|
Viso igitur quod quatuor sunt causarum genera, sciendum est quod non
est impossibile quod idem habeat plures causas: ut idolum cuius causa
est cuprum et artifex, sed artifex ut efficiens, cuprum ut materia.
Non autem est impossibile ut idem sit causa contrariorum: sicut
gubernator est causa salutis navis et submersionis, sed huius per
absentiam, illius quidem per praesentiam. Sciendum est etiam quod
possibile est ut aliquid idem sit causa et causatum respectu eiusdem,
sed diversimode: ut deambulatio est causa sanitatis ut efficiens, sed
sanitas est causa deambulationis ut finis: deambulatio enim est
aliquando propter sanitatem. Et etiam corpus est materia animae,
anima vero est forma corporis. Efficiens enim dicitur causa respectu
finis, cum finis non sit in actu nisi per operationem agentis: sed
finis dicitur causa efficientis, cum non operetur nisi per intentionem
finis. Unde efficiens est causa illius quod est finis: ut sit
sanitas; non tamen facit finem esse finem, et ita non est causa
causalitatis finis, idest non facit finem esse finalem: sicut medicus
facit sanitatem esse in actu, non tamen facit quod sanitas sit finis.
Finis autem non est causa illius quod est efficiens, sed est causa ut
efficiens sit efficiens: sanitas enim non facit medicum esse medicum
(et dico sanitatem quae fit operante medico), sed facit ut medicus
sit efficiens. Unde finis est causa causalitatis efficientis, quia
facit efficiens esse efficiens: similiter facit materiam esse
materiam, et formam esse formam, cum materia non suscipiat formam nisi
per finem, et forma non perficiat materiam nisi per finem. Unde
dicitur quod finis est causa causarum, quia est causa causalitatis in
omnibus causis. Materia enim dicitur causa formae, inquantum forma
non est nisi in materia; et similiter forma est causa materiae,
inquantum materia non habet esse in actu nisi per formam. Materia enim
et forma dicuntur relative ad invicem, ut dicitur in secundo
physicorum. Dicuntur enim ad compositum sicut partes ad totum, et
simplex ad compositum. Sed quia omnis causa, inquantum est causa,
naturaliter prior est causato, sciendum quod prius dicitur duobus
modis, ut dicit Aristoteles in decimosexto de Animal.; per quorum
diversitatem potest aliquid dici prius et posterius respectu eiusdem,
et causa et causatum. Dicitur enim aliquid prius altero generatione et
tempore, et iterum in substantia et complemento. Cum ergo naturae
operatio procedat ab imperfecto ad perfectum, et ab incompleto ad
completum, imperfectum est prius perfecto, secundum generationem et
tempus, sed perfectum est prius in complemento: sicut potest dici quod
vir est ante puerum in substantia et complemento, sed puer est ante
virum generatione et tempore. Sed licet in rebus generabilibus
imperfectum sit prius perfecto, et potentia prior actu, considerando
in aliquo eodem quod prius est imperfectum quam perfectum, et in
potentia quam in actu, simpliciter tamen loquendo, oportet actum et
perfectum prius esse: quia quod reducit potentiam ad actum, actu est,
et quod perficit imperfectum, perfectum est. Materia quidem est prior
forma generatione et tempore: prius enim est cui advenit, quam quod
advenit. Forma vero est prior materia perfectione, quia materia non
habet esse completum nisi per formam. Similiter efficiens prior est
fine generatione et tempore, cum ab efficiente fiat motus ad finem;
sed finis est prior efficiente inquantum est efficiens, in substantia
et complemento, cum actio efficientis non compleatur nisi per finem.
Igitur istae duae causae, scilicet materia et efficiens, sunt prius
per viam generationis; sed forma et finis sunt prius per viam
perfectionis. Et notandum quod duplex est necessitas: scilicet
necessitas absoluta et necessitas conditionalis. Necessitas quidem
absoluta est quae procedit a causis prioribus in viam generationis,
quae sunt materia et efficiens: sicut necessitas mortis quae provenit
ex materia et ex dispositione contrariorum componentium; et haec
dicitur absoluta quia non habet impedimentum. Haec etiam dicitur
necessitas materiae. Necessitas autem conditionalis procedit a causis
posterioribus in generatione, scilicet a forma et fine: sicut dicimus
quod necessarium est esse conceptionem, si debeat generari homo; et
ista est conditionalis, quia hanc mulierem concipere non est
necessarium simpliciter, sed sub conditione, si debeat generari homo.
Et haec dicitur necessitas finis. Et est sciendum quod tres causae
possunt incidere in unum, scilicet forma, finis, et efficiens: sicut
patet in generatione ignis. Ignis enim generat ignem, ergo ignis est
causa efficiens inquantum generat; et iterum ignis est forma inquantum
facit esse actu quod prius erat potentia; et iterum est, finis
inquantum est intentum ab agente et inquantum terminantur ad ipsum
operationes ipsius agentis. Sed duplex est finis, scilicet finis
generationis, et finis rei generatae: sicut patet in generatione
cultelli. Forma enim cultelli est finis generationis; sed incidere,
quod est operatio cultelli, est finis ipsius generati, scilicet
cultelli. Finis autem generationis concidit ex duabus dictis causis
aliquando, scilicet quando fit generatio a simili in specie, sicut
homo generat hominem, et oliva olivam: quod non potest intelligi de
fine rei generatae. Sciendum autem quod finis incidit cum forma in
idem numero, quia illud idem in numero quod est forma generati est
finis generationis. Sed cum efficiente non incidit in idem numero,
sed in idem specie. Impossibile est enim ut faciens et factum sint
idem numero, sed possunt esse idem specie: ut quando homo generat
hominem, homo generans et generatus sunt diversa in numero sed idem in
specie. Materia autem non concidit cum aliis, quia materia, ex eo
quod est ens in potentia, habet rationem imperfecti, sed aliae causae
cum sint actu, habent rationem perfecti; perfectum autem et
imperfectum non concidunt in idem.
|
|