|
Nunc restat considerare de opinione quorundam dicentium, Purgatorium
non esse post mortem, ad quam quidem positionem ut homines aliqui
devenirent, hoc eis contigisse videtur quod et in pluribus aliis
contigit multis. Dum enim aliqui errores aliquos incaute vitare
voluerunt, inciderunt in errores contrarios. Sicut Arius dum vitare
voluit errorem Sabellii confundentis sanctae Trinitatis personas,
incidit in errorem contrarium, ut divideret deitatis essentiam.
Similiter Eutyches dum vitare voluit errorem Nestorii dividentis in
Christo personam Dei et hominis; contrarium errorem instituit, ut
confiteretur, unam esse naturam Dei et hominis. Sic igitur et aliqui
dum vitare volunt Origenis errorem ponentis omnes poenas post mortem
purgatorias esse, in contrarium prolabuntur errorem ut dicant nullam
poenam post mortem purgatoriam esse. Sancta vero Catholica et
apostolica Ecclesia inter errores contrarios media cauto passu
incedit. Sicut enim distinguit personas in Trinitate contra
Sabellium, et tamen in errorem Arii non declinat, sed unam
confitetur trium personarum essentiam; in incarnationis vero mysterio e
converso naturas distinguit contra Eutychem, et cum Nestorio personam
non separat: sic et in statu animarum post mortem poenas quasdam
purgatorias confitetur eorum dumtaxat qui de hoc saeculo absque peccato
mortali recedunt cum caritate et gratia; nec tamen cum Origene omnes
poenas purgatorias confitetur; sed eos qui cum peccato mortali
decedunt, cum Diabolo et Angelis eius confitetur aeterno supplicio
cruciandos. Ad huius igitur veritatis assertionem primo considerandum
videtur, quod illi qui in peccato mortali decedunt, statim ad
infernalia supplicia rapiuntur. Quod aperte ex evangelica auctoritate
probatur: dicitur enim in Luca ex ore domini, quod mortuus est dives
epulo, et sepultus est in Inferno; et de cruciatu eius ex ipsius
confessione apparet, dum dicit: quia crucior in hac flamma. Per Iob
quoque de impiis dicitur: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad
Inferna descendunt, qui dixerunt Deo: recede a nobis, scientiam
viarum tuarum nolumus. Non solum autem impii pro peccatis propriis,
sed etiam iusti ante Christi passionem pro peccato primi parentis in
morte ad Inferos descendebant: unde Iacob dicebat: descendam ad
filium meum lugens in Infernum. Unde et ipse Christus moriens ad
Inferna descendit, ut in symbolo fidei continetur, sicut ante per
prophetam praedictum fuerat: non derelinques animam meam in Inferno,
quod et Petrus in actibus de Christo exponit. Quamvis alio modo
Christus ad Inferna descenderit, non quasi peccato obnoxius, sed
solus inter mortuos liber, ad hoc descendit ut expolians principatus et
potestates captivam duceret captivitatem, sicut per Zachariam fuerat
ante praedictum: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos
de lacu. Aqua. Sed quia miserationes Dei sunt super omnia opera
eius, multo magis credendum est, quod illi qui sine macula moriuntur,
statim aeternae retributionis mercedem accipiunt. Et hoc quidem
evidentibus auctoritatibus manifeste probatur. Dicit enim apostolus in
II epistola ad Corinthios, cum de tribulationibus sanctorum
mentionem fecisset: scimus, inquit, quoniam si terrestris domus
nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo
habemus, domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ex quibus
verbis prima facie inspectis hoc videtur elici posse, quod dissoluto
mortali corpore, homo caelesti gloria induatur. Sed ut hic sensus
evidentior fiat, sequentia pertractemus. Quia enim duo proposuerat,
scilicet dissolutionem habitationis terrenae et adeptionem domus
caelestis, ostendit quomodo desiderium hominis se habeat ad utrumque,
cum quadam expositione utriusque. Unde primo subiungit de desiderio
caelestis domus, et dicit, quod ingemiscimus in hoc quasi a nostro
desiderio retardati quod cupimus superindui habitationem caelestem: per
quod etiam dat intelligere, quod illa domus caelestis quam supra
dixerat, non est aliquid ab homine separatum, sed aliquid homini
inhaerens. Non enim dicitur homo induere domum, sed vestimentum; sed
dicitur aliquis inhabitare domum. Cum ergo haec duo coniungit dicens,
superindui habitationem, ostendit quod illud desideratum et est aliquid
adhaerens, quia induitur, et est aliquid continens et excedens, quia
inhabitatur. Quid autem sit illud desideratum, ex sequentibus
patebit. Sed quia non simpliciter dixerat indui, sed superindui,
