est tantum gratuitus amor,
secundum quod amori gratuito contraponitur mercenarius amor, quo
aliquid non propter seipsum amatur, sed propter aliquem extrinsecum
fructum. Secundum vero quod gratuitus amor dicitur, propter hoc quod
ab alio sumit originem, non est contra rationem spiritus sancti quod
sit gratuitus amor: nam et ille amor quo per spiritum sanctum Deum
diligimus, originem habet ex his quae nobis a Deo sunt data; et sic
nihil prohibet etiam amorem filii, qui ab alio habet quod amat,
spiritum sanctum esse.
Ad decimum dicendum, quod spiritus sanctus et a patre procedit in
filium, et a filio in patrem, non quidem sicut in recipientem, sed
sicut in obiectum amoris. Dicitur enim spiritus sanctus a patre in
filium procedere, in quantum est amor quo pater amat filium; et simili
ratione potest dici quod spiritus sanctus est a filio in patrem, in
quantum est amor quo filius patrem amat; potest autem intelligi quod
procedat a patre in filium, in quantum filius a patre accipit virtutem
spiritum sanctum spirandi; sed sic non potest dici quod procedat a
filio in patrem, cum a filio nihil accipiat pater.
Ad undecimum dicendum, quod hoc verbum diligit non solum dicit
missionem amoris, sed etiam quamdam affectionem vel dispositionem
secundum amorem. Ea vero quae in divinis emissionem dicunt,
personaliter tantum accipi possunt, ut generare, spirare et
huiusmodi: quae vero non important emissionem, sed magis ad
informationem eius pertinent de quo dicuntur, essentialiter in divinis
dicuntur, ut esse bonum, intelligentem et huiusmodi. Et inde est
quod spiritus sanctus dicitur diligere non quasi amorem emittens,- sic
enim convenit tantum patri et filio,- sed secundum quod diligere
sumitur essentialiter in divinis.
Ad duodecimum dicendum, quod hoc regulariter in sacra Scriptura
invenitur, quod id quod dicitur de patre, oportet quod de filio
intelligatur; et quod dicitur de utroque vel altero eorum, oportet
intelligi de spiritu sancto, etiam si dictio exclusiva ponatur,
praeter illa tantum quibus personae divinae ab invicem distinguuntur;
sicut quod dicitur Ioan. XVII, 3: haec est vita aeterna: ut
cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
Non enim potest dici, quod filio non conveniat esse Deum verum, quod
ipse filius soli patri attribuit; quia cum pater et filius unum sint,
licet non unus, oportet quod de patre dicitur, de filio quoque
intelligi. Nec etiam negandum est in cognitione spiritus sancti vitam
aeternam non esse, cum sit una cognitio trium. Similiter autem non
est subtrahenda spiritui sancto patris filiique cognitio, licet
Matth. XI, 27, dicatur: nemo novit filium nisi pater; neque
patrem quis novit nisi filius. Unde, cum hoc quod est habere ex se
spiritum sanctum procedentem, non pertineat ad rationem paternitatis et
filiationis, quibus pater et filius distinguuntur, oportet ut cum
dicitur in Evangelio, quod spiritus sanctus de patre procedit, in hoc
ipso intelligatur quod procedat a filio.
Ad decimumtertium dicendum, quod doctrina Catholicae fidei
sufficienter tradita fuit in symbolo Nicaeno; unde sancti patres in
sequentibus synodis non intenderunt aliquid addere, sed propter
insurgentes haereses id quod implicite continebatur explicare
studuerunt; unde in determinatione Chalcedonensis synodi dicitur:
praesens nunc sancta et magna atque universalis synodus praedicationem
hanc ab initio inconcussam docens, definivit principaliter trecentorum
decem et octo sanctorum patrum, qui scilicet in Nicaea convenerunt
fidem manere intentabilem; et propter illos quidem qui adversum
spiritum sanctum pugnant, posteriori tempore a patribus apud
Constantinopolim centum quinquaginta congregatis, de substantia
spiritus traditam doctrinam corroborat, quam illi omnibus notam
fecerunt, non quasi quidem aliquid esset minus in praecedentibus,
inferentes; sed de spiritu sancto intellectum eorum adversus eos qui
dominium eius respuere tentaverunt, Scripturarum testimoniis
declarantes. Et per hunc modum dicendum est, quod processio spiritus
sancti a filio implicite in symbolo Constantinopolitano continetur, in
quantum continetur ibi quod procedit a patre, quia quod de patre
intelligitur, oportet et de filio intelligi, cum in nullo differant,
nisi quia hic est filius et ille pater. Sed propter insurgentes
errores eorum qui spiritum a filio esse negabant, conveniens fuit ut in
symbolo poneretur, non quasi aliquid additum, sed explicite
interpretatum quod implicite continebatur. Sicut si insurgeret
haeresis quae negaret spiritum sanctum esse factorem caeli et terrae,
oporteret hoc explicite poni, cum in praedicto symbolo hoc non dicatur
