|
Primum igitur praecipue oportet exponere regis officium ab institutione
civitatis aut regni. Nam, sicut Vegetius dicit, potentissimae
nationes et principes nominati nullam maiorem potuerunt gloriam
assequi, quam aut fundare novas civitates, aut ab aliis conditas in
nomen suum sub quadam amplificatione transferre: quod quidem documentis
sacrae Scripturae concordat. Dicit enim sapiens in Eccli., quod
aedificatio civitatis confirmabit nomen. Hodie namque nomen Romuli
nesciretur, nisi quia condidit Romam. In institutione autem
civitatis aut regni, si copia detur, primo quidem est regio per regem
eligenda, quam temperatam esse oportet. Ex regionis enim temperie
habitatores multa commoda consequuntur. Primo namque consequuntur
homines ex temperie regionis incolumitatem corporis et longitudinem
vitae. Cum enim sanitas in quadam temperie humorum consistat, in loco
temperato conservabitur sanitas: simile namque suo simili conservatur.
Si autem fuerit excessus caloris, vel frigoris, necesse est quod
secundum qualitatem aeris corporis qualitas immutetur: unde quadam
naturali industria animalia quaedam tempore frigido ad calida loca se
transferunt, rursum tempore calido loca frigida repetentes, ut ex
contraria dispositione loci temporis temperiem consequantur. Rursus:
cum animal vivat per calidum et humidum, si fuerit calor intensus,
cito naturale humidum exsiccatur et deficit vita; sicut lucerna
extinguitur, si humor infusus cito per ignis magnitudinem consumatur.
Unde in quibusdam calidissimis Aethiopum regionibus homines ultra
tredecim annos non vivere perhibentur. In regionibus vero frigidis in
excessu, naturale humidum de facili congelatur et calor naturalis
extinguitur. Deinde ad opportunitates bellorum, quibus tuta redditur
humana societas, regionis temperies plurimum valet. Nam, sicut
Vegetius refert, omnes nationes quae vicinae sunt soli, nimio calore
siccatae, amplius quidem sapere sed minus de sanguine habere dicuntur,
ac propterea constantiam atque fiduciam de propinquo pugnandi non
habent, quia metuunt vulnera qui modicum sanguinem se habere noverunt.
E contra Septentrionales populi remoti a solis ardoribus
inconsultiores quidem, sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad
bella promptissimi. His, qui temperatioribus habitant plagis, et
copia sanguinis suppetit ad vulnerum mortisque contemptum, nec
prudentia deficit, quae modestiam servet in castris, et non parum
prodest uti in dimicatione consiliis. Demum temperata regio ad
politicam vitam valet. Ut enim Aristoteles dicit in sua politica:
quae in frigidis locis habitant gentes, sunt quidem plenae
animositate, intellectu autem et arte magis deficientes, propter quod
libere perseverant magis. Non vivunt autem politice, et vicinis
propter imprudentiam principari non possunt. Quae autem in calidis
sunt, intellectivae quidem sunt et artificiosae secundum animam, sine
animositate autem, propter quod subiectae quidem sunt, et subiectae
perseverant. Quae autem in mediis locis habitant, utroque
participant: propter quod et liberi perseverant, et maxime politice
vivere possunt, et sciunt aliis principari. Est igitur eligenda regio
temperata ad institutionem civitatis vel regni.
|
|