|
Sicut autem regimen regis est optimum, ita regimen tyranni est
pessimum. Opponitur enim politiae quidem democratia, utrumque enim,
sicut ex dictis apparet, est regimen quod per plures exercetur;
aristocratiae vero oligarchia, utrumque enim exercetur per paucos;
regnum autem tyrannidi, utrumque enim per unum exercetur. Quod autem
regnum sit optimum regimen, ostensum est prius. Si igitur optimo
opponitur pessimum, necesse est quod tyrannis sit pessimum. Adhuc:
virtus unita magis est efficax ad effectum inducendum, quam dispersa
vel divisa. Multi enim congregati simul trahunt quod divisim per
partes singulariter a singulis trahi non posset. Sicut igitur utilius
est virtutem operantem ad bonum esse magis unam, ut sit virtuosior ad
operandum bonum, ita magis est nocivum si virtus operans malum sit
una, quam divisa. Virtus autem iniuste praesidentis operatur ad malum
multitudinis, dum commune bonum multitudinis in sui ipsius bonum tantum
retorquet. Sicut igitur in regimine iusto, quanto regens est magis
unum, tanto est utilius regimen, ut regnum melius est quam
aristocratia, aristocratia vero quam politia; ita e converso erit et
in iniusto regimine, ut videlicet quanto regens est magis unum, tanto
magis sit nocivum. Magis igitur est nociva tyrannis quam oligarchia:
oligarchia autem quam democratia. Amplius: per hoc regimen fit
iniustum, quod spreto bono communi multitudinis, quaeritur bonum
privatum regentis. Quanto igitur magis receditur a bono communi,
tanto est regimen magis iniustum. Plus autem receditur a bono communi
in oligarchia, in qua quaeritur bonum paucorum, quam in democratia,
in qua quaeritur bonum multorum; et adhuc plus receditur a bono communi
in tyrannide, in qua quaeritur bonum tantum unius: omni enim
universitati propinquius est multum quam paucum, et paucum quam unum
solum. Regimen igitur tyranni est iniustissimum. Similiter autem
manifestum fit considerantibus divinae providentiae ordinem, quae
optime universa disponit. Nam bonum provenit in rebus ex una causa
perfecta, quasi omnibus adunatis quae ad bonum iuvare possunt, malum
autem singillatim ex singularibus defectibus. Non enim est pulchritudo
in corpore, nisi omnia membra fuerint decenter disposita; turpitudo
autem contingit, quodcumque membrum indecenter se habeat. Et sic
turpitudo ex pluribus causis diversimode provenit, pulchritudo autem
uno modo ex una causa perfecta: et sic est in omnibus bonis et malis,
tanquam hoc Deo providente, ut bonum ex una causa sit fortius, malum
autem ex pluribus causis sit debilius. Expedit igitur ut regimen
iustum sit unius tantum, ad hoc ut sit fortius. Quod si in
iniustitiam declinat regimen, expedit magis ut sit multorum, ut sit
debilius, et se invicem impediant. Inter iniusta igitur regimina
tolerabilius est democratia, pessimum vero tyrannis. Idem etiam
maxime apparet, si quis consideret mala quae ex tyrannis proveniunt,
quia cum tyrannus, contempto communi bono, quaerit privatum,
consequens est ut subditos diversimode gravet, secundum quod diversis
passionibus subiacet ad bona aliqua affectanda. Qui enim passione
cupiditatis detinetur, bona subditorum rapit: unde Salomon: rex
iustus erigit terram, vir avarus destruet eam. Si vero iracundiae
passioni subiaceat, pro nihilo sanguinem fundit, unde per Ezech.
XXII, 27, dicitur: principes eius in medio eius quasi lupi
rapientes praedam ad effundendum sanguinem. Hoc igitur regimen
fugiendum esse, sapiens monet, dicens: longe esto ab homine
potestatem habente occidendi, quia scilicet non pro iustitia, sed per
potestatem occidit pro libidine voluntatis. Sic igitur nulla erit
securitas, sed omnia sunt incerta cum a iure disceditur, nec firmari
quidquam potest quod positum est in alterius voluntate, ne dicam
libidine. Nec solum in corporalibus subditos gravat, sed etiam
spiritualia eorum bona impedit, quia qui plus praeesse appetunt quam
prodesse, omnem profectum subditorum impediunt, suspicantes omnem
subditorum excellentiam suae iniquae dominationi praeiudicium esse.
Tyrannis enim magis boni quam mali suspecti sunt, semperque his aliena
virtus formidolosa est. Conantur igitur praedicti tyranni, ne ipsorum
subditi virtuosi effecti magnanimitatis concipiant spiritum et eorum
iniquam dominationem non ferant, ne inter subditos amicitiae foedus
firmetur et pacis emolumento ad invicem gaudeant, ut sic dum unus de
altero non confidit, contra eorum dominium aliquid moliri non possint.
Propter quod inter ipsos discordias seminant, exortas nutriunt, et ea
quae ad foederationem hominum pertinent, ut connubia et convivia,
prohibent, et caetera huiusmodi, per quae inter homines solet
familiaritas et fiducia generari. Conantur etiam ne potentes aut
divites fiant, quia de subditis secundum suae malitiae conscientiam
suspicantes, sicut ipsi potentia et divitiis ad nocendum utuntur, ita
timent ne potentia subditorum et divitiae eis nocivae reddantur. Unde
et Iob XV, 21, de tyranno dicitur: sonitus terroris semper in
auribus eius, et cum pax sit (nullo scilicet malum ei intentante),
ille semper insidias suspicatur. Ex hoc autem contingit ut, dum
praesidentes, qui subditos ad virtutes inducere deberent, virtuti
subditorum nequiter invident et eam pro posse impediunt, sub tyrannis
pauci virtuosi inveniantur. Nam iuxta sententiam philosophi apud illos
inveniuntur fortes viri, apud quos fortissimi quique honorantur, et ut
Tullius dicit: iacent semper et parum vigent, quae apud quosque
improbantur. Naturale etiam est ut homines, sub timore nutriti, in
servilem degenerent animum et pusillanimes fiant ad omne virile opus et
strenuum: quod experimento patet in provinciis quae diu sub tyrannis
fuerunt. Unde apostolus, Col. III, 21, dicit: patres,
nolite ad indignationem provocare filios vestros, ne pusillo animo
fiant. Haec igitur nocumenta tyrannidis rex Salomon considerans,
dicit: regnantibus impiis, ruinae hominum, quia scilicet per
nequitiam tyrannorum subiecti a virtutum perfectione deficiunt; et
iterum dicit: cum impii sumpserint principatum, gemet populus, quasi
sub servitute deductus; et iterum: cum surrexerint impii,
abscondentur homines, ut tyrannorum crudelitatem evadant. Nec est
mirum, quia homo absque ratione secundum animae suae libidinem
praesidens nihil differt a bestia, unde Salomon: leo rugiens et ursus
esuriens princeps impius super populum pauperem; et ideo a tyrannis se
abscondunt homines sicut a crudelibus bestiis, idemque videtur tyranno
subiici, et bestiae saevienti substerni.
|
|