|
Est et aliud necessarium regi ad bonum regimen regni ad quod ordinantur
ipsae munitiones, ut videlicet stratas faciant securas et aptas ad
transeundum sive pro advenis, sive pro indigenis vel regalibus suis.
Viae enim communes sunt omnibus quodam iure naturae et legibus
gentium: propter quod prohibentur a nemine occupari, nec ulla
praescriptione nec quocumque temporum cursu ius de eisdem posset alicui
acquiri. Unde in libro Num. via publica via regia nominatur ad
significandum eius communitatem. Ubi Augustinus in Glossa dictum
verbum exponit, quia pro tanto sic appellatur quia debet esse libera
cuilibet transeunti innoxio, ratione humanae societatis. Propter quod
et ibidem scribitur, quod Amorrhaeis contradicentibus ne filii Israel
transirent per eos, cum sola via regia gradi permitterent, hoc est
sine laesione aliqua regionis, dominus mandavit ipsos deleri. Ut
autem stratae in sua communitate sint liberae, et transeuntibus forent
securae, iura principibus permittunt pedagia. Unde et eis servantibus
quae viatoribus sunt praedicta, officiales principum ipsa merito
possunt exigere, et proficiscentes debite obligantur persolvere.
Amplius autem, et viarum securitas in regimine regni principibus est
fructuosa, quia illuc magis confluunt mercatores cum mercibus, unde et
regnum in divitiis crescit; qua ratione in urbe aucta fuit respublica
propter vias, circa quas sollicitabantur expeditas habere, et stratae
vocabantur Romanae, ut homines magis redderentur securi ad deferendum
merces, ac sub simulatione callida sub nominibus calendarii
permutatis, ut latrones ignorarent tempus, sicut computistae
scribunt, cum in urbe celebrarentur nundinae, sic eos decipiebant.
Quaedam etiam extra urbem institutae fuerunt per Romanos principes,
eorumque sunt intitulatae nominibus, ut ex hoc maiorem obtinerent
firmitatem et loca tutiora advenientibus redderentur, ut forum Iulii,
quod in confinibus multarum provinciarum et diversis regionibus adhuc
nomen remansit. Amplius autem, et per diversos consules ac senatores
Romanos stratae sunt institutae, extendentes se ad diversas
provincias, quorum titulis authenticari viderentur ad liberiorem ac
securiorem accessum ad urbem vel ad ipsorum memoriam clariorem, ut via
Aurelia ab Aurelio principe, via Appia ab Appio senatore: quarum
prima tendebat versus Reatem, ubi historiae provinciam Aureliam
ponunt, secunda vero in Campaniam suum habebat progressum: ac sic de
singulis aliis sive consulibus sive senatoribus, ut Flaminio vel
Aemilio, a quibus stratae vel provinciae sunt nominatae propter causam
iam dictam. Rursus et divinus cultus in hoc augetur, propterea quod
promptiores sunt homines ad reverentiam divinam cum liber est aditus
viarum ad indulgentiam sive ad aditum sancti. Unde et praecipuum
motivum Romanorum fuit stratas faciendi securas, divinus videlicet
idolorum cultus, pro quo multum zelabat respublica, ut maximus
Valerius scribit in principio libri sui. Sacra etiam Scriptura in
Esdra refert reverentiam templi impeditam fuisse propter hostes in
circuitu, propter quod tardata fuit aedificatio templi. Iuxta quod
domino dicitur in Ioan.: quadraginta et sex annis aedificatum est
templum hoc, et tu in triduo reaedificabis illud?
|
|