|
Quia ergo per passionem et mortem Christi homines a peccato
purgantur, ut huius tam immensi beneficii in nobis iugis maneret
memoria, filius Dei passione appropinquante, suae passionis et mortis
memoriam fidelibus suis reliquit iugiter recolendam, suum corpus et
sanguinem tradens discipulis sub speciebus panis et vini, quod usque
nunc in memoriam illius venerandae passionis ubique terrarum Christi
frequentat Ecclesia. Quam vane autem hoc sacramentum infideles
irrideant, quilibet etiam parum instructus in Christiana religione de
facili potest attendere. Non enim dicimus quod corpus Christi
dilaceretur in partes, et sic divisum a fidelibus sub sacramento
sumatur, ut oporteat quandoque illud deficere, etiamsi magnitudinem
montis haberet, ut dicunt; sed per conversionem panis in corpus
Christi dicimus corpus Christi in sacramento Ecclesiae esse et a
fidelibus manducari. Ex quo ergo corpus Christi non dividitur, sed
in ipsum aliquid convertitur, nulla necessitas est ut per manducationem
fidelium quantitati eius aliquid subtrahatur. Si quis autem infidelis
dicere velit hanc conversionem impossibilem esse, consideret, si Dei
omnipotentiam confitetur, quod cum per virtutem naturae possit res una
converti in aliam quantum ad formam, sicut quod aer in ignem
convertitur, dum materia quae prius erat subiecta formae aeris,
postmodum formae ignis subiicitur. Multo magis virtus omnipotentis
Dei, quae totam rei substantiam in esse producit, non solum
transmutando secundum formam, ut facit natura, poterit hoc totum in
illud totum convertere, ut sic panis in corpus Christi convertatur et
vinum in sanguinem. Si autem huic conversioni repugnare aliquis velit
per id quod sensu apparet, nam nihil secundum sensum immutatur in
sacramento altaris, consideret qui eiusmodi est sic nobis omnia divina
proponi ut ad nos sub tegumento visibilium rerum deveniant. Ut igitur
corpus Christi et sanguis spiritualis et divina refectio haberetur, et
omnino quasi cibus et potus communis, non sub propria carnis et
sanguinis nobis traduntur specie sed sub specie panis et vini; ne esset
etiam horribile humanam carnem comedere et sanguinem humanum potare.
Nec tamen hoc sic fieri dicimus quasi species illae quae sensibus
apparent in sacramento altaris sint solum in phantasia videntium, sicut
solet esse in praestigiis artium magicarum, quia veritatis sacramentum
nulla fictio decet; sed Deus, qui est substantiae et accidentis
creator, potest accidentia sensibilia conservare in esse, subiectis in
aliud transmutatis. Potest enim effectus secundarum causarum per sui
omnipotentiam absque causis secundis et producere et in esse servare.
Si quis vero Dei omnipotentiam non confitetur, contra talem in
praesenti opere disputationem non assumpsimus, sed contra Saracenos,
et alios qui Dei omnipotentiam confitentur. Alia vero huius
sacramenti mysteria non sunt hic magis discutienda, quia infidelibus
secreta fidei pandi non debent.
|
|