|
Sciendum est etiam quod loquendo de principiis intrinsecis, scilicet
materia et forma, secundum convenientiam principiatorum et differentiam
est convenientia et differentia principiorum: quaedam enim sunt idem
numero, sicut Socrates et hic homo demonstrato Socrate; quaedam sunt
diversa numero et sunt idem in specie, ut Socrates et Plato, qui,
licet conveniant in specie humana, tamen differunt numero. Quaedam
autem differunt specie, sed sunt idem genere, sicut homo et asinus
conveniunt in genere animalis; quaedam autem sunt diversa in genere,
sed sunt idem solum secundum analogiam, sicut substantia et quantitas,
quae non conveniunt in aliquo genere, sed conveniunt solum secundum
analogiam: conveniunt enim in eo solum quod est ens. Ens autem non
est genus, quia non praedicatur univoce, sed analogice. Ad huius
intelligentiam sciendum est, quod tripliciter aliquid praedicatur de
pluribus: univoce, aequivoce et analogice. Univoce praedicatur quod
praedicatur secundum idem nomen et secundum rationem eamdem, idest
definitionem, sicut animal praedicatur de homine et de asino.
Utrumque enim dicitur animal, et utrumque est substantia animata
sensibilis, quod est definitio animalis. Aequivoce praedicatur, quod
praedicatur de aliquibus secundum idem nomen, et secundum diversam
rationem: sicut canis dicitur de latrabili et de caelesti, quae
conveniunt solum in nomine, et non in definitione sive significatione:
id enim quod significatur per nomen, est definitio, sicut dicitur in
quarto Metaph. Analogice dicitur praedicari, quod praedicatur de
pluribus quorum rationes diversae sunt sed attribuuntur uni alicui
eidem: sicut sanum dicitur de corpore animalis et de urina et de
potione, sed non ex toto idem significat in omnibus. Dicitur enim de
urina ut de signo sanitatis, de corpore ut de subiecto, de potione ut
de causa; sed tamen omnes istae rationes attribuuntur uni fini,
scilicet sanitati. Aliquando enim ea quae conveniunt secundum
analogiam, id est in proportione vel comparatione vel convenientia,
attribuuntur uni fini, sicut patet in praedicto exemplo; aliquando uni
agenti, sicut medicus dicitur et de eo qui operatur per artem et de eo
qui operatur sine arte, ut vetula, et etiam de instrumentis, sed per
attributionem ad unum agens, quod est medicina; aliquando autem per
attributionem ad unum subiectum, sicut ens dicitur de substantia, de
qualitate et quantitate et aliis praedicamentis. Non enim ex toto est
eadem ratio qua substantia est ens, et quantitas, et alia, sed omnia
dicuntur ex eo quod attribuuntur substantiae, quod est subiectum
aliorum. Et ideo ens dicitur per prius de substantia, et per
posterius de aliis. Et ideo ens non est genus substantiae et
quantitatis, quia nullum genus praedicatur per prius et posterius de
suis speciebus, sed praedicatur analogice. Et hoc est quod diximus
quod substantia et quantitas differunt genere, sed sunt idem analogia.
Eorum igitur quae sunt idem numero, forma et materia sunt idem
numero, ut Tullii et Ciceronis. Eorum autem quae sunt idem in
specie diversa numero, etiam materia et forma non est eadem numero,
sed specie, sicut Socratis et Platonis. Et similiter eorum quae
sunt idem genere, et principia sunt idem genere: ut anima et corpus
asini et equi differunt specie, sed sunt idem genere. Et similiter
eorum quae conveniunt secundum analogiam tantum, principia sunt eadem
secundum analogiam tantum, sive proportionem. Materia enim et forma
et privatio, sive potentia et actus, sunt principia substantiae et
aliorum generum. Tamen materia substantiae et quantitatis, et
similiter forma et privatio differunt genere, sed conveniunt solum
secundum proportionem in hoc quod, sicut se habet materia substantiae
ad substantiam in ratione materiae, ita se habet materia quantitatis ad
quantitatem. Sicut tamen substantia est causa ceterorum, ita
principia substantiae sunt principia omnium aliorum.
|
|