|
Quia ergo unius regimen praeeligendum est, quod est optimum, et
contingit ipsum in tyrannidem converti quod est pessimum, ut ex dictis
patet, laborandum est diligenti studio ut sic multitudini provideatur
de rege, ut non incidant in tyrannum. Primum autem est necessarium ut
talis conditionis homo ab illis, ad quos hoc spectat officium,
promoveatur in regem, quod non sit probabile in tyrannidem declinare.
Unde Samuel, Dei providentiam erga institutionem regis commendans,
ait I Reg.: quaesivit sibi dominus virum secundum cor suum et
praecepit ei dominus ut esset dux super populum suum. Deinde sic
disponenda est regni gubernatio, ut regi iam instituto tyrannidis
subtrahatur occasio. Simul etiam sic eius temperetur potestas, ut in
tyrannidem de facili declinare non possit. Quae quidem ut fiant, in
sequentibus considerandum erit. Demum vero curandum est, si rex in
tyrannidem diverteret, qualiter posset occurri. Et quidem si non
fuerit excessus tyrannidis, utilius est remissam tyrannidem tolerare ad
tempus, quam contra tyrannum agendo multis implicari periculis, quae
sunt graviora ipsa tyrannide. Potest enim contingere ut qui contra
tyrannum agunt praevalere non possint, et sic provocatus tyrannus magis
desaeviat. Quod si praevalere quis possit adversus tyrannum, ex hoc
ipso proveniunt multoties gravissimae dissensiones in populo; sive dum
in tyrannum insurgitur, sive post deiectionem tyranni dum erga
ordinationem regiminis multitudo separatur in partes. Contingit etiam
ut interdum, dum alicuius auxilio multitudo expellit tyrannum, ille,
potestate accepta, tyrannidem arripiat, et timens pati ab alio quod
ipse in alium fecit, graviori servitute subditos opprimat. Sic enim
in tyrannide solet contingere, ut posterior gravior fiat quam
praecedens, dum praecedentia gravamina non deserit et ipse ex sui
cordis malitia nova excogitat. Unde Syracusis quondam Dionysii
mortem omnibus desiderantibus, anus quaedam, ut incolumis et sibi
superstes esset, continue orabat; quod ut tyrannus cognovit, cur hoc
faceret interrogavit. Tum illa: puella, inquit, existens, cum
gravem tyrannum haberemus, mortem eius cupiebam, quo interfecto,
aliquantum durior successit; eius quoque dominationem finiri magnum
existimabam: tertium te importuniorem habere coepimus rectorem.
Itaque si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum succedet. Et
si sit intolerabilis excessus tyrannidis, quibusdam visum fuit ut ad
fortium virorum virtutem pertineat tyrannum interimere, seque pro
liberatione multitudinis exponere periculis mortis: cuius rei exemplum
etiam in veteri testamento habetur. Nam Aioth quidam Eglon regem
Moab, qui gravi servitute populum Dei premebat, sica infixa in eius
femore interemit, et factus est populi iudex. Sed hoc apostolicae
doctrinae non congruit. Docet enim nos Petrus non bonis tantum et
modestis, verum etiam dyscolis dominis reverenter subditos esse. Haec
est enim gratia si propter conscientiam Dei sustineat quis tristitias
patiens iniuste; unde cum multi Romani imperatores fidem Christi
persequerentur tyrannice, magnaque multitudo tam nobilium quam populi
esset ad fidem conversa, non resistendo sed mortem patienter et animati
sustinentes pro Christo laudantur, ut in sacra Thebaeorum legione
manifeste apparet; magisque Aioth iudicandus est hostem interemisse,
quam populi rectorem, licet tyrannum: unde et in veteri testamento
leguntur occisi fuisse hi qui occiderunt Ioas, regem Iuda, quamvis a
cultu Dei recedentem, eorumque filii reservati secundum legis
praeceptum. Esset autem hoc multitudini periculosum et eius
rectoribus, si privata praesumptione aliqui attentarent praesidentium
necem, etiam tyrannorum. Plerumque enim huiusmodi periculis magis
exponunt se mali quam boni. Malis autem solet esse grave dominium non
