|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Richardus de sancto Victore, quod personae secundum
originem differunt, quod unus originem habet, alter origine caret:
vel si originem habet, tamen origo unius differt ab origine alterius.
Sed alia est origo spiritus sancti, alia est origo filii: nam
spiritus sanctus procedit quasi spiratus, filius autem quasi genitus.
Ergo spiritus sanctus personaliter differt a filio, etiam si ab eo non
procederet, propter originem diversam.
2. Item, Anselmus dicit: habet utique a patre esse filius ac
spiritus sanctus, sed diversimode; quia alter nascendo, alter
procedendo, ut alii per hoc sint ad invicem; et postea subdit: nam si
per aliud non essent plures filius et spiritus sanctus, per hoc solum
essent diversi. Ergo etsi spiritus sanctus a filio non procederet,
tamen remaneret personaliter distinctus a filio propter diversum
originis modum.
3. Item, in divinis personae distinguuntur propter hoc quod una est
ab alia secundum aliquem originis modum. Sed secundum unum originis
modum una persona in divinis procedit. Ergo si sunt duo modi
originis, erunt duae personae procedentes, etiam si una ab altera non
procedat. Constat autem quod secundum alium modum originis procedit
filius a patre, et secundum alium spiritus sanctus. Ergo filius et
spiritus sanctus personaliter ab invicem distinguuntur, etiam dato quod
unus ab alio non procedat.
4. Item, impossibile est quod aliqua hypostasis secundum unam
naturam pluribus processionibus procedat, quia hypostasis per id quod
procedit, naturam accipit; unde filius habet duas nativitates secundum
duas naturas. Sed in divinis sunt duae processiones, una quae est per
modum nativitatis, alia quae est per modum spirationis. Impossibile
est ergo quod una et eadem persona his duabus processionibus procedat.
Necessarium est ergo quod sint duae personae distinctae, quae his
duabus processionibus procedant. Ergo spiritus sanctus remanet
personaliter distinctus a filio, etiam si ab eo non procedat.
5. Item relationes aeternae in divinis non sunt accidentes neque
assistentes, sed subsistentes personae. Illud ergo ad quod sequitur
pluralitas relationum in divinis, sufficit ad personarum
distinctionem. Sed diversitas actionum secundum speciem sufficit ad
diversas relationes; ex hac enim actione quae est gubernatio,
consequitur relatio dominii; ex illa vero actione quae est generatio,
sequitur alia relatio, quae est paternitas: sicut etiam ad diversas
quantitates secundum speciem consequuntur diversae relationes; ad
binarium enim consequitur relatio dupli, et ad ternarium relatio
tripli. Processiones autem in divinis significantur per modum
actionum. Si ergo sunt duae processiones, oportet quod sint duae
relationes consequentes processiones. Ergo oportet quod sint duae
personae; et sic idem quod prius.
6. Item, processio perfectius invenitur in divinis quam in rebus
creatis: unde apostolus ad Ephes. III, 15, dicit, quod ex
patre caelesti omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. In
rebus autem creatis processio sufficit ad distinguendum supposita
procedentia: nam alia processione sive nativitate alius homo nascitur.
Ergo in divinis processionis differentia sufficit ad distinguendum
personas divinas, scilicet filium et spiritum sanctum.
7. Item, non est idem procedere per modum naturae quod procedere per
modum amoris. Sed nomine filii designatur persona procedens per modum
naturae: nomine autem spiritus sancti designatur persona procedens per
modum amoris. Ergo spiritus sanctus distinguetur a filio, etiam si ab
ipso non procedat per solam processionis differentiam.
8. Item, in patre invenitur activa generatio et activa spiratio.
Sed generare et spirare, in divinis distinguunt personas. Ergo sicut
filius est a patre ut persona distincta per hoc quod a patre generatur;
ita spiritus sanctus est a patre ut persona distincta, per hoc quod a
patre spiratur. Sic ergo sunt tres personae in divinis, etiam si
spiritus sanctus a filio non procedat.
