|
Principium autem intentionis nostrae hinc sumere oportet, ut quid
nomine regis intelligendum sit, exponatur. In omnibus autem quae ad
finem aliquem ordinantur, in quibus contingit sic et aliter procedere,
opus est aliquo dirigente, per quod directe debitum perveniatur ad
finem. Non enim navis, quam secundum diversorum ventorum impulsum in
diversa moveri contingit, ad destinatum finem perveniret nisi per
gubernatoris industriam dirigeretur ad portum. Hominis autem est
aliquis finis, ad quem tota vita eius et actio ordinatur, cum sit
agens per intellectum, cuius est manifeste propter finem operari.
Contingit autem diversimode homines ad finem intentum procedere, quod
ipsa diversitas humanorum studiorum et actionum declarat. Indiget
igitur homo aliquo dirigente ad finem. Est autem unicuique hominum
naturaliter insitum rationis lumen, quo in suis actibus dirigatur ad
finem. Et si quidem homini conveniret singulariter vivere, sicut
multis animalium, nullo alio dirigente indigeret ad finem, sed ipse
sibi unusquisque esset rex sub Deo summo rege, in quantum per lumen
rationis divinitus datum sibi, in suis actibus se ipsum dirigeret.
Naturale autem est homini ut sit animal sociale et politicum, in
multitudine vivens, magis etiam quam omnia alia animalia, quod quidem
naturalis necessitas declarat. Aliis enim animalibus natura
praeparavit cibum, tegumenta pilorum, defensionem, ut dentes,
cornua, ungues, vel saltem velocitatem ad fugam. Homo autem
institutus est nullo horum sibi a natura praeparato, sed loco omnium
data est ei ratio, per quam sibi haec omnia officio manuum posset
praeparare, ad quae omnia praeparanda unus homo non sufficit. Nam
unus homo per se sufficienter vitam transigere non posset. Est igitur
homini naturale quod in societate multorum vivat. Amplius: aliis
animalibus insita est naturalis industria ad omnia ea quae sunt eis
utilia vel nociva, sicut ovis naturaliter aestimat lupum inimicum.
Quaedam etiam animalia ex naturali industria cognoscunt aliquas herbas
medicinales et alia eorum vitae necessaria. Homo autem horum, quae
sunt suae vitae necessaria, naturalem cognitionem habet solum in
communi, quasi eo per rationem valente ex universalibus principiis ad
cognitionem singulorum, quae necessaria sunt humanae vitae,
pervenire. Non est autem possibile quod unus homo ad omnia huiusmodi
per suam rationem pertingat. Est igitur necessarium homini quod in
multitudine vivat, ut unus ab alio adiuvetur et diversi diversis
inveniendis per rationem occupentur, puta, unus in medicina, alius in
hoc, alius in alio. Hoc etiam evidentissime declaratur per hoc, quod
est proprium hominis locutione uti, per quam unus homo aliis suum
conceptum totaliter potest exprimere. Alia quidem animalia exprimunt
mutuo passiones suas in communi, ut canis in latratu iram, et alia
animalia passiones suas diversis modis. Magis igitur homo est
communicativus alteri quam quodcumque aliud animal, quod gregale
videtur, ut grus, formica et apis. Hoc ergo considerans Salomon in
Eccle. IV, 9, ait: melius est esse duos quam unum. Habent enim
emolumentum mutuae societatis. Si ergo naturale est homini quod in
societate multorum vivat, necesse est in hominibus esse per quod
multitudo regatur. Multis enim existentibus hominibus et unoquoque
id, quod est sibi congruum, providente, multitudo in diversa
dispergeretur, nisi etiam esset aliquis de eo quod ad bonum
multitudinis pertinet curam habens; sicut et corpus hominis et
cuiuslibet animalis deflueret, nisi esset aliqua vis regitiva communis
in corpore, quae ad bonum commune omnium membrorum intenderet. Quod
considerans Salomon dicit: ubi non est gubernator, dissipabitur
populus. Hoc autem rationabiliter accidit: non enim idem est quod
proprium et quod commune. Secundum propria quidem differunt, secundum
autem commune uniuntur. Diversorum autem diversae sunt causae.
Oportet igitur, praeter id quod movet ad proprium bonum
uniuscuiusque, esse aliquid quod movet ad bonum commune multorum.
Propter quod et in omnibus quae in unum ordinantur, aliquid invenitur
alterius regitivum. In universitate enim corporum per primum corpus,
scilicet caeleste, alia corpora ordine quodam divinae providentiae
reguntur, omniaque corpora per creaturam rationalem. In uno etiam
homine anima regit corpus, atque inter animae partes irascibilis et
concupiscibilis ratione reguntur. Itemque inter membra corporis unum
est principale, quod omnia movet, ut cor, aut caput. Oportet igitur
esse in omni multitudine aliquod regitivum.
|
|