|
Cum regibus tam grande in caelesti beatitudine praemium proponatur si
bene in regendo se habuerint, diligenti cura se ipsos observare debent
ne in tyrannidem convertantur. Nihil enim eis acceptabilius esse debet
quam quod ex honore regio, quo sublimantur in terris, in caelestis
regni gloriam transferantur. Errant vero tyranni, qui propter quaedam
terrena commoda iustitiam deserunt; qui tanto privantur praemio, quod
adipisci poterant iuste regendo. Quod autem stultum sit pro huiusmodi
parvis et temporalibus bonis maxima et sempiterna perdere bona,
nullus, nisi stultus aut infidelis, ignorat. Addendum est etiam quod
haec temporalia commoda, propter quae tyranni iustitiam deserunt,
magis ad lucrum proveniunt regibus dum iustitiam servant. Primo namque
inter mundana omnia nihil est, quod amicitiae dignae praeferendum
videatur. Ipsa namque est quae virtuosos in unum conciliat, virtutem
conservat atque promovet. Ipsa est qua omnes indigent in quibuscumque
negotiis peragendis, quae nec prosperis importune se ingerit, nec
deserit in adversis. Ipsa est quae maximas delectationes affert, in
tantum ut quaecumque delectabilia in taedium sine amicis vertantur.
Quaelibet autem aspera, facilia et prope nulla facit amor; nec est
alicuius tyranni tanta crudelitas, ut amicitia non delectetur.
Dionysius enim, quondam Syracusanorum tyrannus, cum duorum
amicorum, qui Damon et Pythias dicebantur, alterum occidere vellet,
is, qui occidendus erat, inducias impetravit ut domum profectus res
suas ordinaret; alter vero amicorum sese tyranno ob fidem pro eius
reditu dedit. Appropinquante autem promisso die, nec illo redeunte,
unusquisque fideiussorem stultitiae arguebat. At ille nihil se metuere
de amici constantia praedicabat. Eadem autem hora, qua fuerat
occidendus, rediit. Admirans autem amborum animum, tyrannus
supplicium propter fidem amicitiae remisit, insuper rogans ut eum
tertium reciperent in amicitiae gradu. Hoc autem amicitiae bonum,
quamvis desiderent tyranni, consequi tamen non possunt. Dum enim
commune bonum non quaerunt, sed proprium, fit parva vel nulla communio
eorum ad subditos. Omnis autem amicitia super aliqua communione
firmatur. Eos enim qui conveniunt, vel per naturae originem, vel per
morum similitudinem, vel per cuiuscumque societatis communionem,
videmus amicitia coniungi. Parva igitur vel potius nulla est amicitia
tyranni et subditi; simulque dum subditi per tyrannicam iniustitiam
opprimuntur, et se amari non sentiunt sed contemni, nequaquam amant.
Nec habent tyranni unde de subditis conquerantur si ab eis non
diliguntur, quia nec ipsi tales se ipsis exhibent ut diligi ab eis
debeant. Sed boni reges, dum communi profectui studiose intendunt et
eorum studio subditi plura commoda se assequi sentiunt, diliguntur a
plurimis, dum subditos se amare demonstrant, quia et hoc est maioris
malitiae quam quod in multitudine cadat, ut odio habeantur amici et
benefactoribus rependatur malum pro bono. Et ex hoc amore provenit ut
bonorum regum regnum sit stabile, dum pro ipsis se subditi quibuscumque
periculis exponere non recusant: cuius exemplum in Iulio Caesare
apparet, de quo Suetonius refert quod milites suos usque adeo
diligebat ut, audita quorumdam caede, capillos et barbam ante non
dempserit quam vindicasset: quibus rebus devotissimos sibi et
strenuissimos milites reddidit, ita quod plerique eorum capti,
concessam sibi sub ea conditione vitam, si militare adversus Caesarem
vellent, recusarent. Octavianus etiam Augustus, qui modestissime
imperio usus est, in tantum diligebatur a subditis ut plerique
morientes victimas quas devoverant immolari mandarent, quia eum
superstitem reliquissent. Non est ergo facile ut principis perturbetur
dominium, quem tanto consensu populus amat: propter quod Salomon
dicit: rex qui iudicat in iustitia pauperes, thronus eius in aeternum
firmabitur. Tyrannorum vero dominium diuturnum esse non potest, cum
sit multitudini odiosum. Non potest enim diu conservari quod votis
multorum repugnat. Vix enim a quoquam praesens vita transigitur quin
aliquas adversitates patiatur. Adversitatis autem tempore, occasio
deesse non potest contra tyrannum insurgendi: et ubi adsit occasio,
non deerit ex multis vel unus qui occasione non utatur. Insurgentem
autem populus votive prosequitur: nec de facili carebit effectu, quod
cum favore multitudinis attentatur. Vix ergo potest contingere quod
tyranni dominium protendatur in longum. Hoc etiam manifeste patet, si
quis consideret unde tyranni dominium conservatur. Non enim
conservatur amore, cum parva vel nulla sit amicitia subiectae
multitudinis ad tyrannum, ut ex praehabitis patet. De subditorum
autem fide tyrannis confidendum non est. Non enim invenitur tanta
virtus in multis, ut fidelitatis virtute reprimantur ne indebitae
servitutis iugum, si possint, excutiant. Fortassis autem nec
fidelitati contrarium reputabitur secundum opinionem multorum, si
tyrannicae nequitiae qualitercumque obvietur. Restat ergo ut solo
timore tyranni regimen sustentetur, unde et timeri se a subditis tota
intentione procurant. Timor autem est debile fundamentum. Nam qui
timore subduntur, si occurrat occasio qua possint impunitatem sperare,
contra praesidentes insurgunt eo ardentius quo magis contra voluntatem
ex solo timore cohibebantur. Sicut si aqua per violentiam includatur,
cum aditum invenerit impetuosius fluit. Sed nec ipse timor caret
periculo, cum ex nimio timore plerique in desperationem inciderint.