9. Item, Anselmus in Lib. de processione spiritus sancti,
dicit, quod spiritus sanctus ita perfecte est a patre sicut a patre et
filio. Sed a patre et a filio est sicut distinctus ab utroque. Ergo
si a patre solo esset, remaneret ab utroque distinctus.
10. Item, pater est sufficiens et perfectum principium. Perfectum
autem principium alicuius non indiget alio ad perfecte producendum id
cuius est principium. Ergo pater non indiget filio ad hoc quod
producat tertiam personam, scilicet spiritum sanctum: ergo dato quod
spiritus sanctus non procederet a filio, adhuc essent tres personae
distinctae in divinis.
11. Item, remoto posteriori non removetur de necessitate prius;
sicut remoto homine non removetur animal. De personis autem divinis
tria dicuntur, scilicet processio, communio et germanitas. Ratio
autem processionis praecedit rationem communionis et etiam rationem
germanitatis. In divinis autem non esset communio vel germanitas,
nisi esset pluralitas personarum, quae per processionem
multiplicantur. Ergo, remota communione et germanitate in divinis,
adhuc remanet processio. Licet ergo patris et filii non sit communio
ad spirandum spiritum sanctum, neque sit germanitas spiritus sancti ad
filium in hoc quod ab ipso procedat, adhuc remanet processio spiritus
sancti a patre; et ita remanent tres personae distinctae, scilicet
duae procedentes, et una a qua procedit.
12. Item, in divinis dicuntur proprietates, relationes et
notiones. Ratio autem proprietatis prius est quam ratio relationis vel
notionis, quia prius est intelligere personas constitutas
proprietatibus personalibus quam quod ad invicem referantur vel
innotescant. Remotis etiam relationibus, adhuc remanent proprietates
constituentes personas. Ergo quamvis spiritus sanctus non referatur ad
filium ut ab eo existens, adhuc tamen filius et spiritus sanctus erunt
personae distinctae per suas proprietates.
13. Item, filiatio est proprietas filii constituens personam
ipsius; processio autem est proprietas spiritus sancti, eius personam
constituens. Filiatio autem non est processio, nec ei opponitur
relative. Ergo remota omni relatione spiritus sancti ad filium, adhuc
remanebunt filius et spiritus sanctus personae distinctae.
14. Item, multi posuerunt spiritum sanctum a filio non procedere,
qui tamen tres personas in divinis posuerunt, sicut patet de Graecis.
Ergo quamvis spiritus sanctus a filio non procedat, adhuc remanet a
filio distinctus.
15. Item, Damascenus dicit: spiritum sanctum ex patre dicimus
procedere; non autem ex filio, sed spiritum filii nominamus. Ergo
quamvis a filio non procedat, adhuc remanet quod sit spiritus filii;
et ita remanet quod sit ab eo distinctus.
16. Item, sancti Graeci loquentes de filio et spiritu sancto
secundum similitudinem corporalium, dicunt esse sicut duos radios
paternae claritatis, et sicut duos rivos fontis divinitatis qui est in
patre, et sicut duos flores paternae naturae. Sed radii, rivi et
flores distinguuntur ab invicem, etiam si unus ab altero non sit.
Ergo et filius et spiritus sanctus distinguuntur ab invicem.
1. Sed contra. Boetius dicit, quod in divinis sola relatio
multiplicat Trinitatem. Sed, si spiritus sanctus non procedit a
filio, non erit aliqua relatio spiritus sancti ad filium. Ergo non
distinguetur secundum numerum personae ab eo.
2. Item, Anselmus dicit, quod pater et filius in omnibus unum
sunt, nisi in his in quibus distinguit inter eos relationis oppositio;
et hoc propter essentiae unitatem. Sed similiter est una essentia
filii et spiritus sancti. Ergo in omnibus unum sunt, nisi in his in
quibus dividit inter eos relationis oppositio. Sed si spiritus sanctus
non sit a filio, nullo modo dividit inter eos relationis oppositio.
Ergo nullo modo erunt distincti ab invicem.
