|
His autem praemissis requirere oportet quid provinciae vel civitati
magis expedit: utrum a pluribus regi, vel uno. Hoc autem considerari
potest ex ipso fine regiminis. Ad hoc enim cuiuslibet regentis ferri
debet intentio, ut eius quod regendum suscepit salutem procuret.
Gubernatoris enim est, navem contra maris pericula servando, illaesam
perducere ad portum salutis. Bonum autem et salus consociatae
multitudinis est ut eius unitas conservetur, quae dicitur pax, qua
remota, socialis vitae perit utilitas, quinimmo multitudo dissentiens
sibi ipsi sit onerosa. Hoc igitur est ad quod maxime rector
multitudinis intendere debet, ut pacis unitatem procuret. Nec recte
consiliatur, an pacem faciat in multitudine sibi subiecta, sicut
medicus, an sanet infirmum sibi commissum. Nullus enim consiliari
debet de fine quem intendere debet, sed de his quae sunt ad finem.
Propterea apostolus commendata fidelis populi unitate: solliciti,
inquit, sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quanto
igitur regimen efficacius fuerit ad unitatem pacis servandam, tanto
erit utilius. Hoc enim utilius dicimus, quod magis perducit ad
finem. Manifestum est autem quod unitatem magis efficere potest quod
est per se unum, quam plures. Sicut efficacissima causa est
calefactionis quod est per se calidum. Utilius igitur est regimen
unius, quam plurium. Amplius, manifestum est quod plures
multitudinem nullo modo conservant, si omnino dissentirent.
Requiritur enim in pluribus quaedam unio ad hoc, quod quoquo modo
regere possint: quia nec multi navem in unam partem traherent, nisi
aliquo modo coniuncti. Uniri autem dicuntur plura per
appropinquationem ad unum. Melius igitur regit unus quam plures ex eo
quod appropinquant ad unum. Adhuc: ea, quae sunt ad naturam, optime
se habent: in singulis enim operatur natura, quod optimum est. Omne
autem naturale regimen ab uno est. In membrorum enim multitudine unum
est quod omnia movet, scilicet cor; et in partibus animae una vis
principaliter praesidet, scilicet ratio. Est etiam apibus unus rex,
et in toto universo unus Deus factor omnium et rector. Et hoc
rationabiliter. Omnis enim multitudo derivatur ab uno. Quare si ea
quae sunt secundum artem, imitantur ea quae sunt secundum naturam, et
tanto magis opus artis est melius, quanto magis assequitur
similitudinem eius quod est in natura, necesse est quod in humana
multitudine optimum sit quod per unum regatur. Hoc etiam experimentis
apparet. Nam provinciae vel civitates quae non reguntur ab uno,
dissensionibus laborant et absque pace fluctuant, ut videatur adimpleri
quod dominus per prophetam conqueritur, dicens: pastores multi
demoliti sunt vineam meam. E contrario vero provinciae et civitates
quae sub uno rege reguntur, pace gaudent, iustitia florent, et
affluentia rerum laetantur. Unde dominus pro magno munere per
prophetas populo suo promittit, quod poneret sibi caput unum, et quod
princeps unus erit in medio eorum.
|
|