Salutis autem desperatio audacter ad quaelibet attendenda praecipitat.
Non potest igitur tyranni dominium esse diuturnum. Hoc etiam non
minus exemplis quam rationibus apparet. Si quis enim antiquorum gesta
et modernorum eventus consideret, vix inveniet dominium tyranni
alicuius diuturnum fuisse. Unde et Aristoteles in sua politica,
multis tyrannis enumeratis, omnium demonstrat dominium brevi tempore
fuisse finitum, quorum tamen aliqui diutius praefuerunt quia non multum
in tyrannide excedebant sed quantum ad multa imitabantur regalem
modestiam. Adhuc autem hoc magis fit manifestum ex consideratione
divini iudicii. Ut enim in Iob dicitur: regnare facit hominem
hypocritam propter peccata populi. Nullus autem verius hypocrita dici
potest quam qui regis assumit officium et exhibet se tyrannum. Nam
hypocrita dicitur qui alterius repraesentat personam, sicut in
spectaculis fieri consuevit. Sic igitur Deus praefici permittit
tyrannos ad puniendum subditorum peccata. Talis autem punitio in
Scripturis ira Dei consuevit nominari. Unde per Oseae dominus
dicit: dabo vobis regem in furore meo. Infelix est autem rex qui
populo in furore Dei conceditur. Non enim eius stabile potest esse
dominium, quia non obliviscetur misereri Deus, nec continebit in ira
sua misericordias suas: quinimmo per Ioelem dicitur quod est patiens,
et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Non igitur
permittit Deus diu regnare tyrannos, sed post tempestatem per eos
inductam populo, per eorum deiectionem tranquillitatem inducet. Unde
sapiens dicit: sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit
mites pro eis. Experimento etiam apparet quod reges magis per
iustitiam adipiscuntur divitias quam per rapinam tyranni. Quia enim
dominium tyrannorum subiectae multitudini displicet, ideo opus habent
tyranni multos habere satellites per quos contra subditos tuti
reddantur, in quibus necesse est plura expendere quam a subditis
rapiant. Regum autem dominium, quod subditis placet, omnes subditos
pro satellitibus ad custodiam habet, in quibus expendere opus non est;
sed interdum in necessitatibus plura regibus sponte donant, quam
tyranni diripere possint; et sic impletur quod Salomon dicit: alii,
scilicet reges, dividunt propria benefaciendo subiectis, et ditiores
fiunt. Alii, scilicet tyranni, rapiunt non sua, et semper in
egestate sunt. Similiter autem iusto Dei contingit iudicio ut qui
divitias iniuste congregant, inutiliter eas dispergant, aut etiam
iuste auferantur ab eis. Ut enim Salomon dicit: avarus non
implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis;
quinimmo ut Prov. XV dicit: conturbat domum suam, qui sectatur
avaritiam. Regibus vero, qui iustitiam quaerunt, divitiae adduntur a
Deo, sicut Salomon, qui, dum sapientiam quaesivit ad faciendum
iudicium, promissionem de abundantia divitiarum accepit. De fama vero
superfluum videtur dicere. Quis enim dubitet bonos reges non solum in
vita, sed magis post mortem quodammodo laudibus hominum vivere, et in
desiderio haberi; malorum vero nomen aut statim deficere, vel si
excellentes in malitia fuerint, cum detestatione eorum rememorari?
Unde Salomon dicit: memoria iusti cum laudibus, nomen autem impiorum
putrescet, quia vel deficit, vel remanet cum foetore.
|
|