3. Item, Richardus de sancto Victore dicit, quod non potest esse
in Trinitate nisi una sola persona quae sit ab una persona tantum. Si
autem spiritus sanctus non sit a filio; sicut filius est ab una persona
sola, scilicet a patre, ita et spiritus sanctus. Ergo et filius et
spiritus sanctus erunt una sola persona.
4. Item, dicit, quod non potest in divinis esse nisi unus solus qui
de se procedentem non habeat. Si autem spiritus sanctus a filio non
procedit; sicut spiritus sanctus non habet de se procedentem, ita nec
filius habebit. Ergo filius et spiritus sanctus erunt unus solus.
5. Item, ubicumque personae per relationes distinguuntur, oportet
referri quod personaliter distinguitur. In divinis autem personae per
relationes distinguuntur: non enim possunt per aliquod absolutum
distingui. Ergo quod non refertur, non distinguitur. Sed si
spiritus sanctus non procedit a filio, non refertur ad ipsum. Ergo
non distinguitur personaliter ab eo.
6. Item, unum oppositorum non distinguit id cui inest, nisi ab eo
in quo est reliquum oppositum; sicut per albedinem non distinguitur
aliquid nisi ab eo in quo est nigredo. Ergo et relatio non distinguit
id in quo est nisi ab eo in quo est opposita relatio. Propria autem
relatio spiritus sancti, per quam personaliter distinguitur, est
processio. Non ergo personaliter distinguitur nisi ab eo in quo est
opposita relatio, quae est activa spiratio; quae non est in filio, si
spiritus sanctus non sit a filio. Ergo si spiritus sanctus non sit a
filio, non distinguitur personaliter ab eo.
7. Item, ad relationem pertinentia in divinis sunt duo in communi,
a quo alius, et qui ab alio. Sed a quo alius non distinguitur
personaliter per diversum modum originis: nam eadem persona patris est
a qua est filius per generationem et spiritus sanctus per processionem.
Ergo nec qui est ab alio per spirationem, scilicet spiritus sanctus,
distinguitur ab eo qui est ab alio per generationem, scilicet a filio.
8. Item, Richardus, assignans differentiam inter duas processiones
filii et spiritus sancti, dicit: communio maiestatis fuit, ut sic
dicam, causa originis unius, scilicet filii; communio amoris fuit
causa originis alterius; scilicet spiritus sancti. Non esset autem
processio spiritus sancti ex communione amoris, nisi pater et filius
mutuo se amarent, et sic spiritus sanctus ab eis procederet. Ergo si
spiritus sanctus a filio non procederet, non esset differentia inter
processionem spiritus sancti et generationem filii, et sic neque
personaliter spiritus sanctus esset a filio distinctus.
Respondeo. Dicendum quod, si quis recte consideret dicta
Graecorum, inveniet quod a nobis magis differunt in verbis quam in
sensu. Non enim concedunt spiritum sanctum a filio procedere, vel
propter ignorantiam vel proterviam seu calumniam, vel propter
quamcumque aliam causam; concedunt tamen spiritum sanctum esse spiritum
filii, et esse a patre per filium: quod non posset dici, si processio
spiritus sancti omnino esset a filio absoluta. Unde datur intelligi
quod etiam ipsi Graeci processionem spiritus sancti aliquem ordinem ad
filium habere intelligunt. Dico autem, quod si spiritus sanctus non
sit a filio, nec aliquo modo filius sit principium processionis
spiritus sancti, impossibile est quod spiritus sanctus a filio
personaliter distinguatur, et etiam impossibile est quod processio
spiritus sancti differat a filii generatione. Quod quidem manifestum
est, si quis consideret ea ex quibus aliqui divinarum personarum
distinctionem manifestant. Loquuntur enim quidam de distinctione
personarum secundum relationes; alii vero secundum modos originis;
quidam autem per comparationem ad essentialia attributa. Si ergo
consideremus modum distinguendi personas per relationes, manifeste
apparet quod spiritus sanctus personaliter a filio distingui non
potest, si ab eo non procedat: primo quidem, quia distinctio
aliquorum ab invicem non proprie potest esse nisi vel propter divisionem
materialem seu quantitativam, vel propter divisionem formalem.