nisi de patre. Sicut autem posterior synodus potestatem habet
interpretandi symbolum a priore synodo conditum, ac ponendi aliqua ad
eius explanationem, ut ex praedictis patet; ita etiam Romanus
pontifex hoc sua auctoritate potest, cuius auctoritate sola synodus
congregari potest, et a quo sententia synodi confirmatur, et ad ipsum
a synodo appellatur. Quae omnia patent ex gestis Chalcedonensis
synodi. Nec est necessarium quod ad eius expositionem faciendam
universale Concilium congregetur, cum quandoque id fieri prohibeant
bellorum dissidia, sicut in septima synodo legitur, quod Constantinus
Augustus dixit, quod propter imminentia bella universaliter episcopos
congregare non potuit; sed tamen illi qui convenerunt, quaedam dubia
in fide exorta, sequentes sententiam Agathonis Papae,
determinaverunt, scilicet quod in Christo sint duae voluntates et duae
actiones; et similiter patres in Chalcedonensi synodo congregati,
secuti sunt sententiam Leonis Papae, qui determinavit Christum esse
in duabus naturis post incarnationem. Attendi tamen debet, quod ex
determinatione principalium Conciliorum habetur, quod spiritus sanctus
procedit a filio. Suscepit enim Chalcedonensis synodus, sicut in
eius determinatione dicitur, epistolas beati Cyrilli Alexandrinae
Ecclesiae praesulis synodicas ad Nestorium et ad alios per orientem.
In quarum una sic legitur: quoniam ad demonstrationem suae divinitatis
Christus utebatur suo spiritu ad magnas operationes, glorificari se
dicebat ab eo, velut si quispiam dicat eorum qui secundum nos sunt
insita sibi fortitudine vel disciplina, vel de quolibet, quia
glorificabunt me. Sic enim et est in subsistentia spiritus speciali,
vel certe intelligitur per se, secundum quod spiritus est et non
filius; sed tamen non est alienus ab eo: spiritus enim veritatis
nominatur, et est spiritus veritatis, et profluit ab eo, sicut
denique et ex Deo patre. Nec obstat quod dicit: profluit, et non
procedit; quia sicut ex praedictis patet, hoc verbum procedit, est
communissimum eorum quae ad originem spectant. Unde quidquid emittitur
vel profluit vel quocumque modo exoritur, ex hoc sequitur quod
procedat. Habetur etiam in determinatione quinti Concilii
Constantinopolitani: sequimur per omnia sanctos patres et doctores
Ecclesiae, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium
theologum, et Gregorium Nicaenum, Ambrosium, Augustinum,
Theophilum, Ioannem Constantinopolitanum, Gulielmum, Leonem,
Proculum; et suscipimus omnia quae de recta fide ad condemnationem
haereticorum exposuerunt. Patet autem quia a pluribus horum in
doctrina fidei traditum est, quod spiritus sanctus procedit a filio; a
nullo vero eorum invenitur esse negatum. Unde non est contra
Concilia, sed eis consonum, quod spiritus sanctus procedere dicatur a
filio.
Ad decimumquartum dicendum, quod licet hoc huius multipliciter
dicatur, tamen in divinis hoc intelligi non potest nisi secundum
habitudinem originis. Circa missionem vero sciendum est, quod in hoc
omnes doctores conveniunt, quod persona non mittitur nisi quae ab alio
est; unde patri, qui a nullo est, penitus non convenit mitti. Sed
quantum ad personam a qua fit missio, diversa est doctorum
sententia:- Athanasius autem et quidam alii dicunt, quod nulla
persona mittitur temporaliter nisi ab illa a qua est aeternaliter,
sicut filius mittitur temporaliter a patre, a quo ab aeterno
processit; et secundum hoc infallibiliter concludi potest, si spiritus
sanctus a filio mittitur, quod aeternaliter ab eo existat. Quod vero
dicitur filius a spiritu sancto mitti, intelligendum est de filio
secundum humanam naturam, qui a spiritu sancto missus est ad
praedicandum; unde significanter dicitur Isai. LXI, 1: ad
evangelizandum pauperibus misit me; et sic exponit Ambrosius in libro
de spiritu sancto, licet Hilarius hoc exponat, ut per spiritum
intelligatur pater, secundum quod spiritus aeternaliter sumitur in
divinis.- Augustinus vero ponit quod persona procedens temporaliter
mittatur ab ea etiam a qua aeternaliter non procedit. Nam cum missio
divinae personae intelligatur secundum aliquem effectum in creatura,
quae est a tota Trinitate, persona missa a tota Trinitate mittitur;
ut in missione non intelligatur auctoritas mittentis ad personam quae
mittitur, sed causalitas ad effectum, secundum quem dicitur mitti
persona. Non autem excluditur ratio probans spiritum sanctum a filio
procedere per distinctionem ipsorum, per hoc quod proprietatibus
distinguuntur; quia proprietates illae relativae sunt, et distinguere
non possunt nisi ad invicem opponantur, sicut ex dictis patet.
