|
Quoniam ergo mundanus honor et hominum gloria regiae sollicitudini non
est sufficiens praemium, inquirendum restat quale sit eidem
sufficiens. Est autem conveniens ut rex praemium expectet a Deo.
Minister enim pro suo ministerio praemium expectat a domino; rex
autem, populum gubernando, minister Dei est, dicente apostolo quod
omnis potestas a domino Deo est, et quod est Dei minister vindex in
iram ei qui male agit; et in Lib. Sap. reges Dei esse ministri
describuntur. Debent igitur reges pro suo regimine praemium expectare
a Deo. Remunerat autem Deus pro suo ministerio reges interdum
temporalibus bonis, sed talia praemia sunt bonis malisque communia;
unde dominus Ezech. dicit: Nabuchodonosor rex Babylonis servire
fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum, et merces non est
reddita ei nec exercitui eius de Tyro, pro servitute qua servivit mihi
adversus eam, ea scilicet servitute qua potestas, secundum apostolum,
Dei minister est, vindex in iram ei qui male agit; et postea de
praemio subdidit: propterea haec dicit dominus Deus: ecce ego dabo
Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti, et diripiet spolia
eius, et erit merces exercitui eius. Si ergo reges iniquos contra
Dei hostes pugnantes, licet non intentione serviendi Deo sed sua odia
et cupiditates exequendi, tanta mercede dominus remunerat ut de
hostibus victoriam tribuat, regna subiiciat et spolia diripienda
proponat, quid faciet bonis regibus, qui pia intentione Dei populum
regunt et hostes impugnant? Non quidem terrenam, sed aeternam
mercedem eis promittit, nec in alio quam in se ipso, dicente Petro
pastoribus populi Dei: pascite qui in vobis est gregem domini, ut cum
venerit princeps pastorum, id est rex regum, Christus, percipiatis
immarcescibilem gloriae coronam, de qua dicit Isaias: erit dominus
sertum exultationis et diadema gloriae populo suo. Hoc autem ratione
manifestatur. Est enim mentibus omnium ratione utentium inditum,
virtutis praemium beatitudinem esse. Virtus enim uniuscuiusque rei
describitur, quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit.
Ad hoc autem quisque bene operando nititur pervenire, quod est maxime
desiderio inditum; hoc autem est esse felicem, quod nullus potest non
velle. Hoc igitur praemium virtutis convenienter expectatur quod
hominem beatum facit. Si autem bene operari virtutis est opus, regis
autem opus est bene regere subditos, hoc etiam erit praemium regis,
quod eum faciat esse beatum. Quid autem hoc sit, hinc considerandum
est. Beatitudinem quidem dicimus ultimum desideriorum finem. Neque
enim desiderii motus usque in infinitum procedit; esset enim inane
naturale desiderium, cum infinita pertransiri non possint. Cum autem
desiderium intellectualis naturae sit universalis boni, hoc solum bonum
vere beatum facere poterit, quo adepto nullum bonum restat quod amplius
desiderari possit: unde et beatitudo dicitur bonum perfectum, quasi
omnia desiderabilia in se comprehendens. Tale autem non est aliquod
bonum terrenum: nam qui divitias habent, amplius habere desiderant,
et simile patet in caeteris. Et si ampliora non quaerunt, desiderant
tamen ut ea permaneant, vel alia in locum eorum succedant. Nihil enim
permanens invenitur in rebus terrenis, nihil igitur terrenum est quod
quietare desiderium possit. Neque igitur terrenum aliquod beatum
facere potest, ut possit esse regis conveniens praemium. Adhuc:
cuiuslibet rei finalis perfectio et bonum completum ab aliquo superiore
dependet, quia et ipsa corporalia meliora redduntur ex adiunctione
meliorum, peiora vero, si deterioribus misceantur. Si enim argento
misceatur aurum, argentum fit melius, quod ex plumbi admixtione
impurum efficitur. Constat autem terrena omnia esse infra mentem
humanam. Beatitudo autem est hominis finalis perfectio et bonum
completum ad quod omnes pervenire desiderant. Nihil igitur terrenum
est quod hominem possit beatum facere; nec igitur terrenum aliquod est
praemium regis sufficiens. Non enim, ut Augustinus dicit,
Christianos principes ideo felices dicimus, quia diutius imperarunt,
vel imperatores filios morte placida reliquerunt, vel hostes
reipublicae domuerunt, vel cives adversum se insurgentes et cavere et
opprimere potuerunt; sed felices eos dicimus si iuste imperant, si
malunt cupiditatibus potius quam gentibus quibuslibet imperare, si
omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter
charitatem felicitatis aeternae. Tales imperatores Christianos
felices dicimus, interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod
expectamus advenerit. Sed nec aliquid aliud creatum est, quod beatum
hominem faciat et possit regi decerni pro praemio. Tendit enim
uniuscuiusque rei desiderium in suum principium, a quo esse suum
causatur. Causa vero mentis humanae non est aliud quam Deus, qui eam
ad suam imaginem facit. Solus igitur Deus est qui hominis desiderium
quietare potest, et facere hominem beatum, et esse regi conveniens
praemium. Amplius: mens humana universalis boni cognoscitiva est per
intellectum, et desiderativa per voluntatem; bonum autem universale
non invenitur nisi in Deo. Nihil ergo est quod possit hominem beatum
facere, eius implendo desiderium, nisi Deus, de quo dicitur in
Psalm.: qui replet in bonis desiderium tuum; in hoc ergo rex suum
praemium statuere debet. Hoc igitur considerans David rex dicebat:
quid mihi est in caelo et a te quid volui super terram? Cui quaestioni
postea respondens, subiungit: mihi autem adhaerere Deo bonum est et
ponere in domino Deo spem meam. Ipse enim est qui dat salutem
regibus, non solum temporalem, qua communiter salvat homines et
iumenta, sed etiam eam de qua, per Isaiam dicit: salus autem mea in
sempiternum erit, qua homines salvat, eos ad aequalitatem Angelorum
perducens. Sic igitur verificari potest quod regis praemium sit honor
et gloria. Quis enim mundanus et caducus honor huic honori similis
esse potest, ut homo sit civis et domesticus Dei, et inter Dei
filios computatus haereditatem regni caelestis assequatur cum Christo?
Hic est honor quem concupiscens et admirans rex David dicebat: nimis
honorati sunt amici tui, Deus. Quae insuper humanae laudis gloria
huic comparari potest, quam non fallax blandientium lingua, non
decepta hominum opinio profert, sed ex interioris conscientiae
testimonio producitur et Dei testimonio confirmatur, qui suis
confessoribus repromittit quod confiteatur eos in gloria patris coram
Angelis Dei? Qui autem hanc gloriam quaerunt, eam inveniunt, et
quam non quaerunt gloriam hominum, consequuntur, exemplo Salomonis,
qui non solum sapientiam, quam quaesivit, accepit a domino, sed
factus est super reges alios gloriosus.
|
|