Distinctio autem secundum materialem et quantitativam divisionem,
invenitur in corporalibus rebus, in quibus eiusdem speciei sunt
individua plura ex eo quod forma speciei in diversis partibus materiae
secundum quantitatem divisionis invenitur: unde et si aliquod est
individuum quod constat ex tota materia, in qua possibile est esse
formam speciei, impossibile est quod illius speciei sint individua
plura, sicut probat Aristoteles de mundo, in principio caeli et
mundi. Hunc autem modum distinctionis omnino oportet a divinis
removeri, cum in Deo non sit materia nec quantitas corporalis.
Distinctio autem aliquorum habentium unam naturam saltem generis, per
divisionem formalem esse non potest nisi ratione alicuius oppositionis.
Unde invenimus quod cuiuslibet generis differentiae sunt oppositae.
Et ideo in natura divina non potest nec esse nec intelligi aliqua
distinctio, cum sit una non solum genere sed numero, nisi per aliquam
oppositionem. Unde cum personae distinguantur in divinis, oportet
quod hoc sit per aliquam oppositionem relativam, quia alia oppositio in
divinis esse non potest: et hoc satis manifeste apparet. Nam
quantumcumque aliqua dividantur secundum rationem diversam, sicut
essentialia attributa, non distinguunt personas quia ad invicem non
opponuntur. Sic etiam plures notiones inveniuntur in una persona
divina, propter hoc quod oppositionem ad invicem non habent, sicut in
patre: scilicet innascibilitas, paternitas, et spiratio activa. Ibi
enim primo invenitur distinctio ubi primo occurrit oppositio relativa,
sicut in hoc quod est esse patrem et filium. Ubi ergo non est
oppositio relativa in divinis, non potest esse realis distinctio, quae
est distinctio personalis. Si autem spiritus sanctus non procedit a
filio, non erit oppositio aliqua inter filium et spiritum sanctum, et
ita non distinguetur personaliter spiritus sanctus a filio. Nec potest
dici, quod ad talem distinctionem faciendam sufficiat oppositio
affirmationis et negationis; quia talis oppositio sequitur
distinctionem, non autem distinctionem causat, cum existens ab altero
distinguatur per aliquid sibi inhaerens substantialiter vel
accidentaliter; quod autem hoc non sit hoc, sequitur ex hoc quod
distincta sunt. Similiter etiam patet quod veritas cuiuslibet
negativae in existentibus supra veritatem affirmativae fundatur: sicut
veritas huius negativae Aethiops non est albus, fundatur supra
veritatem huius affirmativae Aethiops est niger. Et ideo oportet
omnem differentiam quae est per oppositionem affirmationis et
negationis, reduci in differentiam alicuius affirmativae oppositionis.
Unde non potest esse prima distinctionis ratio inter filium et spiritum
sanctum ex hoc quod filius est genitus, non spiratus; alius spiratus,
non genitus nisi praeintelligatur distinctio inter generationem et
spirationem, et inter filium et spiritum sanctum, per aliquam
oppositionem duarum affirmationum. Secundo, quia, secundum
Augustinum, in divinis quod dicitur absolute, est commune tribus
personis. Unde relinquitur quod divinarum personarum distinctio esse
non possit nisi secundum id quod ad aliquid dicitur; haec enim duo
praedicamenta sunt in divinis. Prima autem distinctio quae in divinis
secundum relationem invenitur, est per haec duo, a quo alius, et qui
a nullo. Si autem alterum eorum subdistinguendum est, scilicet quod
est ab alio, oportet quod subdistinguatur per ea quae sunt eiusdem
rationis. Ut enim philosophus docet, si quis in subdividendo utatur
his quae sunt per accidens et non per se, non rectum divisionis ordinem
sequitur; sicut si diceretur: animalium aliud est rationale aliud
irrationale; irrationalium vero aliud album, aliud nigrum; non esset
recta divisio, quia cum ex his quae sunt per accidens, non fiat unum
simpliciter, ultima species, ex differentiis multis constituta, non
esset unum simpliciter. Oportet ergo, si in divinis qui est ab alio
distinguatur vel subdividatur, quod hoc sit per differentias eiusdem
rationis, ut videlicet eorum quae sunt ab alio, unus eorum ab eorum
altero sit; et hoc importat differentia processionum, quae
significatur cum dicitur quod unus procedit per generationem, alius per
spirationem. Unde Richardus hoc modo distinguit procedentem ab alio,
quod unus habeat alium de se procedentem, alius vero non. Tertio,
quia cum in patre sint duae relationes, scilicet paternitas et activa
spiratio, sola paternitas constituit personam patris: unde dicitur
proprietas sive relatio personalis; spiratio vero activa est relatio
personae non personalis, quasi personae iam constitutae superveniens.