Ad decimumquintum dicendum, quod licet spiritus sanctus sit a duobus,
non tamen est compositus, quia illi duo, scilicet pater et filius,
sunt per essentiam unum.
Ad decimumsextum dicendum, quod philosophus attribuit principiis non
esse ab alio, in quantum sunt prima. Principium autem primum, est
principium non de principio, quod est pater.
Ad decimumseptimum dicendum, quod licet voluntas moveat intellectum ad
aliquid intelligendum, non tamen voluntas aliquid velle potest, nisi
sit praeintellectum; unde cum non sit procedere in infinitum, oportet
devenire ad hoc quod intellectus aliquid intelligit naturaliter non ex
imperio voluntatis. Filius autem procedit a patre naturaliter; unde
quamvis procedat per modum intellectus, non sequitur quod sit a spiritu
sancto, sed e converso.
Ad decimumoctavum dicendum, quod spiritus sanctus potest dici
quiescere in filio tripliciter: uno modo secundum humanam naturam,
secundum illud Is., XI, 1: egredietur virga de radice Iesse,
et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus
domini. Alio modo, ut intelligatur spiritus in filio requiescere,
quia virtus spirativa a patre datur filio, et ultra non protenditur.
Tertio modo secundum quod amor dicitur requiescere in amato, in quo
quietatur amantis affectus. Nullo autem istorum modorum excluditur
processio spiritus sancti a filio.
Ad decimumnonum dicendum, quod non repugnat simplicitati spiritus
sancti, quod procedit a duobus, scilicet patre et filio, cum sint per
essentiam unum.
Ad vicesimum dicendum, quod eadem est perfectio patris et filii: unde
per hoc quod spiritus sanctus procedit a patre perfecte, non excluditur
quin procedat a filio; alioquin sequeretur quod creatura non creetur a
filio cum perfecte creetur a patre.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod unitas essentiae non inducit
confusionem personarum; unde ex unitate essentiae non possunt concludi
illa quae repugnant distinctioni relativae; et sic ex hoc quod pater et
spiritus sanctus sunt unum, non potest concludi quod filius sit a
spiritu sancto, licet filius sit a patre: quia spiritus sanctus est ab
eo; et iterum quia sequeretur quod spiritus sanctus esset pater, cum
nihil aliud sit esse patrem quam habere filium de se procedentem.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod splendor est a radio, cum nihil
aliud sit quam reverberatio radii ad corpus clarum; et tamen splendor
filio attribuitur, Heb. I, 3: cum sit splendor gloriae.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod calor est a splendore: nam corpora
caelestia in istis inferioribus per suos radios causant calorem.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod positio Nestorianorum fuit quod
spiritus sanctus non sit a filio; unde in quodam symbolo
Nestorianorum, condemnato in I Ephesina synodo, dicitur sic:
spiritum sanctum neque filium putamus, neque per filium essentiam
accepisse. Propter quod Cyrillus contra Nestorium, in epistola
praedicta, posuit spiritum sanctum esse a filio. Theodorus vero, in
quadam epistola ad Ioannem Antiochenum sic dicit: spiritus sanctus
non ex filio aut per filium habens substantiam, sed procedens quidem a
patre; spiritus vero filii, eo quod et ei consubstantialis sit,
nominatus. Haec autem verba Theodorus praedictus imponit Cyrillo,
tamquam ab eo sint dicta in epistola quam ad Ioannem Antiochenum
scripsit, licet in illa epistola hoc non legatur; sed dicitur ibi
sic: spiritus Dei patris procedit quidem ex ipso, est autem et a
filio non alienus secundum unius essentiae rationem. Hanc autem
Theodori sententiam secutus est postmodum Damascenus, quamvis dogmata
eiusdem Theodori sint in quinta synodo condemnata. Unde in hoc non
est standum sententiae Damasceni.
|
|