rationem sui dicti exponit, subdens: si tamen vestiti et non nudi
inveniamur, quasi dicat: si anima sic indueretur habitatione caelesti
quod non exueretur habitatione terrena, adeptio illius habitationis
caelestis esset superinduitio. Sed quia oportet quod exuatur
habitatione terrena ad hoc quod induatur caelesti, non potest dici
superinduitio sed induitio simplex. Posset ergo aliquis ab apostolo
quaerere: quare ergo dixisti: superindui cupientes? Ad quod
respondet subdens: nam et qui sumus in tabernaculo isto, idest qui
induimur terreno tabernaculo quasi transitorio, non domo quasi
permanente, ingemiscimus gravati quasi aliquo accidente contra nostrum
desiderium, eo quod secundum naturale desiderium nolumus expoliari
tabernaculo terreno, sed supervestiri caelesti, ut absorbeatur quod
mortale est, a vita, idest ut ad vitam immortalem sine mortis gustu
transeatur. Posset autem iterum aliquis apostolo dicere: rationabile
apparet, quod nolumus expoliari terrena habitatione, quae est nobis
connaturalis, sed unde hoc nobis quod habitationem caelestem indui
cupiamus? Ad hoc autem respondens subdit: qui autem efficit nos in
hoc ipsum, ut desideremus caelestia, Deus est. Et quomodo nos in
hoc efficiat, ostendit subdens: qui dedit nobis pignus spiritus. Per
spiritum enim sanctum, quem accepimus a Deo, certi sumus de caelesti
habitatione adipiscenda sicut per pignus de debito recuperando. Ex hac
autem certitudine in desiderium caelestis habitationis elevamur. Sic
ergo duo desideria sunt in nobis: unum naturae de terrena habitatione
non deserenda; aliud gratiae de caelesti habitatione consequenda. Sed
haec duo desideria simul impleri non possunt, quia ad caelestem
habitationem pervenire non possumus, nisi terrenam deseramus. Unde
cum quadam fiducia firma et audacia desiderium gratiae praeferimus
desiderio naturae, ut velimus terrenam habitationem deserere, et ad
caelestem pervenire: et hoc est quod subdit: audentes igitur semper,
et scientes, quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a domino,
per fidem enim ambulamus, et non per speciem, audemus et bonam
voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad
dominum. Ubi aperitur quod ipsum corpus corruptibile supra nominavit
terrestrem domum huius habitationis, et tabernaculum; quod quidem
corpus est animae quasi quoddam indumentum. Aperitur etiam quid supra
dixerat domum non manufactam, sed aeternam in caelis: quia ipsum
Deum, quem homines induunt, vel etiam inhabitant, dum ei praesentes
existunt per speciem, idest videndo eum sicut est, peregrinantur autem
ab ipso, dum per fidem tenent quod nondum vident. Desiderant ergo
sancti peregrinari a corpore, idest ut eorum animae per mortem a
corporibus separentur, ad hoc quod sic peregrinantes a corpore, sint
praesentes ad dominum. Manifestum est ergo quod sanctorum animae a
corporibus absolutae ad caelestem habitationem perveniunt Deum
videntes. Non ergo sanctarum animarum gloria quae in Dei visione
consistit differtur, usque ad diem iudicii, quo corpora resumunt.
Hoc etiam apparet per dictum apostoli ad Philip. ubi dicit:
desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse. Vanum autem esset
hoc desiderium, si corpore dissoluto adhuc Paulus cum Christo non
esset, quem tamen constat esse caelis: sunt ergo animae sanctorum post
mortem cum Christo in caelis. Manifeste etiam dominus latroni
confitenti in cruce dixit: hodie mecum eris in Paradiso, per
Paradisum gloriae fruitionem designans. Unde non est credendum, quod
suos fideles Christus remunerare differat, quantum ad gloriam
animarum, usque ad corporum resumptionem. Quod ergo dominus dicit:
in domo patris mei mansiones multae sunt, ad differentias praemiorum
refertur, quibus sancti in caelesti beatitudine remunerantur a Deo,
non enim extra domum, sed in ipsa domo. His autem visis, consequens
videtur Purgatorium animarum esse post mortem. Ex multis enim sacrae
Scripturae auctoritatibus manifeste habetur quod ad illam caelestem
gloriam nullus pervenire potest cum macula. Dicitur enim de divinae
sapientiae participatione, in libro sapientiae, quod est emanatio
quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum
incurrit in illam. Consistit autem caelestis felicitas in sapientiae
participatione perfecta, qua per speciem Deum videbimus. Oportet
igitur omnino sine macula esse eos qui ad illam beatitudinem
perducuntur. Idem habetur expressius in Isaia: via sancta
