|
Sunt igitur tria principia naturae, scilicet materia, forma et
privatio; quorum alterum, scilicet forma, est id ad quod est
generatio; alia duo sunt ex parte eius ex quo est generatio. Unde
materia et privatio sunt idem subiecto, sed differunt ratione. Illud
enim idem quod est aes est infiguratum ante adventum formae; sed ex
alia ratione dicitur aes, et ex alia infiguratum. Unde privatio
dicitur esse principium non per se, sed per accidens, quia scilicet
concidit cum materia; sicut dicimus quod hoc est per accidens: medicus
aedificat: non enim ex eo quod medicus, sed ex eo quod aedificator,
quod concidit medico in uno subiecto. Sed duplex est accidens:
scilicet necessarium, quod non separatur a re, ut risibile hominis;
et non necessarium, quod separatur, ut album ab homine. Unde, licet
privatio sit principium per accidens, non sequitur quod non sit
necessarium ad generationem, quia materia a privatione non denudatur;
inquantum enim est sub una forma, habet privationem alterius, et e
converso, sicut in igne est privatio aeris, et in aere privatio
ignis. Et sciendum, quod cum generatio sit ex non esse, non dicimus
quod negatio sit principium, sed privatio, quia negatio non determinat
sibi subiectum. Non videt enim potest dici etiam de non entibus, ut
Chimaera non videt; et iterum de entibus quae non nata sunt habere
visum, sicut de lapidibus. Sed privatio non dicitur nisi de
determinato subiecto, in quo scilicet natus est fieri habitus; sicut
caecitas non dicitur nisi de his quae sunt nata videre. Et quia
generatio non fit ex non ente simpliciter, sed ex non ente quod est in
aliquo subiecto, et non in quolibet, sed in determinato (non enim ex
quolibet non igne fit ignis, sed ex tali non igne, circa quod nata sit
fieri forma ignis), ideo dicitur quod privatio est principium. Sed
in hoc differt ab aliis, quia alia sunt principia et in esse et in
fieri. Ad hoc enim quod fiat idolum, oportet quod sit aes, et quod
ultima sit figura idoli; et iterum, quando iam idolum est oportet haec
duo esse. Sed privatio est principium in fieri et non in esse: quia
dum fit idolum, oportet quod non sit idolum. Si enim esset, non
fieret, quia quod fit non est, nisi in successivis. Sed ex quo iam
idolum est, non est ibi privatio idoli, quia affirmatio et negatio non
sunt simul, similiter nec privatio et habitus. Item privatio est
principium per accidens, ut supra expositum est, alia duo sunt
principia per se. Ex dictis igitur patet quod materia differt a forma
et a privatione secundum rationem. Materia enim est id in quo
intelligitur forma et privatio: sicut in cupro intelligitur figura et
infiguratum. Quandoque quidem materia nominatur cum privatione,
quandoque sine privatione: sicut aes, cum sit materia idoli, non
importat privationem, quia ex hoc quod dico aes, non intelligitur
indispositum seu infiguratum, sed farina, cum sit materia respectu
panis, importat in se privationem formae panis, quia ex hoc quod dico
farinam, significatur indispositio sive inordinatio opposita formae
panis. Et quia in generatione materia sive subiectum permanet,
privatio vero non, neque compositum ex materia et privatione, ideo
materia quae non importat privationem, est permanens: quae autem
importat, est transiens. Sed sciendum, quod quaedam materia habet
compositionem formae: sicut aes, cum sit materia respectu idoli,
ipsum tamen aes est compositum ex materia et forma; et ideo aes non
dicitur materia prima, quia habet materiam. Ipsa autem materia quae
intelligitur sine qualibet forma et privatione, sed subiecta formae et
privationi, dicitur materia prima, propter hoc quod ante ipsam non est
alia materia. Et hoc etiam dicitur yle. Et quia omnis definitio et
omnis cognitio est per formam, ideo materia prima per se non potest
cognosci vel definiri sed per comparationem ut dicatur quod illud est
materia prima, quod hoc modo se habet ad omnes formas et privationes
sicut aes ad idolum et infiguratum. Et haec dicitur simpliciter
prima. Potest etiam aliquid dici materia prima respectu alicuius
generis, sicut aqua est materia liquabilium. Non tamen est prima
simpliciter, quia est composita ex materia et forma, unde habet
materiam priorem. Et sciendum quod materia prima, et etiam forma,
non generatur neque corrumpitur, quia omnis generatio est ad aliquid ex
aliquo. Id autem ex quo est generatio, est materia; id ad quod est
forma. Si igitur materia vel forma generaretur, materiae esset
materia, et formae forma, in infinitum. Unde generatio non est nisi
compositi, proprie loquendo. Sciendum est etiam, quod materia prima
dicitur una numero in omnibus. Sed unum numero dicitur duobus modis:
scilicet quod habet unam formam determinatam in numero, sicut
Socrates: et hoc modo materia prima non dicitur unum numero, cum in
se non habeat aliquam formam. Dicitur etiam aliquid unum numero, quia
est sine dispositionibus quae faciunt differre secundum numerum: et hoc
modo dicitur materia prima unum numero, quia intelligitur sine omnibus
dispositionibus a quibus est differentia in numero. Et sciendum quod
licet materia non habeat in sua natura aliquam formam vel privationem,
sicut in ratione aeris neque est figuratum neque infiguratum; tamen
nunquam denudatur a forma et privatione: quandoque enim est sub una
forma, quandoque sub alia. Sed per se nunquam potest esse, quia cum
in ratione sua non habeat aliquam formam, non habet esse in actu, cum
esse in actu non sit nisi a forma, sed est solum in potentia. Et ideo
quicquid est actu, non potest dici materia prima.
|
|