|
Cum autem inter duo, ex quorum utroque periculum imminet, eligere
oportet, illud potissime eligendum est ex quo sequitur minus malum.
Ex monarchia autem, si in tyrannidem convertatur, minus malum
sequitur quam ex regimine plurium optimatum, quando corrumpitur.
Dissensio enim, quae plurimum sequitur ex regimine plurium,
contrariatur bono pacis, quod est praecipuum in multitudine sociali:
quod quidem bonum per tyrannidem non tollitur, sed aliqua particularium
hominum bona impediuntur, nisi fuerit excessus tyrannidis quod in totam
communitatem desaeviat. Magis igitur praeoptandum est unius regimen
quam multorum, quamvis ex utroque sequantur pericula. Adhuc: illud
magis fugiendum videtur, ex quo pluries sequi possunt magna pericula.
Frequentius autem sequuntur maxima pericula multitudinis ex multorum
regimine, quam ex regimine unius. Plerumque enim contingit ut ex
pluribus aliquis ab intentione communis boni deficiat, quam quod unus
tantum. Quicumque autem, ex pluribus praesidentibus, divertat ab
intentione communis boni, dissensionis periculum in subditorum
multitudine imminet, quia dissentientibus principibus consequens est ut
in multitudine sequatur dissensio. Si vero unus praesit, plerumque
quidem ad bonum commune respicit; aut si a bono communi intentionem
avertat, non statim sequitur ut ad subditorum depressionem intendat,
quod est excessus tyrannidis et in malitia regiminis maximum gradum
tenens, ut supra ostensum est. Magis igitur sunt fugienda pericula
quae proveniunt ex gubernatione multorum, quam ex gubernatione unius.
Amplius, non minus contingit in tyrannidem verti regimen multorum quam
unius, sed forte frequentius. Exorta namque dissensione per regimen
plurium, contingit saepe unum super alios superare et sibi soli
multitudinis dominium usurpare, quod quidem ex his quae pro tempore
fuerunt, manifeste inspici potest. Nam fere omnium multorum regimen
est in tyrannidem terminatum, ut in Romana republica manifeste
apparet; quae cum diu per plures magistratus administrata fuisset,
exortis simultatibus, dissensionibus et bellis civilibus, in
crudelissimos tyrannos incidit. Et universaliter si quis praeterita
facta et quae nunc fiunt diligenter consideret, plures inveniet
exercuisse tyrannidem in terris quae per multos reguntur, quam in illis
quae gubernantur per unum. Si igitur regium, quod est optimum
regimen, maxime vitandum videatur propter tyrannidem; tyrannis autem
non minus, sed magis, contingere solet in regimine plurium, quam
unius, relinquitur simpliciter magis esse expediens sub rege uno
vivere, quam sub regimine plurium.
|
|