|
Est etiam constituendis urbibus eligendus locus qui amoenitate
habitatores delectet. Non enim facile deseritur locus amoenus, nec de
facili ad locum illum confluit habitantium multitudo cui deest
amoenitas, eo quod absque amoenitate vita hominis diu durare non
possit. Ad hanc autem amoenitatem pertinet quod sit locus camporum
planitie distentus, arborum ferax, montium propinquitate conspicuus,
nemoribus gratus et aquis irriguus. Verum quia nimia amoenitas
superflue ad delicias homines allicit, quod civitati plurimum nocet,
ideo oportet ea moderate uti. Primo namque homines vacantes deliciis,
sensu hebetantur. Immergit enim earum suavitas sensibus animam, ita
quod in rebus delectantibus liberum iudicium habere non possunt. Unde
secundum Aristotelis sententiam, prudentia iudicis per delectationem
corrumpitur. Deinde delectationes superfluae ab honestate virtutis
deficere faciunt. Nihil enim magis perducit ad immoderatum augmentum,
per quod medium virtutis corrumpitur, quam delectatio: tum quia natura
delectationis est avida, et sic modica delectatione sumpta
praecipitatur in turpium delectationum illecebras, sicut ligna sicca ex
modico igne accenduntur; tum etiam quia delectatio appetitum non
satiat, sed gustata sitim sui magis inducit; unde ad virtutis officium
pertinet, ut homines a delectationibus superfluis abstineant. Sic
enim superfluitate vitata facilius ad medium virtutis pervenietur.
Consequenter etiam deliciis superflue dediti mollescunt animo, et ad
ardua quaeque attentanda nec non ad tolerandos labores et pericula
abhorrenda pusillanimes fiunt, unde et ad bellicum usum deliciae
plurimum nocent, quia, ut Vegetius dicit in libro de re militari:
minus timet mortem, qui minus deliciarum se novit habuisse in vita.
Demum deliciis resoluti plerumque pigrescunt, et intermissis
necessariis studiis et negotiis debitis, solis deliciis adhibent
curam, in quas quae prius ab aliis fuerant congregata profusi
dispergunt: unde ad paupertatem deducti, dum consuetis deliciis carere
non possunt, se furtis et rapinis exponunt ut habeant unde possint suas
voluptates explere. Est igitur nocivum civitati, vel ex loci
dispositione, vel ex quibuscumque aliis rebus, deliciis superfluis
abundare. Opportunum est igitur in conversatione humana modicum
delectationis quasi pro condimento habere, ut animi hominum
recreentur;
|
|