|
Viso igitur quod sint quatuor causae, scilicet efficiens,
materialis, formalis et finalis, sciendum est quod quaelibet istarum
causarum dividitur multis modis. Dicitur enim aliquid causa per
prius, et aliquid per posterius, sicut dicimus quod ars et medicus
sunt causa sanitatis: sed ars est causa per prius, et medicus per
posterius; et similiter in causa formali, et in aliis causis. Et
nota quod semper debemus reducere quaestionem ad primam causam, ut si
quaeratur: quare est iste sanus? Dicendum est: quia medicus sanavit
et iterum, quare medicus sanavit propter artem sanandi quam habet.
Sciendum est quod idem est dictu causa propinqua quod causa posterior,
et causa remota quod causa prior. Unde istae duae divisiones
causarum: alia per prius, alia per posterius; et causarum alia
remota, alia propinqua, idem significant. Hoc autem observandum
est, quod semper illud quod universalius est, causa remota dicitur,
quod autem specialius, causa propinqua: sicut dicimus quod forma
hominis propinqua est sua definitio, scilicet animal rationale
mortale, sed animal est magis remota, et iterum substantia remotior
est. Omnia enim superiora sunt formae inferiorum. Et similiter
materia idoli propinqua est cuprum, sed remota est metallum, et iterum
remotius corpus. Item causarum alia est per se, alia per accidens.
Causa per se dicitur causa alicuius rei inquantum huiusmodi, sicut
aedificator est causa domus, et lignum materia scamni. Causa per
accidens est illa quae accidit causae per se, sicut cum dicimus
grammaticus aedificat. Grammaticus enim dicitur causa aedificationis
per accidens, non enim inquantum grammaticus, sed inquantum accidit
aedificatori. Et similiter est in aliis causis. Item causarum
quaedam est simplex, et quaedam composita. Simplex causa dicitur
quando solum dicitur causa illud quod per se est causa, vel etiam solum
illud quod est per accidens: sicut si dicamus aedificatorem esse causam
domus, et similiter si dicamus medicum esse causam domus. Composita
autem dicitur quando utrumque dicitur causa, ut si dicamus:
aedificator medicus est causa domus. Potest etiam dici causa simplex,
secundum quod exponit Avicenna, illud quod sine adiunctione alterius
est causa, sicut cuprum idoli, sine adiunctione enim alterius materiae
ex cupro fit idolum; et sicut dicitur quod medicus facit sanitatem,
vel quod ignis calefacit. Composita autem causa est, quando oportet
plura advenire ad hoc quod sit causa: sicut unus homo non est causa
motus navis, sed multi; et sicut unus lapis non est materia domus,
sed multi. Item causarum quaedam est actu, quaedam potentia. Causa
in actu est quae actu causat rem, sicut aedificator cum aedificat, vel
cuprum cum ex eo est idolum. Causa autem in potentia est quae licet
non causet rem in actu, tamen potest causare: ut aedificator, dum non
aedificat. Et sciendum quod loquendo de causis in actu, necessarium
est causam et causatum simul esse, ita quod si unum sit, et alterum.
Si enim est aedificator in actu, oportet quod aedificet; et si sit
aedificatio in actu, oportet quod sit aedificator in actu. Sed hoc
non est necessarium in causis quae sunt solum in potentia. Sciendum
est autem quod causa universalis comparatur causato universali, causa
vero singularis comparatur causato singulari: sicut dicimus quod
aedificator est causa domus, et hic aedificator huius domus.
|
|