|
Oportet igitur considerare quid Deus in mundo faciat: sic enim
manifestum erit quid immineat regi faciendum. Sunt autem universaliter
consideranda duo opera Dei in mundo. Unum quo mundum instituit,
alterum quo mundum institutum gubernat. Haec etiam duo opera anima
habet in corpore. Nam primo quidem virtute animae informatur corpus,
deinde vero per animam corpus regitur et movetur. Horum autem secundum
quidem magis proprie pertinet ad regis officium. Unde ad omnes reges
pertinet gubernatio, et a gubernationis regimine regis nomen
accipitur. Primum autem opus non omnibus regibus convenit. Non enim
omnes regnum aut civitatem instituunt, in quo regnant, sed regno ac
civitati iam institutis regiminis curam impendunt. Est tamen
considerandum quod nisi praecessisset qui institueret civitatem aut
regnum, locum non haberet gubernatio regni. Sub regis enim officio
comprehenditur etiam institutio civitatis et regni. Nonnulli enim
civitates instituerunt, in quibus regnarent, ut Ninus Ninivem, et
Romulus Romam. Similiter etiam ad gubernationis officium pertinet ut
gubernata conservet, ac eis utatur ad quod sunt constituta. Non
igitur gubernationis officium plene cognosci poterit si institutionis
ratio ignoretur. Ratio autem institutionis regni ab exemplo
institutionis mundi sumenda est: in quo primo consideratur ipsarum
rerum productio, deinde partium mundi ordinata distinctio. Ulterius
autem singulis mundi partibus diversae rerum species distributae
videntur, ut stellae caelo, volucres aeri, pisces aquae, animalia
terrae: deinde singulis ea, quibus indigent, abundanter divinitus
provisa videntur. Hanc autem institutionis rationem Moyses subtiliter
et diligenter expressit. Primo enim rerum productionem proponit,
dicens: in principio creavit Deus caelum et terram; deinde secundum
ordinem convenientem omnia divinitus distincta esse denuntiat,
videlicet diem a nocte, a superioribus inferiora, mare ab arida.
Hinc caelum luminaribus, avibus aerem, mare piscibus, animalibus
terram ornatam refert: ultimo assignatum hominibus terrae animaliumque
dominium. Usum vero plantarum tam ipsis quam animalibus caeteris ex
providentia divina denuntiat. Institutor autem civitatis et regni de
novo producere homines et loca ad inhabitandum et caetera vitae subsidia
non potest, sed necesse habet his uti quae in natura praeexistunt:
sicut etiam caeterae artes operationis suae materiam a natura
accipiunt, ut faber ferrum, aedificator ligna et lapides in artis usum
assumunt. Necesse est igitur institutori civitatis et regni primum
quidem congruum locum eligere, qui salubritate habitatores conservet,
ubertate ad victum sufficiat, amoenitate delectet, munitione ab
hostibus tutos reddat. Quod si aliquid de dicta opportunitate
deficiat, tanto locus erit convenientior quanto plura vel magis
necessaria de praedictis habuerit. Deinde necesse est ut locum electum
institutor civitatis aut regni distinguat secundum exigentiam eorum quae
perfectio civitatis aut regni requirit. Puta, si regnum instituendum
sit, oportet providere quis locus aptus sit urbibus constituendis,
quis villis, quis castris, ubi constituenda sint studia litterarum,
ubi exercitia militum, ubi negotiatorum conventus, et sic de aliis
quae perfectio regni requirit. Si autem institutioni civitatis opera
detur, providere oportet quis locus sit sacris, quis iuri reddendo,
quis artificibus singulis deputandus. Ulterius autem oportet homines
congregare, qui sunt congruis locis secundum sua officia deputandi.
Demum vero providendum est ut singulis necessaria suppetant secundum
uniuscuiusque constitutionem et statum: aliter enim nequaquam posset
regnum vel civitas commanere. Haec igitur sunt, ut summarie dicatur,
quae ad regis officium pertinent in institutione civitatis aut regni,
ex similitudine institutionis mundi assumpta.
|
|