|
Post electionem autem regionis, oportet civitati constituendae idoneum
locum eligere, in quo primo videtur aeris salubritas requirenda.
Conversationi enim civili praeiacet naturalis vita, quae per
salubritatem aeris servatur illaesa. Locus autem saluberrimus erit,
ut Vitruvius tradit, excelsus, non nebulosus, non pruinosus,
regionesque caeli spectans, neque aestuosus, neque frigidus, demum
paludibus non vicinus. Eminentia quidem loci solet ad aeris
salubritatem conferre, quia locus eminens ventorum perflationibus
patet, quibus redditur aer purus; vapores etiam, qui virtute radii
solaris resolvuntur a terra et ab aquis, multiplicantur magis in
convallibus et in locis demissis quam in altis. Unde in locis altis
aer subtilior invenitur. Huiusmodi autem subtilitas aeris, quae ad
liberam et sinceram respirationem plurimum valet, impeditur per nebulas
et pruinas, quae solent in locis multum humidis abundare: unde loca
huiusmodi inveniuntur salubritati esse contraria. Et quia loca
paludosa nimia humiditate abundant, oportet locum construendae urbi
electum a paludibus esse remotum. Cum enim aurae matutinae sole
oriente ad locum ipsum pervenient, et eis ortae a paludibus nebulae
adiungentur, flatus bestiarum palustrium venenatarum cum nebulis mixtos
spargent, et locum facient pestilentem. Si tamen moenia constructa
fuerint in paludibus, quae fuerint prope mare, spectentque ad
Septentrionem, vel circa, haeque paludes excelsiores fuerint quam
littus marinum, rationabiliter videbuntur esse constructa. Fossis
enim directis exitus aquae patebit ad littus, et mare tempestatibus
actum in paludes redundando non permittet animalia palustria nasci. Et
si aliqua animalia de superioribus locis venerint, inconsueta salsedine
occidentur. Oportet etiam locum urbi destinatum ad calorem et frigus
temperate disponi secundum aspectum ad plagas caeli diversas. Si enim
moenia maxime prope mare constituta spectabunt ad meridiem, non erunt
salubria. Nam huiusmodi loca mane quidem erunt frigida, quia non
respiciuntur a sole, meridie vero erunt ferventia propter solis
respectum. Quae autem ad occidentem spectant, orto sole tepescunt vel
etiam frigent, meridie calent, vespere fervent propter caloris
continuitatem et solis aspectum. Si vero ad orientem spectabunt, mane
quidem propter solis oppositionem directam temperate calescent; nec
multum in meridie calor augebitur, sole non directe spectante ad
locum, vespere vero totaliter radiis solis adversis loca frigescent.
Eademque, vel similis temperies erit, si ad Aquilonem locus
respiciat urbis, e converso est quod de meridiem respiciente est
dictum. Experimento autem cognoscere possumus quod in maiorem calorem
minus salubriter aliquis transmutatur. Quae enim a frigidis locis
corpora traducuntur in calida, non possunt durare, sed dissolvuntur,
quia calor sugendo vaporem, naturales virtutes dissolvit; unde etiam
in salubribus locis corpora aestate infirma redduntur. Quia vero ad
corporum sanitatem convenientium ciborum usus requiritur, in hoc
conferre oportet de loci salubritate qui constituendae urbi eligitur,
ut ex conditione ciborum discernatur qui nascuntur in terra: quod
quidem explorare solebant antiqui ex animalibus ibidem nutritis. Cum
enim hominibus aliisque animalibus commune sit uti ad nutrimentum his
quae nascuntur in terra, consequens est si occisorum animalium viscera
inveniuntur bene valentia, quod homines etiam in loco eodem salubrius
possint nutriri. Si vero animalium occisorum appareant morbida
membra, rationabilius accipi potest quod nec hominibus illius loci
habitatio sit salubris. Sicut autem aer temperatus, ita salubris aqua
est requirenda. Ex his enim maxime dependet sanitas corporum, quae
saepius in usum hominum assumuntur. Et de aere quidem manifestum est
quod quotidie ipsum aspirando introrsum attrahimus usque ad ipsa
vitalia: unde principaliter eius salubritas ad incolumitatem corporum
confert. Item, quia inter ea quae assumuntur per modum nutrimenti,
aqua est qua saepissime utimur tam in potibus, quam in cibis, ideo
nihil est, praeter aeris puritatem, magis pertinens ad loci sanitatem
quam aquarum salubritas. Est et aliud signum ex quo considerari potest
loci salubritas: si videlicet hominum in loco commorantium facies bene
coloratae appareant, robusta corpora et bene disposita membra, si
pueri multi et vivaces, si senes multi reperiantur ibidem. E
converso, si facies hominum deformes appareant, debilia corpora,
exinanita membra vel morbida, si pauci et morbidi pueri, et adhuc
pauciores senes, dubitari non potest locum esse mortiferum.
|
|