vocabitur: non transibit per eam pollutus; et in Apocalypsi dicitur:
non intrabit in ea aliquid coinquinatum. Contingit autem aliquos in
hora mortis aliquibus maculis peccatorum inquinari, propter quae tamen
aeternam damnationem Inferni non merentur; sicut sunt venialia
peccata, ut verbum otiosum et alia huiusmodi. Non ergo ad caelestem
beatitudinem qui talibus inquinati decedunt, poterunt pervenire statim
post mortem; pervenirent autem, ut supra probatum est, si huiusmodi
maculae in eis non essent. Ad minus ergo post mortem dilationem
gloriae patientur propter venialia peccata. Nulla autem ratio est
quare magis hanc poenam quam aliam animas post mortem pati concedant;
praesertim cum carentia visionis divinae et separatio a Deo, maior sit
poena etiam existentibus in Inferno, quam ignis supplicium, patiuntur
ergo animae. Cum venialibus decedentium Purgatorium ignem post
mortem. Si quis autem dicat, huiusmodi peccata venialia remanere
purganda per ignem conflagrationis mundi, qui faciem praecedet
iudicis; hoc cum praemissis stare non potest. Ostensum enim est,
quod sanctorum animae, in quibus nulla est macula, statim corpore
dissoluto caelestem habitationem adipiscuntur; nec potest dici quod
animae cum peccatis venialibus decedentium antequam ab eis purgentur ad
caelestem perveniant gloriam, sicut ostensum est. Differtur ergo
eorum gloria propter peccata venialia usque ad diem iudicii: quod
omnino improbabile videtur, ut scilicet pro levibus peccatis tantam
poenam aliquis patiatur in gloriae dilatione. Amplius, contingit
aliquos ante mortem perficere non potuisse poenitentiam debitam pro
peccatis, de quibus poenituerunt; nec est divinae iustitiae conveniens
quod poenam illam non exsolvant: sic enim melioris conditionis essent
qui cito morte praeoccupantur, quam qui diutinam poenitentiam pro
peccatis in hac vita perficiunt. Patiuntur igitur post mortem
huiusmodi poenam. Non autem in Inferno, in quo homines pro peccatis
mortalibus puniuntur, cum iam per poenitentiam sint mortalia peccata
dimissa. Nec etiam esset conveniens ut pro exsolutione huius poenae
usque ad diem iudicii eis gloria debita differretur. Oportet igitur
ponere aliquas poenas temporales et purgatorias post hanc vitam ante
diem iudicii. Huic etiam consonat Ecclesiae ritus ab apostolis
introductus. Orat enim tota Ecclesia pro fidelibus defunctis.
Manifestum est autem quod non orat pro his qui sunt in Inferno, quia
in Inferno nulla est redemptio; neque etiam pro his qui sunt caelestem
gloriam iam adepti quia illi iam pervenerunt ad finem. Relinquitur
ergo quod sint aliquae poenae temporales et purgatoriae post hanc
vitam, pro quarum remissione orat Ecclesia. Hinc est etiam quod
apostolus ad Corinthios dicit: uniuscuiusque opus quale fuerit, ignis
probabit. Si cuius opus manserit, quod superaedificavit mercedem
accipiet; si cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem
salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non autem potest hoc
intelligi de igne Inferni, quia qui illum ignem patiuntur, non
salvantur. Oportet ergo quod intelligatur de aliquo igne purgante.
Et quidem potest aliquis dicere hoc esse intelligendum de igne qui
praecedet faciem iudicis, praecipue quia praemittitur: dies domini
declarabit, quia in igne revelabitur; dies autem domini intelligitur
dies ultimi adventus eius, sicut apostolus in I Thessal. dicit,
dies domini sicut fur in nocte, ita veniet; sed attendendum est, quod
sicut dies iudicii dicitur dies domini, quia est dies adventus eius ad
iudicium universale totius mundi, ita dies mortis uniuscuiusque dicitur
dies domini, quia in morte ad unumquemque venire Christus dicitur
remuneraturus vel condemnaturus. Unde quantum ad remunerationem
bonorum dicit in Iohanne, ad discipulos, suos: si abiero, et
praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut
ubi sum ego et vos sitis; quantum vero ad condemnationem malorum
dicitur in Apocalypsi: age poenitentiam, et prima opera fac: sin
autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo. Dies ergo
domini quoad universale iudicium veniet in igne revelabitur, qui faciem
iudicis praecedet, quo reprobi ad supplicium aeternum trahentur, et
iusti qui vivi reperientur, purgabuntur; sed et dies domini, quo
unumquemque in sua morte iudicat, in igne revelabitur, qui purgat
bonos, et impios condemnat. Sic ergo patet Purgatorium esse post
mortem.
|
|