Ex quo patet quod generatio activa, sive paternitas, secundum ordinem
intelligendi, praesupponitur ad spirationem. Oportet ergo quod
similiter filiatio, quae paternitati per oppositionem respondet,
secundum aliquem ordinem praesupponatur ad spirationem passivam, quae
est processio spiritus sancti. Aut ergo ita quod spiratio passiva
intelligatur supervenire filiationi in eadem persona, sicut spiratio
activa paternitati: et sic erit in eadem persona spirati et nati,
sicut generantis et spirantis; aut oportet quod aliquem alium ordinem
habeat filiatio ad spirationem passivam. Non est autem ordo in divinis
nisi naturae, secundum quod aliquis est ab aliquo, ut dicit
Augustinus. Unde relinquitur quod vel sit una persona filii et
spiritus sancti spirati, vel quod spiritus sanctus sit a filio. Si
quis autem distinctionem divinarum personarum per ipsam originem
consideret, non per relationes originis, idem sequitur; sicut ex his
quae dicentur apparebit. Primo quidem, quia si quis proprietatem
divinae naturae consideret, impossibile est in Deo esse pluralitatem
personarum nisi per hoc quod una ab alia oriatur, nullo autem modo per
hoc quod duae oriuntur ab una. Quod patet, si quis consideret
qualiter in diversis rebus distinctio invenitur. In rebus enim
materialibus, in quibus possibile est fieri multiplicationem per
divisionem materiae et quantitatis, ut dictum est, possibile est duo
individua unius speciei ex aequo se habere, sicut et duae partes
quantitatis ex aequo se habent; ubi autem invenitur prima differentia
secundum formam, ibi impossibile est quod aliquo duo se habeant ex
aequo. Ut enim philosophus dicit, formae rerum sunt sicut numeri, in
quibus variantur species per unitatis additionem vel subtractionem: et
formales rerum differentiae consistunt in quodam perfectionis ordine.
