|
Beatus Petrus apostolus, qui promissionem accepit a domino ut super
eius confessione fundaretur Ecclesia, contra quam portae Inferorum
praevalere non possunt, ut contra huiusmodi portas Inferorum,
Ecclesiae sibi commissae fides inviolata persisteret, fideles Christi
alloquitur dicens: dominum Christum sanctificate in cordibus vestris,
scilicet per fidei firmitatem: quo fundamento in corde collocato,
contra omnes impugnationes, aut irrisiones infidelium tuti esse
poterimus. Unde etiam subdit: parati semper ad satisfactionem omni
poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe et fide. Fides autem
Christiana principaliter consistit in sanctae Trinitatis confessione,
et specialiter gloriatur in cruce domini nostri Iesu Christi. Nam
verbum crucis, ut Paulus dicit etsi pereuntibus stultitia sit, his
autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Spes etiam
nostra in duobus consistit: scilicet in eo quod expectatur post
mortem, et in auxilio Dei, quo in hac vita iuvamur ad futuram
beatitudinem per opera liberi arbitrii promerendam. Haec igitur sunt
quae, ut asseris, ab infidelibus impugnantur et irridentur. Irrident
enim Saraceni, ut dicis, quod Christum Dei filium dicimus, cum
Deus uxorem non habeat; et reputant nos insanos, quod tres personas
confitemur in Deo, per hoc aestimantes nos tres deos profiteri.
Irrident etiam quod Christum Dei filium pro salute humani generis
dicimus crucifixum: quia si est Deus omnipotens potuit absque sui
filii passione genus humanum salvare, potuit etiam sic constituere
hominem ut peccare non posset. Improperant etiam Christianis, quod
cotidie in altari comedunt Deum suum, et quod corpus Christi, si
esset ita magnum sicut mons, iam deberet esse consumptum. Circa
statum vero animarum post mortem Graecos et Armenos asseris errare
dicentes, quod animae usque ad diem iudicii nec puniuntur nec
praemiantur, sed sunt quasi in sequestro, quia nec poenam nec praemia
debent habere sine corpore. Et in sui erroris assertionem inducunt
quod dominus in Evangelio dicit: in domo patris mei mansiones multae
sunt. Circa meritum vero quod ex libero dependet arbitrio, asseris
tam Saracenos quam nationes alias necessitatem actibus humanis imponere
ex praescientia vel ordinatione divina, dicentes quod homo non potest
mori, nec etiam peccare, nisi sicut Deus ordinavit de homine; et
quod quaelibet persona suum eventum habet scriptum in fronte. Super
quibus petis rationes morales et philosophicas, quas Saraceni
recipiunt. Frustra enim videretur auctoritates inducere contra eos qui
auctoritates non recipiunt. Tuae igitur petitioni, quae ex pio
desiderio videtur procedere, ut sis, iuxta apostolicam doctrinam,
paratus ad satisfactionem omni poscenti te rationem, satisfacere
volens, aliqua facilia, secundum quod materia patitur, super
praemissis tibi exponam, quae tamen alibi diffusius pertractavi.
|
|