|
Est autem considerandum ulterius, quod omnem cognitionem sequitur
aliqua appetitiva operatio. Inter omnes autem appetitivas operationes
invenitur amor esse principium: quo sublato, neque gaudium erit, si
adipiscatur aliquis quod non amat; neque tristitia, si impediatur ab
eo quod non amat; si amor tollatur, et per consequens tolluntur omnes
aliae appetitivae operationes, quae quodammodo ad tristitiam et gaudium
referuntur. Cum igitur in Deo sit perfectissima cognitio, oportet
etiam in eo ponere perfectum amorem: in quo quidam processus per
appetitivam operationem exprimitur, sicut et in verbo per operationem
intellectus. Est autem attendenda differentia quaedam inter
intellectualem operationem et appetitivam: nam operatio
intellectualis, et omnino omnis cognitiva operatio completur per hoc
quod cognoscibilia in cognoscente quodammodo existunt, scilicet
sensibilia in sensu, et intelligibilia in intellectu; operatio autem
appetitiva completur secundum quendam ordinem vel motum appetentis ad
res appetitui obiectas. Ea vero quae habent occultum principium sui
motus, spiritus nomen accipiunt: sic enim venti spiritus dicuntur,
quia eorum afflationis principium non apparet. Respiratio etiam et
arteriarum motus ab intrinseco et occulto procedens, principio spiritus
nomen accepit: unde convenienter, secundum quod divina humanis verbis
significari possunt, ipse divinus amor procedens spiritus nomen
accepit. Sed in nobis amor ex duplici causa procedit: quandoque
quidem ex corporea et materiali natura: qui plerumque est amor
immundus, quia per eum puritas mentis nostrae turbatur; quandoque
autem ex ipsa proprietate spiritus naturae, sicut cum amamus
intelligibilia bona et quae rationi conveniunt; et hic amor est purus.
In Deo autem amor materialis locum non habet. Convenienter igitur
amorem ipsius non solum spiritum, sed spiritum sanctum nominamus, ut
per hoc quod dicitur sanctus, eius puritas exprimatur. Manifestum est
autem quod nihil amare possumus intelligibili et sancto amore nisi quod
actu per intellectum concipimus. Conceptio autem intellectus est
verbum: unde necesse est quod amor a verbo oriatur. Verbum autem Dei
dicimus esse filium, ex quo patet spiritum sanctum esse a filio.
Sicut autem divinum intelligere est eius esse, ita etiam et amare Dei
est esse ipsius: et sicut Deus semper actu intelligit et omnia
intelligendo se ipsum intelligit, ita etiam semper actu amat et omnia
amat suam bonitatem amando. Sicut igitur Dei filius, qui est verbum
Dei, est subsistens in divina natura, coaeternus patri, perfectus et
unicus; ita etiam haec omnia de spiritu sancto confiteri oportet. Ex
his autem colligere possumus quod cum omne quod subsistit in natura
intelligente, apud nos persona dicatur, apud Graecos autem
hypostasis; necesse est dicere, quod verbum Dei, quod Dei filium
nominamus, sit quaedam hypostasis seu persona; et idem de spiritu
sancto dici oportet. Nulli autem est dubium quin Deus, a quo verbum
et amor procedit, sit res subsistens, ut etiam possit dici hypostasis
vel persona. Et per hunc modum convenienter ponimus in divinis tres
personas, scilicet personam patris, personam filii, personam spiritus
sancti. Has autem tres hypostases vel personas non dicimus esse per
essentiam diversas: quia, sicut iam supra dictum est, sicut
intelligere et amare Dei est eius esse, ita verbum et amor eius sunt
ipsa Dei essentia. Quidquid autem de Deo absolute dicitur, non est
aliud quam Dei essentia. Non enim est Deus vel magnus vel potens vel
bonus accidentaliter, sed per essentiam suam; unde tres personas vel
hypostases non dicimus in divinis distinctas per aliquid absolutum, sed
per solas relationes, quae ex processione verbi et amoris proveniunt.
Et quia processionem verbi generationem nominamus, ex generatione
autem proveniunt relationes paternitatis et filiationis; personam filii
a patris persona distingui dicimus solummodo paternitate et filiatione:
omnia alia communiter et indifferenter de utroque praedicantes. Sicut
enim dicimus patrem verum Deum, omnipotentem, aeternum, et
quaecumque similiter dicuntur, sic et filium: et eadem ratio est de
spiritu sancto. Quia igitur pater et filius et spiritus sanctus non
distinguuntur in natura divinitatis, sed relationibus solis,
convenienter tres personas non dicimus tres deos, sed unum verum Deum
et perfectum confitemur. In hominibus autem ideo tres personae tres
homines dicuntur, et non unus homo, quia natura humanitatis, quae
communis est tribus differenter convenit eis secundum materialem
divisionem, quae omnino in Deo locum non habet. Unde cum in tribus
hominibus sint tres humanitates numero differentes, sola ratio
humanitatis in eis communis invenitur. In tribus autem personis
divinis non tres divinitates numero differentes, sed unam simplicem
deitatem necesse est esse, cum non sit alia essentia verbi et amoris in
Deo ab essentia Dei; et sic non tres deos, sed unum Deum
confitemur, propter unam et simplicem deitatem in tribus personis.
|
|