|
Sicut autem ad vitam, quam in caelo speramus beatam, ordinatur sicut
ad finem vita qua hic homines bene vivunt; ita ad bonum multitudinis
ordinantur sicut ad finem quaecumque particularia bona per hominem
procurantur, sive divitiae, sive lucra, sive sanitas, sive facundia
vel eruditio. Si igitur, ut dictum est, qui de ultimo fine curam
habet praeesse debet his qui curam habent de ordinatis ad finem et eos
dirigere suo imperio, manifestum ex dictis fit quod rex, sicut dominio
et regimini quod administratur per sacerdotis officium subdi debet, ita
praeesse debet omnibus humanis officiis et ea imperio sui regiminis
ordinare. Cuicumque autem incumbit aliquid perficere quod ordinatur in
aliud sicut in finem, hoc debet attendere ut suum opus sit congruum
fini. Sicut faber sic facit gladium ut pugnae conveniat, et
aedificator sic debet domum disponere ut ad habitandum sit apta. Quia
igitur vitae, qua in praesenti bene vivimus, finis est beatitudo
caelestis, ad regis officium pertinet ea ratione vitam multitudinis
bonam procurare secundum quod congruit ad caelestem beatitudinem
consequendam, ut scilicet ea praecipiat quae ad caelestem beatitudinem
ducunt, et eorum contraria, secundum quod fuerit possibile,
interdicat. Quae autem sit ad veram beatitudinem via, et quae sint
impedimenta eius, ex lege divina cognoscitur, cuius doctrina pertinet
ad sacerdotum officium, secundum illud Mal.: labia sacerdotis
custodient scientiam, et legem requirent de ore eius. Et ideo in
Deut. dominus praecipit: postquam sederit rex in solio regni sui,
describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, accipiens
exempla a sacerdote leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud
omnibus diebus vitae suae, ut discat timere dominum Deum suum et
custodire verba et caeremonias eius, quae in lege praecepta sunt. Per
legem igitur divinam edoctus, ad hoc praecipuum studium debet
intendere, qualiter multitudo sibi subdita bene vivat: quod quidem
studium in tria dividitur, ut primo quidem in subiecta multitudine
bonam vitam instituat; secundo, ut institutam conservet; tertio, ut
conservatam ad meliora promoveat. Ad bonam autem unius hominis vitam
duo requiruntur: unum principale, quod est operatio secundum virtutem
(virtus enim est qua bene vivitur); aliud vero secundarium et quasi
instrumentale, scilicet corporalium bonorum sufficientia, quorum usus
est necessarius ad actum virtutis. Ipsa tamen hominis unitas per
naturam causatur; multitudinis autem unitas, quae pax dicitur, per
regentis industriam est procuranda. Sic igitur ad bonam vitam
multitudinis instituendam tria requiruntur. Primo quidem, ut
multitudo in unitate pacis constituatur. Secundo, ut multitudo
vinculo pacis unita dirigatur ad bene agendum. Sicut enim homo nihil
bene agere potest nisi praesupposita suarum partium unitate, ita
hominum multitudo pacis unitate carens, dum impugnat se ipsam,
impeditur a bene agendo. Tertio vero requiritur ut per regentis
industriam necessariorum ad bene vivendum adsit sufficiens copia. Sic
igitur bona vita per regis officium in multitudine constituta,
consequens est ut ad eius conservationem intendat. Sunt autem tria,
quibus bonum publicum permanere non sinitur, quorum quidem unum est a
natura proveniens. Non enim bonum multitudinis ad unum tantum tempus
institui debet, sed ut sit quodammodo perpetuum. Homines autem cum
sint mortales, in perpetuum durare non possunt. Nec, dum vivunt,
semper sunt in eodem vigore, quia multis variationibus humana vita
subiicitur, et sic non sunt homines ad eadem officia peragenda
aequaliter per totam vitam idonei. Aliud autem impedimentum boni
publici conservandi ab interiori proveniens in perversitate voluntatum
consistit, dum vel sunt desides ad ea peragenda quae requirit
respublica, vel insuper sunt paci multitudinis noxii, dum
transgrediendo iustitiam aliorum pacem perturbant. Tertium autem
impedimentum reipublicae conservandae ab exteriori causatur, dum per
incursum hostium pax dissolvitur et interdum regnum aut civitas funditus
dissipatur. Igitur circa tria praedicta triplex cura imminet regi.
Primo quidem de successione hominum et substitutione illorum qui
diversis officiis praesunt, ut sicut per divinum regimen in rebus
corruptibilibus, quia semper eadem durare non possunt, provisum est ut
per generationem alia in locum aliorum succedant, ut vel sic
conservetur integritas universi, ita per regis studium conservetur
subiectae multitudinis bonum, dum sollicite curat qualiter alii in
deficientium locum succedant. Secundo autem ut suis legibus et
praeceptis, poenis et praemiis homines sibi subiectos ab iniquitate
coerceat et ad opera virtuosa inducat, exemplum a Deo accipiens qui
hominibus legem dedit, observantibus quidem mercedem,
transgredientibus poenas retribuens. Tertio imminet regi cura ut
multitudo sibi subiecta contra hostes tuta reddatur. Nihil enim
prodesset interiora vitare pericula, si ab exterioribus defendi non
posset. Sic igitur bonae multitudinis institutioni tertium restat ad
regis officium pertinens, ut sit de promotione sollicitus, quod fit
dum in singulis quae praemissa sunt, si quid inordinatum est
corrigere, si quid deest supplere, si quid melius fieri potest,
studet perficere. Unde et apostolus fideles monet ut semper aemulentur
charismata meliora. Haec igitur sunt quae ad regis officium
pertinent, de quibus per singula diligentius tractare oportet.
|
|