|
Quoniam autem, secundum praedicta, regis est bonum multitudinis
quaerere, nimis videtur onerosum regis officium nisi ei aliquod
proprium bonum ex hoc proveniret. Oportet igitur considerare, in qua
re sit boni regis conveniens praemium. Quibusdam igitur visum est non
esse aliud nisi honorem et gloriam, unde et Tullius in libro de
republica definit principem civitatis esse alendum gloria; cuius
rationem Aristoteles in Lib. Ethic. assignare videtur, quia
princeps, cui non sufficit honor et gloria, consequenter tyrannus
efficitur. Inest enim animis omnium, ut proprium bonum quaerant. Si
ergo contentus non fuerit princeps gloria et honore, quaeret voluptates
et divitias, et sic ad rapinas et subditorum iniurias convertetur.
Sed si hanc sententiam receperimus, plurima sequuntur inconvenientia.
Primo namque hoc regibus dispendiosum esset, si tot labores et
sollicitudines paterentur pro mercede tam fragili. Nihil enim videtur
in rebus humanis fragilius gloria et honore favoris hominum, cum
dependeat ex opinionibus hominum, quibus nihil mutabilius in vita
hominum: et inde est quod Isaias propheta huiusmodi gloriam nominat
florem foeni. Deinde humanae gloriae cupido animi magnitudinem
aufert. Qui enim favorem hominum quaerit, necesse est ut in omni eo
quod dicit aut facit eorum voluntati deserviat, et sic dum placere
hominibus studet, fit servus singulorum. Propter quod et idem
Tullius in Lib. de officiis, cavendam dicit gloriae cupidinem.
Eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet
esse contentio. Nihil autem principem, qui ad bona peragenda
instituitur, magis decet quam animi magnitudo. Est igitur incompetens
regis officio humanae gloriae praemium. Simul etiam est multitudini
nocivum, si tale praemium statuatur principibus: pertinet enim ad boni
viri officium ut contemnat gloriam, sicut alia temporalia bona.
Virtuosi enim et fortis animi est pro iustitia contemnere gloriam sicut
et vitam: unde fit quiddam mirabile, ut quia virtuosos actus sequitur
gloria, ipsa gloria virtuose contemnatur, et ex contemptu gloriae homo
gloriosus reddatur, secundum sententiam Fabii dicentis: gloriam qui
spreverit, veram habebit; et de Catone dixit Salustius: quo minus
petebat gloriam, tanto magis assequebatur illam; ipsique Christi
discipuli se sicut Dei ministros exhibebant per gloriam et
ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. Non est igitur boni viri
conveniens praemium gloria, quam contemnunt boni. Si igitur hoc solum
bonum statuatur praemium principibus, sequetur bonos viros non assumere
principatum, aut si assumpserint, impraemiatos esse. Amplius: ex
cupidine gloriae periculosa mala proveniunt. Multi enim dum immoderate
gloriam in rebus bellicis quaerunt, se ac suos perdiderunt exercitus,
libertate patriae sub hostili potestate redacta: unde Torquatus,
Romanus princeps, in exemplo huius vitandi discriminis, filium, qui
contra imperium suum provocatus ab hoste iuvenili ardore pugnavit,
licet vicisset, occidit, ne plus mali esset in praesumptionis
exemplo, quam utilitatis in gloria hostis occisi. Habet etiam cupido
gloriae aliud sibi familiare vitium, simulationem videlicet. Quia
enim difficile est paucisque contingit veras virtutes assequi, quibus
solis honor debetur, multi gloriam cupientes, virtutum simulatores
fiunt. Propter quod, sicut dicit Salustius: ambitio multos mortales
falsos fieri coegit. Aliud clausum in pectore, aliud promptum habere
in lingua, magisque vultum quam ingenium habere. Sed et salvator
noster eos, qui bona opera faciunt, ut ab hominibus videantur,
hypocritas, id est simulatores, vocat. Sicut igitur periculosum est
multitudini si princeps voluptates et divitias quaerat pro praemio, ne
raptor et contumeliosus fiat; ita periculosum est cum detinetur gloriae
praemio, ne praesumptuosus et simulator existat. Sed quantum ex
dictorum sapientium intentione apparet, non ea ratione honorem et
gloriam pro praemio principi decreverunt, tanquam ad hoc principaliter
ferri debeat boni regis intentio, sed quia tolerabilius est si gloriam
quaerat, quam si pecuniam cupiat, vel voluptatem sequatur. Hoc enim
vitium virtuti propinquius est, cum gloria, quam homines cupiunt, ut
ait Augustinus, nihil aliud sit quam iudicium hominum bene de
hominibus opinantium. Cupido enim gloriae aliquod habet virtutis
vestigium, dum saltem bonorum approbationem quaerit et eis displicere
recusat. Paucis igitur ad veram virtutem pervenientibus, tolerabilius
videtur si praeferatur ad regimen qui, vel iudicium hominum metuens, a
malis manifestis retrahitur. Qui enim gloriam cupit, aut vera via per
virtutis opera nititur ut ab hominibus approbetur, vel saltem dolis ad
hoc contendit atque fallaciis. At qui dominari desiderat, si
cupiditate gloriae carens non timeat bene iudicantibus displicere, per
apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit, unde
bestias superat sive crudelitatis sive luxuriae vitiis, sicut in
Nerone Caesare patet, cuius, ut Augustinus dicit, tanta luxuria
fuit ut nihil putaretur ab eo virile metuendum, tanta crudelitas ut
nihil molle habere putaretur. Hoc autem satis exprimitur per id quod
Aristoteles de magnanimo in Ethic. dicit, quod non quaerit honorem
et gloriam quasi aliquid magnum quod sit virtutis sufficiens praemium,
sed nihil ultra hoc ab hominibus exigit. Hoc enim inter omnia terrena
videtur esse praecipuum, ut homini ab hominibus testimonium de virtute
reddatur.
|
|