|
Sicut autem institutio civitatis aut regni ex forma institutionis mundi
convenienter accipitur, sic et gubernationis ratio ex gubernatione
sumenda est. Est tamen praeconsiderandum quod gubernare est, id quod
gubernatur, convenienter ad debitum finem perducere. Sic etiam navis
gubernari dicitur dum per nautae industriam recto itinere ad portum
illaesa perducitur. Si igitur aliquid ad finem extra se ordinetur, ut
navis ad portum, ad gubernatoris officium pertinebit non solum ut rem
in se conservet illaesam, sed quod ulterius ad finem perducat. Si
vero aliquid esset, cuius finis non esset extra ipsum, ad hoc solum
intenderet gubernatoris intentio ut rem illam in sua perfectione
conservaret illaesam. Et quamvis nihil tale inveniatur in rebus post
ipsum Deum, qui est omnibus finis, erga id tamen, quod ad
extrinsecum ordinatur, multipliciter cura impeditur a diversis. Nam
forte alius erit qui curam gerit ut res in suo esse conservetur; alius
autem ut ad altiorem perfectionem perveniat: ut in ipsa navi, unde
gubernationis ratio assumitur, manifeste apparet. Faber enim
lignarius curam habet restaurandi si quid collapsum fuerit in navi, sed
nauta sollicitudinem gerit ut navem perducat ad portum. Sic etiam
contingit in homine. Nam medicus curam gerit ut vita hominis
conservetur in sanitate; oeconomus, ut suppetant necessaria vitae;
doctor autem curam gerit ut veritatem cognoscat; institutor autem
morum, ut secundum rationem vivat. Quod si homo non ordinaretur ad
aliud exterius bonum, sufficerent homini curae praedictae. Sed est
quoddam bonum extrinsecum homini quamdiu mortaliter vivit, scilicet
ultima beatitudo, quae in fruitione Dei expectatur post mortem.
Quia, ut apostolus ait: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a
domino. Unde homo Christianus, cui beatitudo illa est per Christi
sanguinem acquisita, et qui pro ea assequenda spiritus sancti arrham
accepit, indiget alia spirituali cura per quam dirigatur ad portum
salutis aeternae; haec autem cura per ministros Ecclesiae Christi
fidelibus exhibetur. Idem autem oportet esse iudicium de fine totius
multitudinis, et unius. Si igitur finis hominis esset bonum
quodcumque in ipso existens, et regendae multitudinis finis ultimus
esset similiter ut tale bonum multitudo acquireret et in eo permaneret;
et si quidem talis ultimus sive unius hominis sive multitudinis finis
esset corporalis, vita et sanitas corporis, medici esset officium.
Si autem ultimus finis esset divitiarum affluentia, oeconomus rex
quidam multitudinis esset. Si vero bonum cognoscendae veritatis tale
quid esset, ad quod posset multitudo pertingere, rex haberet doctoris
officium. Videtur autem finis esse multitudinis congregatae vivere
secundum virtutem. Ad hoc enim homines congregantur ut simul bene
vivant, quod consequi non posset unusquisque singulariter vivens; bona
autem vita est secundum virtutem; virtuosa igitur vita est
congregationis humanae finis. Huius autem signum est quod hi soli sunt
partes multitudinis congregatae, qui sibi invicem communicant in bene
vivendo. Si enim propter solum vivere homines convenirent, animalia
et servi essent pars aliqua congregationis civilis. Si vero propter
acquirendas divitias, omnes simul negotiantes ad unam civitatem
pertinerent, sicut videmus eos solos sub una multitudine computari qui
sub eisdem legibus et eodem regimine diriguntur ad bene vivendum. Sed
quia homo vivendo secundum virtutem ad ulteriorem finem ordinatur, qui
consistit in fruitione divina, ut supra iam diximus, oportet eumdem
finem esse multitudinis humanae qui est hominis unius. Non est ergo
ultimus finis multitudinis congregatae vivere secundum virtutem, sed
per virtuosam vitam pervenire ad fruitionem divinam. Siquidem autem ad
hunc finem perveniri posset virtute humanae naturae, necesse esset ut
ad officium regis pertineret dirigere homines in hunc finem. Hunc enim
dici regem supponimus, cui summa regiminis in rebus humanis
committitur. Tanto autem est regimen sublimius quanto ad finem
ulteriorem ordinatur. Semper enim invenitur ille, ad quem pertinet
ultimus finis, imperare operantibus ea quae ad finem ultimum
ordinantur; sicut gubernator, ad quem pertinet navigationem
disponere, imperat ei, qui navem constituit, qualem navem navigationi
aptam facere debeat; civilis autem qui utitur armis, imperat fabro,
qualia arma fabricet. Sed quia finem fruitionis divinae non
consequitur homo per virtutem humanam, sed virtute divina, iuxta illud
apostoli: gratia Dei, vita aeterna, perducere ad illum finem non
humani erit, sed divini regiminis. Ad illum igitur regem huiusmodi
regimen pertinet, qui non est solum homo sed etiam Deus, scilicet ad
dominum nostrum Iesum Christum, qui homines filios Dei faciens in
caelestem gloriam introduxit. Hoc igitur est regimen ei traditum quod
non corrumpetur, propter quod non solum sacerdos, sed rex in
Scripturis sacris nominatur, dicente Ieremia: regnabit rex, et
sapiens erit; unde ab eo regale sacerdotium derivatur. Et quod est
amplius, omnes Christi fideles, in quantum sunt membra eius, reges
et sacerdotes dicuntur. Huius ergo regni ministerium, ut a terrenis
essent spiritualia distincta, non terrenis regibus sed sacerdotibus est
commissum, et praecipue summo sacerdoti, successori Petri, Christi
vicario, Romano pontifici, cui omnes reges populi Christiani oportet
esse subditos, sicut ipsi domino Iesu Christo. Sic enim ei, ad
quem finis ultimi cura pertinet, subdi debent illi, ad quos pertinet
cura antecedentium finium, et eius imperio dirigi. Quia igitur
sacerdotium gentilium et totus divinorum cultus erat propter temporalia
bona conquirenda, quae omnia ordinantur ad multitudinis bonum commune,
cuius regi cura incumbit, convenienter sacerdotes gentilium regibus
subdebantur. Sed et quia in veteri lege promittebantur bona terrena
non a Daemonibus, sed a Deo vero religioso populo exhibenda, inde et
in lege veteri sacerdotes regibus leguntur fuisse subiecti. Sed in
nova lege est sacerdotium altius, per quod homines traducuntur ad bona
caelestia: unde in lege Christi reges debent sacerdotibus esse
subiecti. Propter quod mirabiliter ex divina providentia factum est ut
in Romana urbe, quam Deus praeviderat Christiani populi principalem
sedem futuram, hic mos paulatim inolesceret ut civitatum rectores
sacerdotibus subiacerent. Sicut enim Valerius maximus refert, omnia
post religionem ponenda semper nostra civitas duxit, etiam in quibus
summae maiestatis decus conspici voluit. Quapropter non dubitaverunt
sacris imperia servire, ita se humanarum rerum habitura regimen
existimantia, si divinae potentiae bene atque constanter fuissent
famulata. Quia vero etiam futurum erat ut in Gallia Christiani
sacerdotii plurimum vigeret religio, divinitus est permissum ut etiam
apud Gallos gentiles sacerdotes, quos Druidas nominabant, totius
Galliae ius definirent, ut refert Iulius Caesar in libro quem de
bello Gallico scripsit.
|
|