|
Ex his ergo manifestum est quod stabilitas potestatis, divitiae,
honor et fama magis regibus quam tyrannis ad votum proveniunt, propter
quae tamen indebite adipiscenda declinat in tyrannidem princeps.
Nullus enim a iustitia declinat nisi cupiditate alicuius commodi
tractus. Privatur insuper tyrannus excellentissima beatitudine, quae
regibus debetur pro praemio, et, quod est gravius, maximum tormentum
sibi acquirit in poenis. Si enim qui unum hominem spoliat, vel in
servitutem redigit, vel occidit, maximam poenam meretur, quantum
quidem ad iudicium hominum mortem, quantum vero ad iudicium Dei
damnationem aeternam; quanto magis putandum est tyrannum deteriora
mereri supplicia, qui undique ab omnibus rapit, contra omnium
libertatem laborat, pro libito voluntatis suae quoscumque interficit?
Tales insuper raro poenitent, vento inflati superbiae, merito
peccatorum a Deo deserti et adulationibus hominum delibuti, et rarius
digne satisfacere possunt. Quando enim restituent omnia quae praeter
iustitiae debitum abstulerunt? Ad quae tamen restituenda nullus
dubitat eos teneri. Quando recompensabunt eis quos oppresserunt et
iniuste qualitercumque laeserunt? Adiicitur autem ad eorum
impoenitentiam quod omnia sibi licita existimant quae impune sine
resistentia facere potuerunt: unde non solum emendare non satagunt quae
male fecerunt, sed sua consuetudine pro auctoritate utentes, peccandi
audaciam transmittunt ad posteros, et sic non solum suorum facinorum
apud Deum rei tenentur, sed etiam eorum quibus apud Deum peccandi
occasionem reliquerunt. Aggravatur etiam eorum peccatum ex dignitate
suscepti officii. Sicut enim terrenus rex gravius punit suos
ministros, si invenit eos sibi contrarios; ita Deus magis puniet
eos, quos sui regiminis executores et ministros facit, si nequiter
agant, Dei iudicium in amaritudinem convertentes. Unde et in libro
sapientiae ad reges iniquos dicitur: quoniam cum essetis ministri regni
illius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitiae
(nostrae), neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et
cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum his qui praesunt fiet.
Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta
patientur. Et Nabuchodonosor per Isaiam dicitur: ad Infernum
detraheris in profundum laci. Qui te viderint, ad te inclinabuntur
teque prospicient, quasi profundius in poenis submersum. Si igitur
regibus abundant temporalia bona et proveniunt, et excellens
beatitudinis gradus praeparatur a Deo, tyranni autem a temporalibus
bonis quae cupiunt plerumque frustrantur, multis insuper periculis
subiacentes, et, quod est amplius, bonis aeternis privantur ad poenas
gravissimas reservati, vehementer studendum est his, qui regendi
officium suscipiunt, ut reges se subditis praebeant, non tyrannos.
De rege autem quid sit, et quod expediat multitudini regem habere;
adhuc autem quod praesidi expediat se regem multitudini exhibere
subiectae, non tyrannum, tanta a nobis dicta sint.
|
|