|
Ex simili autem mentis caecitate Christianam fidem irrident, quia
confitetur Christum Dei filium mortuum esse, tanti mysterii
profunditatem non intelligentes. Et ne mors filii Dei perverse
intelligatur, prius aliquid de filii Dei incarnatione dici oportet.
Non enim dicimus filium Dei morti subiectum fuisse secundum naturam
divinam, in qua aequalis est patri, quae est fontalis omnium vita,
sed secundum nostram naturam, quam assumpsit in unitatem personae. Ad
incarnationis igitur divinae mysterium aliqualiter considerandum,
oportet advertere, quod omne per intellectum agens, per conceptionem
sui intellectus, quam dicimus verbum, operatur, ut patet in
aedificatore, et quolibet artifice, qui secundum formam quam mente
concipit, exterius operatur. Quia igitur Dei filius est ipsum Dei
verbum, consequens est ut Deus per filium omnia fecerit. Unaquaeque
autem res per eadem fit et reparatur: si enim domus collapsa fuerit,
per formam artis reparatur, per quam a principio condita fuit. Inter
creaturas autem a Deo conditas per verbum suum, gradum praecipuum
tenet creatura rationalis, intantum quod omnes aliae creaturae ei
subserviant, et ad ipsam ordinari videantur; et hoc rationabiliter,
quia sola rationalis creatura dominium habet sui actus per arbitrii
libertatem, ceterae vero creaturae non ex libero iudicio agunt, sed
quadam vi naturae moventur ad agendum. Ubique autem quod est liberum,
praeeminet ei quod est servum, et servi ad liberorum famulatum
ordinantur, et a liberis gubernantur. Lapsus igitur rationalis
creaturae secundum veram aestimationem magis aestimandus est quam
cuiuscumque irrationalis creaturae defectus. Nec est dubium quin apud
Dei iudicium res secundum veram aestimationem iudicentur. Hoc igitur
conveniens est divinae sapientiae ut praecipue lapsum creaturae
rationalis repararet, magis etiam quam si caelum collaberetur, vel
quidquid aliud in rebus corporeis posset accidere. Est autem duplex
creatura rationalis seu intellectualis: una quidem a corpore separata,
quam Angelum nominamus; alia vero corpori unita, quae est anima
hominis. In utraque autem lapsus accidere potuit propter arbitrii
libertatem. Dico autem creaturae rationalis lapsum non ut ab esse
deficiat, sed secundum quod deficit a rectitudine voluntatis. Lapsus
enim seu defectus praecipue attenditur secundum id quo operatur, sicut
artificem errare dicimus, si in arte deficiat qua debet operari; et
rem naturalem deficientem dicimus et collapsam, si corrumpatur virtus
eius naturalis per quam agit, puta si in planta vis germinandi
deficiat, aut in terra vis fructificandi. Id autem secundum quod
operatur rationalis creatura, est voluntas, in qua consistit libertas
arbitrii. Lapsus igitur rationalis creaturae est secundum quod deficit
a rectitudine voluntatis: quod fit per peccatum. Defectum igitur
peccati, qui nihil est aliud quam perversitas voluntatis, praecipue
Deo convenit removere; et per verbum suum, quo universam condidit
creaturam. Et Angelorum quidem peccatum remedium habere non potuit,
quia secundum immutabilitatem suae naturae impoenitibiles sunt ab eo in
quod semel convertuntur. Homines autem secundum conditionem suae
naturae habent mutabilem voluntatem, ut non solum diversa possint
eligere vel bona vel mala, sed etiam postquam unum elegerint, possunt
ab illo resipiscere, et ad aliud converti: et haec mutabilitas
voluntatis in homine manet, quandiu corpori varietati subiecto unitur.
Cum autem anima a corpore huiusmodi fuerit separata, eandem
immutabilitatem voluntatis habebit quam Angelus naturaliter habet:
unde et post mortem anima humana impoenitibilis est, nec potest de bono
ad malum converti, nec de malo ad bonum. Sic igitur ad Dei bonitatem
pertinuit ut per filium suum naturam humanam collapsam repararet.
Modus autem reparationis talis esse debuit qui et naturae reparandae
conveniret, et morbo. Naturae dico reparandae: quia cum homo sit
rationalis naturae, libero arbitrio praeditus, non necessitate
exterioris virtutis, sed per propriam voluntatem ad statum rectitudinis
revocandus fuit. Morbo etiam quia cum morbus in perversitate
voluntatis consisteret, oportuit reparationem fieri per hoc quod
voluntas ad rectitudinem reduceretur. Voluntatis autem humanae
rectitudo consistit in ordinatione amoris, qui est principalis
affectio. Ordinatus autem amor est ut Deum super omnia diligamus
quasi summum bonum, et ut in ipsum referantur omnia quae amamus sicut
in ultimum finem, et ut etiam in ceteris amandis debitus ordo
servetur, ut scilicet spiritualia corporalibus praeferamus. Ad
provocandum autem nostrum amorem in Deum nihil magis valere potuit quam
quod verbum Dei, per quod omnia facta fuerant, ad reparationem
nostrae naturae ipsam assumeret, ut idem esset Deus et homo. Primo
quidem, quia ex hoc maxime demonstratur quantum Deus diligat hominem,
quod pro eius salute homo fieri voluit; nec est aliquid quod ad amandum
magis provocet quam quod aliquis se cognoscat amari. Deinde quia homo
habens intellectum et affectum ad corporalia depressum, ad ea quae
supra se sunt, de facili elevari non poterat. Facile est autem
cuilibet homini ut alium hominem diligat et cognoscat; sed considerare
divinam altitudinem, et in eam ferri per debitum amoris affectum, non
est quorumlibet hominum, sed eorum qui per Dei auxilium cum magno
studio et labore a corporalibus ad spiritualia sublevantur. Ut igitur
omnibus hominibus facilis pateret via ad Deum, voluit Deus homo
fieri, ut etiam parvuli Deum cogitare et amare possent quasi similem
sibi; et sic per id quod capere possunt, paulatim proficerent ad
perfectum. Per hoc etiam quod Deus homo factus est, spes datur
homini ut et homo pervenire possit ad perfectae beatitudinis
participationem, quam solus Deus naturaliter habet. Homo enim suam
infirmitatem cognoscens, si ei promitteretur quod ad beatitudinem
perveniret, cuius vix Angeli capaces sunt, quae scilicet in visione
et fruitione Dei consistit, vix hoc sperare posset, nisi ex alia
parte sibi dignitas humanae naturae ostenderetur, quam tanti aestimat
Deus, ut pro eius salute homo fieri voluit. Et sic per hoc quod
Deus factus est homo, spem nobis dedit ut homo etiam posset pervenire
ad hoc quod uniretur Deo per beatam fruitionem. Valet etiam homini
cognitio suae dignitatis ex hoc quod Deus humanam naturam assumpsit ad
hoc quod affectum suum nulli creaturae subiiceret: neque Daemones aut
quascumque creaturas colendo per idolatriam; neque corporalibus
creaturis se subdendo per inordinatum affectum. Indignum enim est ut
cum homo tantae sit dignitatis secundum aestimationem divinam, et ita
Deo propinquus ut Deus homo fieri voluerit, quod homo rebus
inferioribus Deo inordinate se subdat.
|
|