|
Ex dictis igitur patet tria esse naturae principia scilicet materia,
forma et privatio. Sed haec non sunt sufficientia ad generationem.
Quod enim est in potentia, non potest se reducere ad actum: sicut
cuprum quod est potentia idolum, non facit se idolum, sed indiget
operante, qui formam idoli extrahat de potentia in actum. Forma etiam
non extraheret se de potentia in actum (et loquor de forma generati,
quam diximus esse terminum generationis); forma enim non est nisi in
facto esse: quod autem operatur est in fieri, idest dum res fit.
Oportet ergo praeter materiam et formam esse aliquod principium quod
agat, et hoc dicitur esse efficiens, vel movens, vel agens, vel unde
est principium motus. Et quia, ut dicit Aristoteles in secundo
Metaph., omne quod agit, non agit nisi intendendo aliquid, oportet
esse aliud quartum, id scilicet quod intenditur ab operante: et hoc
dicitur finis. Et sciendum, quod omne agens tam naturale quam
voluntarium intendit finem, non tamen sequitur quod omne agens
cognoscat finem, vel deliberet de fine. Cognoscere enim finem est
necessarium in his quorum actiones non sunt determinatae, sed se habent
ad opposita, sicut se habent agentia voluntaria; et ideo oportet quod
cognoscant finem per quem suas actiones determinent. Sed in agentibus
naturalibus sunt actiones determinatae: unde non est necessarium
eligere ea quae sunt ad finem. Et ponit exemplum Avicenna de
citharaedo quem non oportet de qualibet percussione chordarum
deliberare, cum percussiones sint determinatae apud ipsum; alioquin
esset inter percussiones mora, quod esset absonum. Magis autem
videtur de operante voluntarie quod deliberet, quam de agente
naturali. Et ita patet per locum a maiori, quod possibile est agens
naturale sine deliberatione intendere finem: et hoc intendere nihil
aliud erat quam habere naturalem inclinationem ad aliquid. Ex dictis
ergo patet, quod sunt quatuor causae: scilicet materialis,
efficiens, formalis et finalis. Licet autem principium et causa
dicantur convertibiliter, ut dicitur in quinto Metaph., tamen
Aristoteles in Lib. Physic., ponit quatuor causas et tria
principia. Causas autem accipit tam pro extrinsecis quam pro
intrinsecis. Materia et forma dicuntur intrinsecae rei, eo quod sunt
partes constituentes rem; efficiens et finalis dicuntur extrinsecae,
quia sunt extra rem. Sed principia accipit solum causas intrinsecas.
Privatio autem non nominatur inter causas, quia est principium per
accidens, ut dictum est. Et cum dicimus quatuor causas, intelligimus
de causis per se, ad quas tamen causae per accidens reducuntur, quia
omne quod est per accidens, reducitur ad id quod est per se. Sed
licet principia ponat Aristoteles pro causis intrinsecis in primo
Physic., tamen, ut dicitur in undecimo Metaph., principium
dicitur proprie de causis extrinsecis, elementum de causis quae sunt
partes rei, idest de causis intrinsecis, causa dicitur de utrisque.
Tamen aliquando unum ponitur pro altero. Omnis enim causa potest dici
principium, et omne principium causa. Sed tamen causa videtur addere
supra principium communiter dictum, quia id quod est primum, sive
consequatur esse posterius sive non, potest dici principium, sicut
faber dicitur principium cultelli, ut ex eius operatione est esse
cultelli. Sed quando aliquid movetur de nigredine ad albedinem,
dicitur quod nigrum est principium illius motus; et universaliter omne
id a quo incipit esse motus dicitur principium: tamen nigredo non est
id ex quo consequatur esse albedo. Sed causa solum dicitur de illo
primo ex quo consequitur esse posterioris: unde dicitur quod causa est
ex cuius esse sequitur aliud. Et ideo illud primum a quo incipit esse
motus, non potest dici causa per se etsi dicatur principium: et
propter hoc privatio ponitur inter principia, et non inter causas,
quia privatio est id a quo incipit generatio. Sed potest etiam dici
causa per accidens, inquantum concidit materiae, ut supra expositum
est. Elementum vero non dicitur proprie nisi de causis ex quibus est
compositio rei, quae proprie sunt materiales. Et iterum non de
qualibet causa materiali, sed de illa ex qua est prima compositio:
sicut nec membra elementa sunt hominis, quia membra etiam sunt
composita ex aliis; sed dicimus quod terra et aqua sunt elementa, quia
haec non componuntur ex aliis corporibus, sed ex ipsis est prima
compositio corporum naturalium. Unde Aristoteles in quinto Metaph.
dicit quod elementum est id ex quo componitur res primo, et est in ea,
et non dividitur secundum formam. Expositio primae particulae, ex quo
componitur res primo, patet per ea quae diximus. Secunda particula,
scilicet et est in ea, ponitur ad differentiam illius materiae quae ex
toto corrumpitur per generationem: sicut panis est materia sanguinis,
sed non generatur sanguis nisi corrumpatur panis; unde panis non
remanet in sanguine: unde non potest dici panis elementum sanguinis.
Sed elementa oportet aliquo modo manere, cum non corrumpantur, ut
dicitur in libro de Gener. Tertia particula, scilicet et non
dividitur secundum formam, ponitur ad differentiam eorum scilicet quae
habent partes diversas in forma, idest in specie, sicut manus, cuius
partes sunt caro et ossa, quae differunt secundum speciem. Sed
elementum non dividitur in partes diversas secundum speciem, sicut
aqua, cuius quaelibet pars est aqua. Non enim oportet ad esse
elementi ut non dividatur secundum quantitatem, sed sufficit si non
dividatur secundum speciem: et si etiam non dividatur, dicitur
elementum, sicut litterae dicuntur elementa dictionum. Patet igitur
quod principium quodam modo in plus habet se quam causa; et causa in
plus quam elementum. Et hoc est quod dicit Commentator in quinto
Metaph.
|
|