|
Oportet autem ut locus construendae urbi electus non solum talis sit,
qui salubritate habitatores conservet, sed ubertate ad victum
sufficiat. Non enim est possibile multitudinem hominum habitare ubi
victualium non suppetit copia. Unde, ut Vitruvius refert, cum
Xenocrates architector peritissimus Alexandro Macedoni demonstraret
in quodam monte civitatem egregiae formae construi posse, interrogasse
fertur Alexander si essent agri qui civitati possent frumentorum copiam
ministrare. Quod cum deficere inveniret, respondit vituperandum esse
si quis in tali loco civitatem construeret. Sicut enim natus infans
non potest ali sine nutricis lacte nec ad incrementum perduci, sic
civitas sine ciborum abundantia frequentiam populi habere non potest.
Duo tamen sunt modi quibus alicui civitati potest affluentia rerum
suppetere. Unus, qui dictus est, propter regionis fertilitatem
abunde omnia producentis, quae humanae vitae requirit necessitas.
Alius autem per mercationis usum, ex quo ibidem necessaria vitae ex
diversis partibus adducantur. Primus autem modus convenientior esse
manifeste convincitur. Tanto enim aliquid dignius est, quanto per se
sufficientius invenitur: quia quod alio indiget, deficiens esse
monstratur. Sufficientiam autem plenius possidet civitas, cui
circumiacens regio sufficiens est ad necessaria vitae, quam illa quae
indiget ab aliis per mercationem accipere. Dignior enim est civitas si
abundantiam rerum habeat ex territorio proprio, quam si per mercatores
abundet; cum hoc etiam videatur esse securius, quia propter bellorum
eventus et diversa viarum discrimina, de facili potest impediri
victualium deportatio, et sic civitas per defectum victualium
opprimetur. Est etiam hoc utilius ad conversationem civilem. Nam
civitas quae ad sui sustentationem mercationum multitudine indiget,
necesse est ut continuum extraneorum convictum patiatur. Extraneorum
autem conversatio corrumpit plurimum civium mores, secundum
Aristotelis doctrinam in sua politica, quia necesse est evenire ut
homines extranei aliis legibus et consuetudinibus enutriti, in multis
aliter agant quam sint civium mores, et sic, dum cives exemplo ad
agenda similia provocantur, civilis conversatio perturbatur. Rursus:
si cives ipsi mercationibus fuerint dediti, pandetur pluribus vitiis
aditus. Nam cum negotiatorum studium maxime ad lucrum tendat, per
negotiationis usum cupiditas in cordibus civium traducitur, ex quo
convenit, ut in civitate omnia fiant venalia, et fide subtracta,
locus fraudibus aperitur, publicoque bono contempto, proprio commodo
quisque deserviet, deficietque virtutis studium, dum honor virtutis
praemium omnibus deferetur: unde necesse erit in tali civitate civilem
conversationem corrumpi. Est autem negotiationis usus contrarius quam
plurimum exercitio militari. Negotiatores enim dum umbram colunt, a
laboribus vacant, et dum fruuntur deliciis, mollescunt animo, et
corpora redduntur debilia et ad labores militares inepta: unde secundum
iura civilia negotiatio est militibus interdicta. Denique civitas illa
solet esse magis pacifica, cuius populus rarius congregatur, minusque
intra urbis moenia residet. Ex frequenti enim hominum concursu datur
occasio litibus et seditionibus materia ministratur. Unde secundum
Aristotelis doctrinam, utilius est quidem quod populus extra civitates
exerceatur, quam quod intra civitatis moenia iugiter commoretur. Si
autem civitas sit mercationibus dedita, maxime necesse est ut intra
urbem cives resideant ibique mercationes exerceant. Melius igitur est
quod civitati victualium copia suppetat ex propriis agris, quam quod
civitas sit totaliter negotiationi exposita. Nec tamen negotiatores
omnino a civitate oportet excludi, quia non de facili potest inveniri
locus qui sic omnibus vitae necessariis abundet quod non indigeat
aliquibus aliunde allatis; eorumque quae in eodem loco superabundant
eodem modo redderetur multis damnosa copia, si per mercatorum officium
ad alia loca transferri non possent. Unde oportet quod perfecta
civitas moderate mercatoribus utatur.
|
|