|
Primum igitur considerandum est derisibilem esse irrisionem qua nos
irrident, quod ponimus Christum filium Dei, quasi Deus uxorem
habuerit. Cum enim sint carnales, non possunt nisi ea quae sunt
carnis et sanguinis cogitare. Quilibet autem sapiens considerare
potest, quod non est idem modus generationis in omnibus rebus, sed in
unaquaque re invenitur generatio secundum proprietatem suae naturae.
In animalibus quidem quibusdam per maris et feminae commixtionem; in
plantis vero per pullulationem, seu germinationem, atque in aliis
aliter. Deus autem non est carnalis naturae, ut feminam requirat,
cui commisceatur ad prolis generationem, sed est spiritualis sive
intellectualis naturae, immo magis supra omnem intellectum. Est
igitur in eo generatio accipienda secundum quod convenit intellectuali
naturae. Et quamvis intellectus noster ab intellectu divino deficiat,
non possumus tamen aliter loqui de intellectu divino nisi secundum
similitudinem eorum quae in intellectu nostro invenimus. Est autem
intellectus noster aliquando quidem in potentia intelligens, aliquando
vero in actu. Quandocumque autem actu intelligit, quoddam
intelligibile format, quod est quasi quaedam proles ipsius, unde et
mentis conceptus nominatur. Et hoc quidem est quod exteriori voce
significatur: unde sicut vox significans, verbum exterius dicitur,
ita interior mentis conceptus verbo exteriori significatus, dicitur
verbum intellectus, seu mentis. Hic autem mentis nostrae conceptus
non est ipsa mentis nostrae essentia, sed est quoddam accidens ei,
quia nec ipsum intelligere nostrum est ipsum esse nostri intellectus,
alioquin nunquam intellectus noster esset quin intelligeret actu.
Verbum igitur intellectus nostri secundum quandam similitudinem dici
potest vel conceptus vel proles, et praecipue cum intellectus noster
seipsum intelligit, inquantum scilicet est quaedam similitudo
intellectus procedens ab eius intellectuali virtute; sicut et filius
habet similitudinem patris, procedens ab eius generativa virtute. Non
tamen proprie verbum nostri intellectus potest dici proles vel filius,
quia non est eiusdem naturae cuius est intellectus noster. Non autem
omne quod procedit ab aliquo, etiamsi sit simile ei, dicitur filius:
alioquin imago sui, quam aliquis pingit, proprie filius diceretur.
Sed ad hoc quod sit filius, requiritur quod procedens et similitudinem
habeat eius a quo procedit, et sit eiusdem naturae cum ipso. Quia
vero in Deo non est aliud intelligere quam suum esse, consequenter
neque verbum quod in intellectu eius concipitur, est aliquod accidens,
aut aliquid alienum ab eius natura, sed ex hoc ipso quod verbum est,
rationem habet procedentis ab altero, et ut sit similitudo eius cuius
est verbum: hoc enim in verbo nostro invenitur. Sed illud verbum
divinum habet ulterius quod non sit aliquod accidens, neque aliqua pars
Dei, qui est simplex, neque aliquid alienum a divina natura, sed
quoddam completum subsistens in natura divina habens rationem ab altero
procedentis: sine hoc enim verbum intelligi non potest. Hoc autem
secundum humanae locutionis consuetudinem filius nominatur, quod
procedit ab alio in similitudinem eius, subsistens in eadem natura cum
ipso. Secundum igitur quod divina verbis humanis nominari possunt,
verbum intellectus divini Dei filium nominamus; Deum vero, cuius est
verbum, nominamus patrem; et processum verbi dicimus esse generationem
filii immaterialem quidem, non autem carnalem, sicut carnales homines
suspicantur. Est autem et aliud in quo excedit praedicta filii Dei
generatio omnem generationem humanam, sive materialem, per quam homo
ex homine nascitur; sive intelligibilem, secundum quam verbum
concipitur in mente humana. In utraque enim illud quod per
generationem procedit, invenitur posterius tempore eo a quo procedit.
Pater enim non generat statim a principio sui esse, sed oportet quod
de imperfecto ad statum perfectum perveniat, in quo generare possit.
Nec iterum statim ut generationi operam dat, filius nascitur, quia
carnalis generatio in quadam mutatione et successione consistit:
secundum intellectum etiam non statim a principio homo est aptus ad
intelligibiles conceptus formandos, et postquam etiam ad statum
perfectionis venit. Non semper actu intelligit, sed prius est
potentia intelligens tantum, et postmodum fit intelligens actu, et
interdum desinit actu intelligere, et remanet intelligens in potentia
vel in habitu tantum. Sic igitur verbum hominis posterius in tempore
invenitur quam homo, et quandoque desinit esse antequam homo.
Impossibile est autem ista Deo convenire, in quo neque imperfectio
neque mutatio aliqua locum habet, neque etiam aliquis exitus de
potentia ad actum, cum ipse sit actus purus et primus. Verbum igitur
Dei coaeternum est ipsi Deo. Est autem et aliud in quo verbum
nostrum differt a verbo divino. Intellectus enim noster non simul
intelligit omnia, neque unico actu, sed pluribus, et ideo verba
intellectus nostri sunt multa; sed Deus omnia simul intelligit, et
unico actu, quia eius intelligere non potest esse nisi unum, cum sit
suum esse: unde sequitur quod in Deo sit unum verbum tantum.
Ulterius autem est alia consideranda differentia: quod verbum
intellectus nostri non adaequat intellectus virtutem, quia cum aliquid
mente concipimus, adhuc possumus alia multa concipere: unde verbum
intellectus nostri et imperfectum est, et in eo potest compositio
accidere, dum ex multis perfectis verbis fit unum verbum perfectius,
sicut cum intellectus concipit aliquam enuntiationem, aut definitionem
alicuius rei. Sed verbum divinum adaequat virtutem Dei, quia Deus
per essentiam suam seipsum intelligit et omnia alia: unde quanta est
essentia eius tantum est verbum quod concipit per essentiam suam, se et
omnia intelligendo. Est ergo perfectum, et simplex, et aequale
Deo: et hoc verbum Dei filium nominamus ratione iam dicta, quem
eiusdem naturae cum patre, et patri coaeternum, unigenitum, et
perfectum confitemur.
|
|