|
Ex consideratione igitur praemissorum satis apparere iam potest nihil
inconveniens sequi ex hoc quod Deum unigenitum Dei verbum passum et
mortuum confitemur. Non enim haec ei attribuimus secundum divinam
naturam, sed secundum humanam, quam pro nostra salute in unitatem
personae assumpsit. Si quis autem obiiciat quod Deus, cum sit
omnipotens, alio modo poterat humanum genus salvare quam per unigeniti
filii sui mortem, considerare debet qui hoc obiicit, quod in factis
Dei considerandum est quid convenienter fieri potuit, etiam si alio
modo id Deus facere potuisset, alioquin omnia eius opera similis ratio
irritabit. Si enim consideretur quare Deus fecerit caelum tantae
quantitatis, et quare condiderit in tali numero stellas, sapienter
cogitanti occurret quod sic convenienter fieri potuit, licet Deus
aliter facere potuisset. Dico autem hoc secundum quod credimus totam
naturae dispositionem et humanos actus divinae providentiae esse
subiectam. Hac enim credulitate sublata, omnis divinitatis cultus
excluditur. Suscepimus autem praesentem disputationem ad eos qui se
Dei cultores dicunt, sive sint Christiani, sive Saraceni, sive
Iudaei. Ad eos autem qui omnia ex necessitate provenisse dicunt a
Deo operosius a nobis alibi disputatum est. Si quis ergo
convenientiam passionis et mortis Christi pia intentione consideret,
tantam sapientiae profunditatem inveniet, ut semper aliqua cogitanti
plura et maiora occurrant, ita quod experiri possit verum esse quod
apostolus dicit: nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam; nobis autem Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam: et iterum: quod stultum est Dei,
sapientius est hominibus. Primo igitur considerandum occurrit, quod
cum Christus humanam naturam assumpserit ad lapsum hominis reparandum,
ut supra iam diximus, ea oportuit Christum pati et agere secundum
humanam naturam, per quae remedium adhiberi posset contra lapsum
peccati. Peccatum autem hominis consistit praecipue in hoc quod bonis
corporalibus inhaerendo, spiritualia bona praetermittit. Hoc igitur
decuit filium Dei in natura assumpta hominibus ostendere per ea quae
fecit et passus est, ut homines temporalia bona vel mala pro nihilo
ducerent, ne ab eorum inordinato affectu impediti, spiritualibus minus
dediti essent. Unde Christus pauperes parentes elegit, et tamen
virtute perfectos, ne quis de sola carnis nobilitate et parentum
divitiis glorietur. Pauperem vitam gessit, ut divitias doceret
contemnere. Privatus absque dignitate vixit, ut homines ab inordinato
appetitu honorum revocaret. Laborem, famem, sitim et corporis
flagella sustinuit, ne homines voluptatibus et deliciis intenti,
propter asperitates huius vitae retraherentur a bono virtutis. Ad
extremum sustinuit mortem, ne propter mortis timorem aliquis veritatem
desereret. Et ne aliquis pro veritate vituperabilem mortem
formidaret, exprobratissimum genus mortis elegit, scilicet mortis
crucis. Sic ergo conveniens fuit filium Dei hominem factum mortem
pati, ut sui exemplo homines provocaret ad virtutem, ut sic verum sit
quod Petrus dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum ut sequamini vestigia eius. Deinde, quia hominibus ad
salutem necessaria est non solum conversatio recta, per quam vitantur
peccata, sed etiam cognitio veritatis, per quam vitantur errores; ad
reparationem humani generis necessarium fuit ut unigenitum Dei verbum
naturam humanam assumens, homines in certa veritatis cognitione
firmaret. Veritati autem quae docetur per hominem non omnino firma
credulitas adhibetur, quia homo et decipi et decipere potest: sed a
solo Deo absque omni dubitatione veritatis cognitio confirmatur. Sic
igitur oportuit filium Dei hominem factum doctrinam divinae veritatis
proponere hominibus, ut ostenderet hanc divinitus, non humanitus
esse: et hoc quidem ostendit miraculorum multitudine. Operanti enim
ea quae solus Deus facere potest, puta mortuos suscitando, caecos
illuminando et, cetera huiusmodi faciendo, credendum erat in his quae
de Deo dicebat: qui enim per Deum operabatur, consequens erat ut
etiam per Deum loqueretur. Sed miracula eius, praesentes qui
aderant, videre potuerunt; a posteris autem potuissent credi
conficta, sed contra hoc remedium adhibuit divina sapientia per
Christi infirmitatem. Si enim vixisset in mundo dives, potens, et
in aliqua magna dignitate constitutus, credi potuisset quod eius
doctrina et miracula favore hominum et potestate humana fuissent
recepta. Et ideo, ut manifestum fieret opus divinae virtutis, omnia
abiecta et infirma in mundo elegit, pauperem matrem, vitam inopem,
discipulos et nuntios idiotas, reprobari et condemnari etiam usque ad
mortem a magnatibus mundi, ut manifeste appareret quod susceptio
miraculorum, eius atque doctrinae non fuit humanae potentiae sed
divinae. Unde et in eis quae fecit vel passus est, simul
coniungebatur et humana infirmitas et divina potestas. In nativitate
enim pannis involutus in praesepio ponitur; sed collaudatur ab
Angelis, et a magis stella praeduce adoratur. Tentatur a Diabolo;
sed ei ministratur ab Angelis. Vivit inops et mendicus; sed mortuos
