|
Nunc ultimo considerandum restat, an per praeordinationem seu
praedestinationem divinam humanis actibus necessitas imponatur. In qua
quaestione sic caute procedendum est, ut veritas defendatur, et
falsitatis error vitetur. Erroneum enim est dicere, quod humani actus
et eventus, praescientiae et ordinationi divinae non subsint. Nec
minus est erroneum dicere, quod ex praescientia vel ordinatione divina
humanis actibus necessitas ingeratur: tolleretur enim libertas
arbitrii, consiliandi opportunitas, legum utilitas, sollicitudo bene
agendi, et poenarum et praemiorum iustitia. Est igitur considerandum
quod Deus aliter habet scientiam de rebus quam homo. Homo enim
subiectus est tempori, et ideo temporaliter res cognoscit, quaedam
respiciens ut praesentia, quaedam ut praeterita recolens, et quaedam
praevidens ut futura. Sed Deus est superior temporis decursu, et
esse suum est aeternum: unde et sua cognitio non est temporalis, sed
aeterna; comparatur autem aeternitas ad tempus sicut indivisibile ad
continuum. In tempore enim invenitur diversitas quaedam partium
secundum prius et posterius sibi succedentium, sicut in linea
inveniuntur diversae partes secundum situm ad invicem ordinatae: sed
aeternitas prius et posterius non habet, quia res aeternae mutatione
carent. Et sic aeternitas est tota simul, sicut et punctum partibus
caret secundum situm distinctis. Punctum autem dupliciter ad lineam
comparari potest: uno quidem modo sicut intra lineam comprehensum,
sive sit in principio lineae, sive in medio, sive in fine; alio modo
ut extra lineam existens. Punctum igitur intra lineam existens non
potest omnibus lineae partibus adesse, sed in diversis partibus lineae
necesse est diversa puncta signari; punctum vero quod extra lineam
est, nihil prohibet aequaliter omnes lineae partes respicere; ut
apparet in circulo, cuius centrum cum sit indivisibile, aequaliter
respicit omnes circumferentiae partes, et omnes sibi sunt quodammodo
praesentes, quamvis una earum alteri non sit praesens. Puncto autem
incluso in linea similatur instans, quod est terminus temporis, quod
quidem non adest omnibus partibus temporis, sed in diversis partibus
temporis instantia diversa signantur. Puncto vero quod est extra
lineam, scilicet centro, quodammodo similatur aeternitas: quae cum
sit simplex et indivisibilis, totum decursum temporis comprehendit, et
quaelibet pars temporis est ei aequaliter praesens, licet partium
temporis una sequatur ad alteram. Sic igitur Deus, qui de
aeternitatis excelso omnia respicit, semper totum temporis decursum et
omnia quae geruntur in tempore praesentialiter intuetur. Sicut ergo
cum ego video sortem sedere, infallibilis est et certa est mea
cognitio, nulla tamen ex hoc sorti necessitas sedendi imponitur; ita
Deus omnia quae nobis sunt vel praeterita vel praesentia vel futura,
quasi praesentia inspiciens, infallibiliter et certitudinaliter
cognoscit, ita tamen quod contingentibus nulla necessitas imponitur
existendi. Huius autem exemplum accipi potest, si comparemus decursum
temporis ad transitum viae. Si quis enim sit in via per quam transeunt
multi, videt quidem eos qui sunt ante se; qui vero post ipsum
veniant, per certitudinem scire non potest. Sed si aliquis sit in
aliquo loco excelso, unde totam viam possit inspicere, simul videt
omnes qui pertranseunt viam. Sic igitur homo qui est in tempore, non
potest totum decursum temporis simul videre, sed videt ea solum quae
coram assistunt, praesentia scilicet, et de praeteritis aliqua; sed
ea quae ventura sunt, per certitudinem scire non potest. Deus autem
de excelso suae aeternitatis per certitudinem videt quasi praesentia
omnia quae per totum temporis decursum aguntur, absque hoc quod rebus
contingentibus necessitas imponatur. Sicut autem divina scientia
contingentibus necessitatem non imponit, sic nec eius ordinatio, qua
provide ordinat universa. Sic enim ordinat res sicut agit eas: non
enim eius ordinatio cassatur, sed quod per sapientiam ordinat, per
virtutem exequitur. In actione autem divinae virtutis hoc considerare
oportet, quod operatur in omnibus et movet singula ad suos actus
secundum modum uniuscuiusque, ita quod quaedam ex motione divina ex
necessitate suas actiones perficiunt, ut apparet in motibus caelestium
corporum; quaedam vero contingenter, et interdum a propria actione
deficiunt, ut apparet in actionibus corruptibilium corporum: arbor
enim quandoque a fructificando impeditur, et animal a generando. Sic
ergo sapientia divina de rebus ordinat, ut ordinata proveniant secundum
modum propriarum causarum. Est autem hic modus naturalis hominis ut
libere agat, non aliqua necessitate coactus, quia rationales
potestates ad opposita se habent. Sic igitur Deus ordinat de actibus
humanis, ut tamen humani actus necessitati non subdantur, sed
proveniant ex arbitrii libertate. Haec igitur sunt quae ad praesens,
visa sunt de propositis quaestionibus conscribenda; quae tamen alibi
diligentius pertractata sunt.
|
|