Nam planta specie differt a lapide in hoc quod superaddit vitam;
animal vero brutum a planta in hoc quod superaddit sensum: homo vero a
bruto in hoc quod superaddit rationem. Et ideo in rebus
immaterialibus, in quibus non potest esse multiplicatio secundum
divisionem materiae, impossibile est quod sit pluralitas nisi cum
ordine quodam. In substantiis quidem immaterialibus creatis est ordo
perfectionis, secundum quod unus Angelus est perfectioris naturae quam
alius. Et quia quidam philosophi crediderunt quod omnis natura
imperfecta crearetur a perfectiori, ideo dixerunt quod in substantiis
separatis non potest esse multiplicatio nisi per causam et causatum:
quod tamen recta fides non tenet, quia credimus, ex ordine divinae
sapientiae, differentes ordines substantiarum immaterialium productos
esse. Cum autem in divinis non possit esse ordo perfectionis, ut
Ariani posuerunt,- dicentes patrem filio esse maiorem, et utrumque
spiritu sancto,- relinquitur quod pluralitas in divinis personis esse
non potest nec intelligi nisi secundum ordinem originis solum, ut
scilicet filius sit a patre, et spiritus sanctus a filio. Si enim
spiritus sanctus non esset a filio, ex aequo respiceret patrem quantum
ad originem; unde vel non essent duae personae; vel esset ordo inter
eos perfectionis secundum Arianos; vel esset inter eos materialis
divisio; quod est impossibile. Et hanc rationem sequens Hilarius
dicit, quod ponere in divinis duos ingenitos, id est non ab aliquo
existentes, est ponere duos deos; quia si non sit multiplicatio per
originis ordinem, oportet quod sit per ordinem naturarum. Et ideo
eadem est ratio, si inter filium et spiritum sanctum originis ordo non
ponatur. Secundo, quia quod procedit ab uno naturaliter, oportet
esse unum: natura enim semper ad unum se habet; sed quae procedunt ab
aliquo per voluntatem operantem, possunt esse plura, licet sint ab
uno: sicut ab uno Deo diversae creaturae processerunt secundum
voluntatem ipsius. Constat autem quod filius procedit a patre
naturaliter et non per voluntatem, ut Ariani dixerunt; et hoc ideo
quia Hilarius dicit: quod naturaliter procedit ab aliquo, est tale
quale est ipsum a quo procedit; quod autem procedit ab aliquo secundum
voluntatem agentem, non est tale quale est illud a quo procedit, sed
quale vult esse illud. Filius autem talis est qualis est pater;
creaturae vero sunt tales quales Deus voluit eas esse. Unde filius
est a patre naturaliter, creaturae autem ab eo per voluntatem.
Similiter autem et spiritus sanctus talis est qualis est pater; non
enim est creatura, ut Arius et Macedonius dixerunt. Unde oportet
quod naturaliter a patre procedat; propter quod dicitur ab Athanasio
et aliis sanctis esse naturalis spiritus patris et filii. Impossibile
est ergo quod filius et spiritus sanctus procedant a patre nisi hoc modo
quod a solo patre procedit unus solus, scilicet filius; et a patre et
filio, in quantum unum sunt, unus spiritus sanctus. Tertio, quia,
sicut Richardus probat, impossibile est quod in divinis sit mediata
processio. Cum enim quaelibet divina persona sit in alia, oportet
quod quaelibet divina persona immediate ad aliam ordinetur. Si autem
filius et spiritus sanctus essent a patre absque hoc quod spiritus
sanctus esset a filio, spiritus sancti ad filium non esset immediatus
ordo: non enim ordinaretur ad invicem nisi mediante uno a quo
existerent, sicut duo fratres ab uno patre geniti. Unde impossibile
est quod filius et spiritus sanctus hoc modo sint a patre, sicut duae
personae distinctae, quod unus eorum non sit ab alio. Si vero aliquis
consideret distinctionem personarum per ordinem ad attributa
essentialia, patet etiam quod idem sequitur. Primo quidem, quia
secundum hoc dicitur, quod filius procedit per modum naturae, spiritus
autem sanctus per modum voluntatis. Nam semper processio naturae est
principium et origo cuiuslibet alterius processionis; omnia enim quae
per artem et voluntatem vel intellectum fiunt, procedunt ab his quae
secundum naturam sunt. Et ideo Richardus dicit, quod inter omnes
procedendi modos constat primum locum tenere et ceteris principaliorem
esse illum modum procedendi qui est filii a patre. Nam nisi iste
praecesserit, ceterorum nullus existendi locum habebit omnino.
Secundo manifestum est si dicatur, quod filius procedit processione
intellectuali ut verbum, spiritus autem sanctus processione voluntatis
ut amor. Non enim potest esse nec intelligi quod amor sit alicuius
quod non est in intellectu praeconceptum: unde quilibet amor est ab
aliquo verbo, loquendo de amore in intellectuali natura. Tertio idem
apparet, si spiritum sanctum dicamus esse vivificum quoddam spiramen
divinitatis, ut dicit Athanasius. Omnis enim motus et actio vitae
ordinatur per intellectum, nisi ex imperfectione naturae contrarium
accidat. Unde ex omnibus supradictis datur intelligi, quod nec
spiritus sanctus esset alius a filio si ab eo non procederet, nec
spiratio esset aliud a generatione.