suscitat, illuminat caecos. Moritur affixus patibulo, annumeratur
latronibus; sed in eius morte sol obscuratur, terra tremit,
franguntur lapides, aperiuntur monumenta, et mortuorum corpora
suscitantur. Si quis ergo ex talibus initiis tantum fructum videat
consecutum, scilicet conversionem fere totius mundi ad Christum, et
ulterius alia signa quaerat ad credendum; durior lapide censeri
potest, cum in morte eius etiam petrae sint scissae. Hinc est quod
apostolus, ad Corinthios dicit quod: verbum crucis pereuntibus
stultitia est; sed his qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei
est. Est autem circa hoc, aliud considerandum, quod secundum eandem
rationem providentiae, qua in seipso Dei filius homo factus, infirma
pati voluit, etiam suos discipulos, quos humanae salutis ministros
instituit, voluit esse in mundo abiectos. Unde non elegit litteratos
et nobiles, sed illitteratos et ignobiles, pauperes scilicet
piscatores, et eos mittens ad salutem hominum procurandam, iussit
paupertatem servare, persecutiones et opprobria pati, et mortem etiam
pro veritate subire, ne eorum praedicatio ad aliquid terrenum commodum
composita videretur, et ut salus mundi non adscriberetur humanae
sapientiae aut virtuti, sed solum divinae. Unde nec in eis defuit
virtus divina mirabilia operans, qui tamen secundum mundum videbantur
abiecti. Hoc autem erat necessarium reparationi humanae, ut homines
discerent non de seipsis superbe confidere, sed de Deo. Hoc enim ad
perfectionem humanae iustitiae requiritur ut homo totaliter se Deo
subiiciat, a quo etiam omnia bona consequi speret adipiscenda, et
adepta recognoscat. Ad bona igitur praesentia huius mundi
contemnenda, et adversa quaelibet toleranda usque ad mortem, nullo
modo melius eius discipuli potuerunt institui quam per passionem et
mortem Christi: unde et ipse eis dicebat in Johanne: si me persecuti
sunt, et vos persequentur. Demum vero considerandum est, quod hoc
habet ordo iustitiae ut pro peccato poena infligatur. Apparet enim in
humanis iudiciis quod ea quae iniuste sunt facta, ad iustitiam
reducuntur, dum iudex ab eo qui aliena accipiens, plus habet quam
debeat, subtrahit quod plus habet, et dat ei qui minus habebat.
Quicumque autem peccat, plus suae voluntati indulget quam debeat; ut
enim suam voluntatem impleat, transgreditur ordinem rationis et legis
divinae. Ad hoc igitur quod ad iustitiae ordinem reducatur, oportet
quod voluntati subtrahatur de eo quod vult: quod fit dum punitur vel
per subtractionem bonorum quae vellet habere, vel per illationem
malorum quae pati recusat. Haec igitur reintegratio iustitiae per
poenam quandoque fit per voluntatem eius qui punitur, dum ipsemet sibi
poenam assumit, ut ad iustitiam redeat; quandoque fit eo invito, et
tunc quidem ipse ad iustitiam non reducitur, sed in eo impletur
iustitia. Erat autem totum humanum genus peccato subiectum. Ad hoc
ergo quod ad statum iustitiae reduceretur, oportebat intervenire poenam
quam homo sibiipsi assumeret ad implendum divinae iustitiae ordinem.
Nullus autem homo purus tantus esse poterat qui sufficienter
satisfacere posset Deo, poenam aliquam voluntarie assumendo, etiam
pro peccato proprio, nedum pro peccato universorum. Cum enim homo
peccat, legem Dei transgreditur, et sic quantum est in se, iniuriam
Deo facit, qui est maiestatis infinitae. Tanto autem est maior
iniuria, quanto maior est is in quem committitur: manifestum est enim
quod maior reputatur iniuria, si quis percutiat militem, quam
rusticum; et adhuc maior, si regem aut principem. Habet igitur
peccatum contra legem Dei commissum quodammodo iniuriam infinitam.
Sed rursus considerandum est, quod secundum dignitatem satisfacientis
etiam satisfactio ponderatur. Nam unum verbum deprecatorium a rege
prolatum pro satisfactione alicuius iniuriae, maior satisfactio
reputaretur quam si aliquis alius vel genu flecteret, vel nudus
incederet, vel quamcumque humiliationem ostenderet ad satisfaciendum
iniuriam passo. Nullus autem purus homo erat infinitae dignitatis,
cuius satisfactio posset esse condigna contra Dei iniuriam. Oportuit
igitur ut esset aliquis homo infinitae dignitatis qui poenam subiret pro
omnibus, et sic condigne satisfaceret pro totius mundi peccatis. Ad
hoc igitur unigenitum Dei verbum, verus Deus et Dei filius naturam
humanam assumpsit, et in ea mortem pati voluit, ut totum humanum genus
a peccato satisfaciendo purgaret: unde et Petrus dicit: Christus
semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis ut nos
offerret Deo. Non ergo, sicut opinantur, conveniens fuit quod Deus
sine satisfactione humana peccata purgaret, neque etiam quod hominem
non permitteret cadere in peccatum. Primum enim repugnaret ordini
iustitiae, secundum ordini naturae humanae, per quam homo est suae
voluntatis liber, potens bonum vel malum eligere. Providentiae autem
est ordinem rerum non destruere, sed salvare. In hoc ergo maxime
sapientia Dei apparuit quod et ordinem servavit tam iustitiae quam
naturae, et tamen misericorditer providit homini salutis remedium per
filii sui incarnationem et mortem.
|
|