|
Consequens autem ex dictis est considerare quod sit regis officium et
qualem oporteat esse regem. Quia vero ea quae sunt secundum artem
imitantur ea quae sunt secundum naturam, ex quibus accipimus ut
secundum rationem operari possimus, optimum videtur regis officium a
forma regiminis naturalis assumere. Invenitur autem in rerum natura
regimen et universale et particulare. Universale quidem, secundum
quod omnia sub Dei regimine continentur, qui sua providentia universa
gubernat. Particulare autem regimen maxime quidem divino regimini
simile est, quod invenitur in homine, qui ob hoc minor mundus
appellatur, quia in eo invenitur forma universalis regiminis. Nam
sicut universa creatura corporea et omnes spirituales virtutes sub
divino regimine continentur, sic et corporis membra et caeterae vires
animae a ratione reguntur, et sic quodammodo se habet ratio in homine
sicut Deus in mundo. Sed quia, sicut supra ostendimus, homo est
animal naturaliter sociale in multitudine vivens, similitudo divini
regiminis invenitur in homine non solum quantum ad hoc quod per rationem
regitur unus homo, sed etiam quantum ad hoc quod per rationem unius
hominis regitur multitudo: quod maxime pertinet ad officium regis, dum
et in quibusdam animalibus, quae socialiter vivunt, quaedam similitudo
invenitur huius regiminis, sicut in apibus, in quibus et reges esse
dicuntur, non quod in eis per rationem sit regimen, sed per instinctum
naturae inditum a summo regente, qui est auctor naturae. Hoc igitur
officium rex suscepisse cognoscat, ut sit in regno sicut in corpore
anima et sicut Deus in mundo. Quae si diligenter recogitet, ex
altero iustitiae in eo zelus accenditur, dum considerat ad hoc se
positum ut loco Dei iudicium regno exerceat; ex altero vero
mansuetudinis et clementiae lenitatem acquirit, dum reputat singulos,
qui suo subsunt regimini, sicut propria membra.
|
|