|
De hoc tamen primo admonere te volo, quod in disputationibus contra
infideles de articulis fidei, non ad hoc conari debes, ut fidem
rationibus necessariis probes. Hoc enim sublimitati fidei derogaret,
cuius veritas non solum humanas mentes, sed etiam Angelorum excedit;
a nobis autem creduntur quasi ab ipso Deo revelata. Quia tamen quod a
summa veritate procedit, falsum esse non potest, nec aliquid
necessaria ratione impugnari valet quod falsum non est; sicut fides
nostra necessariis rationibus probari non potest, quia humanam mentem
excedit, ita improbari necessaria ratione non potest propter sui
veritatem. Ad hoc igitur debet tendere Christiani disputatoris
intentio in articulis fidei, non ut fidem probet, sed ut fidem
defendat: unde et beatus Petrus non dicit: parati semper ad
probationem, sed ad satisfactionem, ut scilicet rationabiliter
ostendatur non esse falsum quod fides Catholica confitetur.
|
|