|
Considerandum autem restat ulterius, quod et eminentem obtinebunt
caelestis beatitudinis gradum, qui officium regium digne et
laudabiliter exequuntur. Si enim beatitudo virtutis est praemium,
consequens est ut maiori virtuti maior gradus beatitudinis debeatur.
Est autem praecipua virtus, qua homo aliquis non solum se ipsum sed
etiam alios dirigere potest; et tanto magis, quanto plurium est
regitiva: quia et secundum virtutem corporalem tanto aliquis virtuosior
reputatur, quanto plures vincere potest, aut pondera plura levare.
Sic igitur maior virtus requiritur ad regendum domesticam familiam,
quam ad regendum se ipsum, multoque maior ad regimen civitatis et
regni. Est igitur excellentis virtutis bene regium officium exercere;
debetur igitur ei excellens in beatitudine praemium. Adhuc: in
omnibus artibus et potentiis laudabiliores sunt qui alios bene regunt,
quam qui secundum alienam directionem bene se habent. In speculativis
enim maius est veritatem aliis docendo tradere, quam quod ab aliis
docetur capere posse. In artificiis etiam maius existimatur maiorique
conducitur pretio architector, qui aedificium disponit, quam artifex,
qui secundum eius dispositionem manualiter operatur. Et in rebus
bellicis maiorem gloriam de victoria consequitur prudentia ducis, quam
militis fortitudo. Sic autem se habet rector multitudinis in his quae
a singulis secundum virtutem sunt agenda, sicut doctor in disciplinis
et architector in aedificiis et dux in bellis. Est igitur rex maiori
praemio dignus, si bene subiectos gubernaverit, quam aliquis
subditorum, si sub rege bene se habuerit. Amplius: si virtutis est,
ut per eam opus hominis bonum reddatur, maioris virtutis esse videtur
quod maius bonum per eam aliquis operetur. Maius autem et divinius est
bonum multitudinis quam bonum unius: unde interdum malum unius
sustinetur si in bonum multitudinis cedat, sicut occiditur latro ut pax
multitudini detur. Et ipse Deus mala esse in mundo non sineret nisi
ex eis bona eliceret ad utilitatem et pulchritudinem universi.
Pertinet autem ad regis officium ut bonum multitudinis studiose
procuret. Maius igitur praemium debetur regi pro bono regimine quam
subdito pro bona actione. Hoc autem manifestius fiet, si quis magis
in speciali consideret. Laudatur enim ab hominibus quaevis privata
persona, et ei a Deo computatur in praemium, si egenti subveniat, si
discordes pacificet, si oppressum a potentiore eripiat, denique si
alicui qualitercumque opem vel consilium conferat ad salutem. Quanto
igitur magis laudandus est ab hominibus et praemiandus a Deo, qui
totam provinciam facit pace gaudere, violentias cohibet, iustitiam
servat, et disponit quid sit agendum ab hominibus suis legibus et
praeceptis? Hinc etiam magnitudo regiae virtutis apparet, quod
praecipue Dei similitudinem gerit, dum agit in regno quod Deus in
mundo: unde et in Exod. iudices multitudinis dii vocantur.
Imperatores etiam apud Romanos dii vocabantur. Tanto autem est
aliquid Deo acceptius, quanto magis ad eius imitationem accedit: unde
et apostolus monet: estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.
Sed si, secundum sapientis sententiam, omne animal diligit simile
sibi, secundum quod causae aliqualiter similitudinem habent causati,
consequens igitur est bonos reges Deo esse acceptissimos, et ab eo
maxime praemiandos. Simul etiam, ut Gregorii verbis utar: quid est
tempestas maris, nisi tempestas mentis? Quieto autem mari recte navem
etiam imperitus dirigit, turbato autem mari tempestatis fluctibus etiam
peritus nauta confunditur: unde et plerumque in occupatione regiminis,
ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate
tenebatur. Valde enim difficile est si, ut Augustinus dicit, inter
linguas sublimantium et honorantium, et obsequia nimis humiliter
salutantium non extollantur, sed se homines esse meminerint. Et in
Eccli.: beatus vir qui post aurum non abiit, nec speravit in
pecuniae thesauris. Qui potuit impune transgredi et non est
transgressus, facere mala et non fecit. Ex quo quasi in virtutis
opere probatus invenitur fidelis, unde secundum Biantis proverbium:
principatus virum ostendit. Multi enim ad principatus culmen
pervenientes, a virtute deficiunt, qui, dum in statu essent infimo,
virtuosi videbantur. Ipsa igitur difficultas quae principibus imminet
ad bene agendum, eos facit maiori praemio dignos, et si aliquando per
infirmitatem peccaverint, apud homines excusabiliores redduntur et
facilius a Deo veniam promerentur, si tamen, ut Augustinus ait pro
suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo
suo vero immolare non negligunt. In cuius rei exemplum de Achab,
rege Israel, qui multum peccaverat, dominus ad Heliam dixit: quia
humiliatus est Achab, non inducam hoc malum in diebus suis. Non
autem solum ratione ostenditur quod regibus excellens praemium
debeatur, sed etiam auctoritate divina firmatur. Dicitur enim in
Zachar. quod in illa beatitudinis die qua erit dominus protector
habitantibus in Hierusalem, id est in visione pacis aeternae, aliorum
domus erunt sicut domus David, quia scilicet omnes reges erunt et
regnabunt cum Christo, sicut membra cum capite; sed domus David erit
sicut domus Dei, quia sicut regendo fideliter Dei officium gessit in
populo, ita in praemio Deo propinquius erit et inhaerebit. Hoc etiam
fuit apud gentiles aliqualiter somniatum, dum civitatum rectores atque
servatores in deos transformari putabant.
|
|