Ad primum ergo dicendum, quod spiritus sanctus distinguitur
substantialiter a filio in hoc quod origo unius differt ab origine
alterius; sed ipsa differentia originis est per hoc quod filius est a
patre solo, spiritus autem sanctus a patre et filio. Quod patet per
Richardum de sancto Victore qui in II de Trin. dicit: notandum,
quod huiusmodi differentia proprietatum in solo consistit numero
producentium; nam prima earum habet esse a nulla alia, altera ab una
sola, tertia vero a gemina.
Ad secundum dicendum, quod id quod dicit Anselmus, quod filius et
spiritus sanctus per hoc solum ad invicem distinguuntur quod diverso
modo procedunt, est omnino verum; sed, sicut ostensum est, diverso
modo procedere non possent, nisi spiritus sanctus a filio esset; unde
remoto quod spiritus sanctus non sit a filio, omnino distinctio
spiritus sancti removetur a filio. Est autem intentio Anselmi prius
ponere ea in quibus nos convenimus cum negantibus spiritum sanctum a
filio esse, qui tamen spiritum sanctum a filio dicunt distingui. Unde
verba praedicta Anselmi inducta sunt magis ut disputativa suppositio
quam veritatis definitio.
Ad tertium dicendum, quod bene sequitur si sunt duo modi originis in
divinis, quod sunt duae personae procedentes; sed duo modi originis
esse non possunt nisi per hoc quod spiritus sanctus procedit a filio,
ut ostensum est.
Et similiter dicendum ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod non oportet quod tot sint personae
subsistentes in divinis, quot sunt relationes: nam in una persona
patris sunt duae relationes, scilicet paternitas, per quam refertur ad
filium, et communis spiratio, per quam refertur ad spiritum sanctum:
paternitatis enim relatio constituit personam subsistentem; sed relatio
communis spirationis non est proprietas personam constituens, sed
relatio personae subsistenti inhaerens. Unde non sequitur, si ex
generatione et processione consequuntur duae relationes, quod propter
hoc sint tantum duae personae subsistentes. Potest etiam responderi,
quod non sunt duae processiones nisi unus procedentium sit ab alio, ut
dictum est.
Et per hoc patet solutio ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod illud quod procedit per modum amoris,
oportet quod procedat ab eo quod procedit per modum naturae, ut ex
dictis patet.
Ad octavum dicendum, quod spiratio distinguit spiritum sanctum a
spirante, sicut generatio generatum a generante; non tamen ex hoc
sequitur quod spiratus a generato distinguatur, cum et spirans et
generans sint idem. Nec propter hoc quod idem non potest duabus
processionibus diversis procedere: sed processiones in divinis non
possunt esse diversae, nisi per hoc quod unus procedentium est ab
alio, ut ostensum est.
Ad nonum dicendum, quod spiritus sanctus ita perfecte est a patre,
sicut a patre et filio; non tamen propter hoc quod est a patre, a
filio distinguitur, sed propter hoc quod est a filio.
Ad decimum dicendum, quod pater est sufficiens principium spiritus
sancti, nec indiget alio principio ad spirationem spiritus sancti;
filius enim non est aliud principium spiritus sancti a patre, sed unum
principium cum ipso.
Ad undecimum dicendum, quod licet processio sit prius per intellectum
quam communio, sicut commune quam proprium, tamen talis processio,-
scilicet spiritus sancti, qui procedit quasi amor et communio et nexus
patris et filii,- non est prius secundum intellectum quam communio.
Unde non oportet quod, remota communione, remaneat processio; sicut
animal est prius secundum rationem quam homo, non autem animal
rationale.
