|
Contingit autem in quibusdam, quae ordinantur ad finem, et recte, et
non recte procedere. Quare et in regimine multitudinis et rectum, et
non rectum invenitur. Recte autem dirigitur unumquodque quando ad
finem convenientem deducitur; non recte autem quando ad finem non
convenientem. Alius autem est finis conveniens multitudini liberorum,
et servorum. Nam liber est, qui sui causa est; servus autem est,
qui id quod est, alterius est. Si igitur liberorum multitudo a
regente ad bonum commune multitudinis ordinetur, erit regimen rectum et
iustum, quale convenit liberis. Si vero non ad bonum commune
multitudinis, sed ad bonum privatum regentis regimen ordinetur, erit
regimen iniustum atque perversum, unde et dominus talibus rectoribus
comminatur per Ezech. XXXIV, 2, dicens: vae pastoribus qui
pascebant semetipsos (quasi sua propria commoda quaerentes): nonne
greges a pastoribus pascuntur? Bonum siquidem gregis pastores quaerere
debent, et rectores quilibet bonum multitudinis sibi subiectae. Si
igitur regimen iniustum per unum tantum fiat qui sua commoda ex regimine
quaerat, non autem bonum multitudinis sibi subiectae, talis rector
tyrannus vocatur, nomine a fortitudine derivato, quia scilicet per
potentiam opprimit, non per iustitiam regit: unde et apud antiquos
potentes quique tyranni vocabantur. Si vero iniustum regimen non per
unum fiat, sed per plures, siquidem per paucos, oligarchia vocatur,
id est principatus paucorum, quando scilicet pauci propter divitias
opprimunt plebem, sola pluralitate a tyranno differentes. Si vero
iniquum regimen exerceatur per multos, democratia nuncupatur, id est
potentatus populi, quando scilicet populus plebeiorum per potentiam
multitudinis opprimit divites. Sic enim populus totus erit quasi unus
tyrannus. Similiter autem et iustum regimen distingui oportet. Si
enim administretur per aliquam multitudinem, communi nomine politia
vocatur, utpote cum multitudo bellatorum in civitate vel provincia
dominatur. Si vero administretur per paucos, virtuosos autem,
huiusmodi regimen aristocratia vocatur, id est potentatus optimus, vel
optimorum, qui propterea optimates dicuntur. Si vero iustum regimen
ad unum tantum pertineat, ille proprie rex vocatur: unde dominus per
Ezech. dicit: servus meus David rex super omnes erit, et pastor
unus erit omnium eorum. Ex quo manifeste ostenditur quod de ratione
regis est quod sit unus, qui praesit, et quod sit pastor commune
multitudinis bonum, et non suum commodum quaerens. Cum autem homini
competat in multitudine vivere, quia sibi non sufficit ad necessaria
vitae si solitarius maneat, oportet quod tanto sit perfectior
multitudinis societas, quanto magis per se sufficiens erit ad
necessaria vitae. Habetur siquidem aliqua vitae sufficientia in una
familia domus unius, quantum scilicet ad naturales actus nutritionis,
et prolis generandae, et aliorum huiusmodi; in uno autem vico,
quantum ad ea quae ad unum artificium pertinent; in civitate vero,
quae est perfecta communitas, quantum ad omnia necessaria vitae; sed
adhuc magis in provincia una propter necessitatem compugnationis et
mutui auxilii contra hostes. Unde qui perfectam communitatem regit,
id est civitatem vel provinciam, antonomastice rex vocatur; qui autem
domum regit, non rex, sed paterfamilias dicitur. Habet tamen aliquam
similitudinem regis, propter quam aliquando reges populorum patres
vocantur. Ex dictis igitur patet, quod rex est qui unius multitudinem
civitatis vel provinciae, et propter bonum commune, regit; unde
Salomon in Eccle. V, 8, dicit: universae terrae rex imperat
servienti.
|
|