|
Nota quod quoddam potest esse licet non sit, quoddam vero est. Illud
quod potest esse dicitur esse potentia; illud quod iam est, dicitur
esse actu. Sed duplex est esse: scilicet esse essentiale rei, sive
substantiale ut hominem esse, et hoc est esse simpliciter. Est autem
aliud esse accidentale, ut hominem esse album, et hoc est esse
aliquid. Ad utrumque esse est aliquid in potentia. Aliquid enim est
in potentia ut sit homo, ut sperma et sanguis menstruus; aliquid est
in potentia ut sit album, ut homo. Tam illud quod est in potentia ad
esse substantiale, quam illud quod est in potentia ad esse
accidentale, potest dici materia, sicut sperma hominis, et homo
albedinis. Sed in hoc differt: quia materia quae est in potentia ad
esse substantiale, dicitur materia ex qua; quae autem est in potentia
ad esse accidentale, dicitur materia in qua. Item, proprie
loquendo, quod est in potentia ad esse accidentale dicitur subiectum,
quod vero est in potentia ad esse substantiale, dicitur proprie
materia. Quod autem illud quod est in potentia ad esse accidentale
dicatur subiectum, signum est quia; dicuntur esse accidentia in
subiecto, non autem quod forma substantialis sit in subiecto. Et
secundum hoc differt materia a subiecto: quia subiectum est quod non
habet esse ex eo quod advenit, sed per se habet esse completum, sicut
homo non habet esse ab albedine. Sed materia habet esse ex eo quod ei
advenit, quia de se habet esse incompletum. Unde, simpliciter
loquendo, forma dat esse materiae, sed subiectum accidenti, licet
aliquando unum sumatur pro altero scilicet materia pro subiecto, et e
converso. Sicut autem omne quod est in potentia potest dici materia,
ita omne a quo aliquid habet esse, quodcumque esse sit sive
substantiale, sive accidentale, potest dici forma; sicut homo cum sit
potentia albus, fit actu albus, per albedinem et sperma, cum sit
potentia homo, fit actu homo per animam. Et quia forma facit esse in
actu, ideo forma dicitur esse actus. Quod autem facit actu esse
substantiale, est forma substantialis, et quod facit actu esse
accidentale, dicitur forma accidentalis. Et quia generatio est motus
ad formam, duplici formae respondet duplex generatio: formae
substantiali respondet generatio simpliciter; formae vero accidentali
generatio secundum quid. Quando enim introducitur forma
substantialis, dicitur aliquid fieri simpliciter. Quando autem
introducitur forma accidentalis, non dicitur aliquid fieri
simpliciter, sed fieri hoc; sicut quando homo fit albus, non dicimus
simpliciter hominem fieri vel generari, sed fieri vel generari album.
Et huic duplici generationi respondet duplex corruptio, scilicet
simpliciter, et secundum quid. Generatio vero et corruptio
simpliciter non sunt nisi in genere substantiae; sed generatio et
corruptio secundum quid sunt in aliis generibus. Et quia generatio est
quaedam mutatio de non esse vel ente ad esse vel ens, e converso autem
corruptio debet esse de esse ad non esse, non ex quolibet non esse fit
generatio, sed ex non ente quod est ens in potentia; sicut idolum ex
cupro, ad quod idolum est (cuprum) in potentia, non in actu. Ad
hoc ergo quod sit generatio, tria requiruntur: scilicet ens potentia,
quod est materia; et non esse actu, quod est privatio; et id per quod
fit actu, scilicet forma. Sicut quando ex cupro fit idolum, cuprum
quod est potentia ad formam idoli, est materia; hoc autem quod est
infiguratum sive indispositum, dicitur privatio; figura autem a qua
dicitur idolum, est forma, non autem substantialis quia cuprum ante
adventum formae seu figurae habet esse in actu, et eius esse non
dependet ab illa figura; sed est forma accidentalis. Omnes enim
formae artificiales sunt accidentales. Ars enim non operatur nisi
supra id quod iam constitutum est in esse perfecto a natura.
|
|