|
Quia igitur optimum et pessimum consistunt in monarchia, id est
principatu unius, multis quidem propter tyrannorum malitiam redditur
regia dignitas odiosa. Quidam vero dum regimen regis desiderant,
incidunt in saevitiam tyrannorum, rectoresque quamplures tyrannidem
exercent sub praetextu regiae dignitatis. Horum quidem exemplum
evidenter apparet in Romana republica. Regibus enim a populo Romano
expulsis, dum regium vel potius tyrannicum fastum ferre non possent,
instituerant sibi consules et alios magistratus per quos regi coeperunt
et dirigi, regnum in aristocratiam commutare volentes et, sicut refert
Salustius: incredibile est memoratu, quantum, adepta libertate, in
brevi Romana civitas creverit. Plerumque namque contingit, ut
homines sub rege viventes, segnius ad bonum commune nitantur, utpote
aestimantes id quod ad commune bonum impendunt non sibi ipsis conferre
sed alteri, sub cuius potestate vident esse bona communia. Cum vero
bonum commune non vident esse in potestate unius, non attendunt ad
bonum commune quasi ad id quod est alterius, sed quilibet attendit ad
illud quasi suum: unde experimento videtur quod una civitas per annuos
rectores administrata, plus potest interdum quam rex aliquis, si
haberet tres vel quatuor civitates; parvaque servitia exacta a regibus
gravius ferunt quam magna onera, si a communitate civium imponantur.
Quod in promotione Romanae reipublicae servatum fuit. Nam plebe ad
militiam scribebatur, et pro militantibus stipendia exsolvebant, et
cum stipendiis exsolvendis non sufficeret commune aerarium, in usus
publicos opes venere privatae, adeo ut praeter singulos annulos
aureos, singulasque bullas, quae erant dignitatis insignia, nihil
sibi auri ipse etiam senatus reliquerit. Sed cum dissensionibus
fatigarentur continuis, quae usque ad bella civilia excreverunt,
quibus bellis civilibus eis libertas, ad quam multum studuerant, de
manibus erepta est, sub potestate imperatorum esse coeperunt, qui se
reges a principio appellari noluerunt, quia Romanis fuerat nomen
regium odiosum. Horum autem quidam more regio bonum commune fideliter
procuraverunt, per quorum studium Romana respublica et aucta et
conservata est. Plurimi vero eorum in subditos quidem tyranni, ad
hostes vero effecti desides et imbecilles, Romanam rempublicam ad
nihilum redegerunt. Similis etiam processus fuit in populo
Hebraeorum. Primo quidem dum sub iudicibus regebantur, undique
diripiebantur ab hostibus. Nam unusquisque quod bonum erat in oculis
suis, hoc faciebat. Regibus vero eis divinitus datis ad eorum
instantiam, propter regum malitiam, a cultu unius Dei recesserunt et
finaliter ducti sunt in captivitatem. Utrinque igitur pericula
imminent: sive dum timetur tyrannus, evitetur regis optimum dominium,
sive dum hoc consideratur, potestas regia in malitiam tyrannicam
convertatur.
|
|