minus regum quam tyrannorum, quia secundum sententiam Salomonis,
Prov.: dissipat impios rex sapiens. Magis igitur ex huiusmodi
praesumptione immineret periculum multitudini de amissione regis, quam
remedium de subtractione tyranni. Videtur autem magis contra
tyrannorum saevitiam non privata praesumptione aliquorum, sed
auctoritate publica procedendum. Primo quidem, si ad ius multitudinis
alicuius pertineat sibi providere de rege, non iniuste ab eadem rex
institutus potest destitui vel refrenari eius potestas, si potestate
regia tyrannice abutatur. Nec putanda est talis multitudo infideliter
agere tyrannum destituens, etiam si eidem in perpetuo se ante
subiecerat: quia hoc ipse meruit, in multitudinis regimine se non
fideliter gerens ut exigit regis officium, quod ei pactum a subditis
non reservetur. Sic Romani Tarquinium superbum, quem in regem
susceperant, propter eius et filiorum tyrannidem a regno eiecerunt,
substituta minori, scilicet consulari, potestate. Sic etiam
Domitianus, qui modestissimis imperatoribus Vespasiano patri et Tito
fratri eius successerat, dum tyrannidem exercet, a senatu Romano
interemptus est, omnibus quae perverse Romanis fecerat per
senatusconsultum iuste et salubriter in irritum revocatis. Quo factum
est ut beatus Ioannes Evangelista, dilectus Dei discipulus, qui per
ipsum Domitianum in Patmos insulam fuerat exilio relegatus, ad
Ephesum per senatusconsultum remitteretur. Si vero ad ius alicuius
superioris pertineat multitudini providere de rege, expectandum est ab
eo remedium contra tyranni nequitiam. Sic Archelai, qui in Iudaea
pro Herode patre suo regnare iam coeperat, paternam malitiam
imitantis, Iudaeis contra eum querimoniam ad Caesarem Augustum
deferentibus, primo quidem potestas diminuitur ablato sibi regio nomine
et medietate regni sui inter duos fratres suos divisa; deinde, cum nec
sic a tyrannide compesceretur, a Tiberio Caesare relegatus est in
exilium apud Lugdunum, Galliae civitatem. Quod si omnino contra
tyrannum auxilium humanum haberi non potest, recurrendum est ad regem
omnium Deum, qui est adiutor in opportunitatibus in tribulatione.
Eius enim potentiae subest ut cor tyranni crudele convertat in
mansuetudinem, secundum Salomonis sententiam, Prov.: cor regis in
manu Dei, quocumque voluerit, inclinabit illud. Ipse enim regis
Assueri crudelitatem, qui Iudaeis mortem parabat, in mansuetudinem
vertit. Ipse est qui ita Nabuchodonosor crudelem regem convertit,
quod factus est divinae potentiae praedicator. Nunc igitur, inquit,
ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli,
quia opera eius vera et viae eius iudicia, et gradientes in superbia
potest humiliare. Tyrannos vero, quos reputat conversione indignos,
potest auferre de medio vel ad infimum statum reducere, secundum illud
sapientis: sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit
mites pro eis. Ipse est qui videns afflictionem populi sui in Aegypto
et audiens eorum clamorem, Pharaonem tyrannum deiecit cum exercitu suo
in mare. Ipse est qui memoratum Nabuchodonosor prius superbientem,
non solum eiectum de regni solio sed etiam de hominum consortio, in
similitudinem bestiae commutavit. Nec etiam abbreviata manus eius
est, ut populum suum a tyrannis liberare non possit. Promittit enim
populo suo per Isaiam requiem se daturum a labore et confusione, ac
servitute dura, qua antea servierat. Et per Ezech. dicit: liberabo
meum gregem de ore eorum, scilicet pastorum qui pascunt se ipsos. Sed
ut hoc beneficium populus a Deo consequi mereatur, debet a peccatis
cessare, quia in ultionem peccati divina permissione impii accipiunt
principatum, dicente domino per Oseam: dabo tibi regem in furore
meo; et in Iob dicitur quod regnare facit hominem hypocritam propter
peccata populi. Tollenda est igitur culpa, ut cesset a tyrannorum
plaga.
|
|