Ad duodecimum dicendum, quod eaedem secundum rem in divinis sunt
proprietates et relationes et notiones; nisi quod proprietates sunt
solum tres, scilicet paternitas, filiatio et processio. Relationes
autem sunt quatuor, addita praedictis proprietatibus tribus communi
spiratione, quae relatio quidem est, non tamen proprietas, quia non
uni personae convenit, sed duabus. Notiones vero sunt quinque,
addita innascibilitate; quae non est relatio, sed notio, quia per eam
pater innotescit; est etiam proprietas, quia convenit soli patri; non
tamen proprietas personalis, quia non constituit personam patris.
Quantum ergo ad rem, ordinem habere non possunt proprietates,
relationes et notiones, cum idem sub tribus contineatur. Si autem
eorum ordo quantum ad proprias rationes requiratur, tunc notio prior
est relatione secundum ordinem quo aliquid dicitur prius quoad nos;
relatio autem et proprietas secundum ordinem quo aliquid prius est
secundum rem. Si autem relationis et proprietatis ordinem requiramus,
in rebus creatis non est eorum ordinem assignare. Nam aliqua
proprietas est relatio, sed non omnis; similiter et aliqua relatio est
proprietas, sed non omnis. Si tamen proprietas ab aliquo absoluto
sumatur, sic proprietas primum est eo ordine quo absolutum est prius
relato. In divinis autem personis oportet quod relationis ratio
rationem proprietatis praecedat; nam cum proprium sit quod uni soli
convenit, ratio proprietatis distinctionem praesupponit. In divinis
autem non potest esse aliquid distinctum, nisi per hoc quod est ad
aliquid. Unde relatio, quae est distinctionis principium in divinis,
secundum rationem prior est proprietate. Sciendum tamen est, quod
neque proprietas neque relatio, secundum quod huiusmodi, habent
rationem constituendi personam. Nam cum persona sit rationalis naturae
individua substantia, id quod est extra substantiam, personam
constituere non potest; unde in rebus creatis proprietates et
relationes non sunt constituentes, sed magis advenientes constitutis
personis. In divinis autem ipsa relatio, quae est etiam proprietas,
est divina essentia; et ex hoc habet quod id quod per eam constitutum
est, sit persona: nisi enim paternitas esset divina essentia,
nullatenus hoc nomen pater significaret personam, sed solum accidens
relativum personae, sicut patet in personis humanis. Paternitas
ergo, in quantum est divina essentia, constituit hypostasim
subsistentem in divina natura; in quantum vero est relatio,
distinguit; in quantum vero est proprietas, convenit uni personae, et
non alii; in quantum vero est notio, est principium innotescendi
personam. Sic ergo secundum ordinem intellectus, primum est quod sit
personam constituens; secundum quod sit distinguens; tertium quod sit
proprietas; quartum quod sit notio.
Ad decimumtertium dicendum est, quod licet filiatio non opponatur
relative processioni, tamen procedens opponitur relative filio; et per
hoc processio a filiatione distinguitur.
Ad decimumquartum dicendum, quod licet Graeci non confiteantur
spiritum sanctum a filio procedere, confitentur tamen filium esse
aliquo modo principium originis spiritus sancti; quod patet ex hoc quod
dicunt spiritum sanctum a patre esse per filium, et spiritum sanctum
esse filii. Nihilominus tamen aliquid implicite contradictionem
implicat, quod nihil prohibet ab alio explicite nesciente concedi; et
sic aliquis non intelligens potest dicere, spiritum sanctum non esse a
filio, licet a filio sit distinctus.
Ad decimumquintum dicendum, quod in hoc quod Damascenus spiritum
sanctum esse filii confitetur, dat intelligere quod origo spiritus
sancti aliquo modo sit a filio.
Ad decimumsextum dicendum, quod spiritus sanctus et filius dicuntur
esse duo rivi in quantum procedunt ambo a patre; dicitur tamen et a
Graecorum doctoribus, quod filius sit fons spiritus sancti, sed quod
spiritus sanctus non est a filio; et idem potest dici de aliis
similitudinibus.
|
|